Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Vtrum singillatim omnes , an in illo hommine qui primus peccauit, in quo & omnes mortui sumus, & de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc: sed qtiaero, utrum in inemoria sit beata vita. Neque enim amaremus eam, nisi nos mus. Audimus nomen hoc, & rem ipsam omnes nos appetere fatemur. Non enim

seno delectamur. Nam hoc cum Latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat quid dictum sit; nos autem delectamur; sicut etiam ille, si Graece hoc audet rit. Quoniam res ipsa nec Graeca nec L lina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant, ceterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, quia una voce si interrogari possent, utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione, velle responderent. Quod non fieret, nisi res ipsa cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.

382쪽

M in m eorum quae numquam habuimus.

i. T v M QUID ita ut memin it Carthaginem qui viditZ Non.Vita enim beata non videtur oculis, quia non est compus. Numquid sicut meminimus num rosZ Non. Hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci: vitam vero beatam habemus in notitia,ideoque amamus; & tamen adhuc adipisci eam volumus ut beati simus. Numquid sicut in minimus eloquentiam Z Non. Quamuis enim & hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes, multiquς esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentiores animaduerterunt, & delectati sunt, & hoc esse desideranti ' quamquam nisi in ex- 'ἀγὲ teriore notitia non delectarentur, neque hoc esse vellent nisi delectarentur. Beatam vero vitam nullo sensu corporis in alijs experimur,

383쪽

364 CONFEssIONVM 1. Nuinquid sicut meminimus gaudium Z Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini, sicut beatam vitam miser. Nequeum quam corporis sensu gaudium meum vel Vidi, vel audiui, vel od ratus stim, vel gustaui, vel tetigi, sed pertus sum in animo meo quando laetatus sum:& adhyst eius notitia memoriς meae, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio,prosarum rerum diuersitate de quibus me uisum esse memini. Nam de de turpi Dus gaudio intodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque execror. Aliquando de bonis 3c honestui,quod desiderans recolo; tametsi forte non adsunt,& ideo tristis gaudium pristinum recolo. Vbi ergo & quando expertus sum vitam

meam De tam,ut recordes eam,& amem,&'desiderem Nec ego tantum, aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate vellemus.

3. Sed quid est hoc, quod si quaeratur duobus, utrum militare velint; fieri pos iit, ut ather eorum velle se, alta nolle rec

384쪽

D. A vo v sT1N I L 1 v. x. 36spondeatὶ Si autem ab eis quaeratur, utriam

beati esse velint , fieri ponit, ut uterque statim se sine ulla dubitatione dicat optare: nec ob aliud velit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint 3 Nam forte, quoniam alius hinc, alius inde gaudet; ita se omnes beatos esse velle conis-nant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se velle gaudere, atque ipsum gaudium vitam beatam Nocant. Quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum cst tamen quo peruenire omnes nituntur, ut gaudeant. Quae quoniam' res est quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in me--1noria recognoseuur, quando beatae vitae

nomen auditur.

Verum gaudium. r. Α BsTr Domine, absit a corde semitui qui constetur tibi ; absit ut quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim gaudium quod non datur impijs,sed eis qui te gratis colum,quorum

385쪽

366 CONFEsSIONVM rum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata vita, gaudere ad te, de te, propter te: ipsa est, & non est altera. autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum'. Ab aliqua tamen imagine gaudij voluntas eorum non auertitur.

CAPUT XXIII.

vita quid, oe ibi. a. a Tis ergo certum est,qudd omnes esse beati volunt: quoniam qui

non de te gaudere volunt, quae sola vita beata est, non utique vitam beatam volunt. An omnes hoc voluntlSed quoniam .caro con piscit aduersus spiritum,& sipiaritus aduersus carnem , 't n0n faciant

quod volunt, cadunt in id quod valent, eoque contenti sent: quia illud quod non

Valent, non tantum Volunt , quantum sat est ut valeant. Nam quaero ab omnibus,

utrum malint de veritate quam de disitate gauderes Tam non dubitant di re, de Veritate se malle, quam hon dubitant dicere, beatos esse se velle. Beata quippe vita est gaudium de veritate. Hoc est enim

386쪽

D. AUGUSTINI LIB. X. 367

enim gaudium de te qui Veritas es, Deus illuminatio me , salus faciei meae, Deus

meus. Hanc vitam beatam omnes volunt,

hanc vitam quae sola beata est omnes volunt , gaudium de Veritate omnes volunt. Multos expertus sum , qui vellent fallere, qui autem falli, neminem. Vbi ergo nouerunt hanc vitam beatam, nisi ubi nouerunt etiam veritatem ζ Amant enim &ipsam, quia falli nolunt. Et cum amant Deatam vitam, quod non est aliud quam de veritate gaudium, utique amant etiam Veritatem. Nec amarent, nisi esset .aliqua notitia eius in memoria eorum. 2. Cur ergo non de illa gaudent Z Cur non beati sunt Z Quia fortius occupantur in alijs quae potius eos faciunt miseros, quam illud beatos quod tenuiter meminerunt. Adhuc enim modicum lumen est in hominibus. Ambulent, ambulent, ne eos tenebrae comprehendant. Cur autem veritas parit odium, & inimicus eis factus est homo tuus verum praedicans, cum metur beata vita, quae non est nisi gaudium de veritate; nisi quia sic amatur velitas, Ut quictunque aliud amant, hoc

387쪽

368 g ss Io r. v M quod amant velint esse veritatem , & quia falli nolunt, nolunt coi uinci quod nisi

sintZ Itaque propter eam rem oderunt veritatem , quam pro veritate amant. Arnant eam lucentem, oderunt eam redar-Puentem. enim falli nolunt & fallere volunt, amant eam chira seipsam indicat, & oderunt eam cum e psos iudi icat Inde retribuit eis,ut qui se ab ea manifestari nolunt, & eos nolentes manifestet,& eis ipsa non sit manifesta. Sic sic etiam, sic animus humanus, etiam sic caecus &sanguidus, turpis atque indecens latere vult; se autem ut lateat aliquid non vult. Contra illi redditur, ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem veritas la teat. Tamen etiam sic dum miser est, ve ris mauult gaudere quam falsis. Beatus

ergo erit, si nulla interpellante molestia de ipsa per quam vera sunt omnia Blaseritate gaudebito

388쪽

V eum quoque continet memoria. r. c c E quantum spatiatus si1m in

' memoria mea, quaerens te Domine, de non te inueni extra eam. Neque erunt aliquid de te inueni, quod non me- nissem ex quo didici te: nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Vbi enim inueni veritatem,ibi inueni Deum meum,iosam veritatem; quam ex quo didici,nonnim oblitus.Itaque ex quo didici te,manes in memoria mea, & illic te inuenio cum reministor tui' & delector in te. Hae sunt sanistae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua, respiciens paupertatem

meam.

ti quo m or aegra u reperiatur Dem. 1:C ε Dubi manes in memoria mea tu Domine3Vbi illic manesZQuale cubile fabricasti illic tibi λ Quale sanctuarium aedificasti tibi Z Tu dedisti hanc db A a gnatio,

389쪽

CONFESSI ONVM gnationem memoriae meae, ut maneas in

ea; sed in qua eius parte maneas, hoc considero. Transcendi enim partes eius quas habent de bestiae cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium; & veni ad partes eius ubi commendaui affectiones animi mei, nec illic inueni te. Et intraui ad ipsius animi mei sedem, qua illic est in memoria mea, quoniam siti quoque meminit.animus; nec ibi tu eras: quia sicut non es im go corporalis, nec affectio viventis,qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur, &quidquid huiusmodi est; ita nec ipse animus es, quia Dominus Deus animi tu es. Et commutantur haec omnia,tu autem incommutabilis manes super omnia ; & dignatus es habitare. in memoria mea, ex

quo te didici. Et quid quaero quo loco eius habites , quasi . vero loca ibi sint ρ Habitas

certe in ea, quoniam tui memini ex quo te didici; & in ea te inuenio, cum reco

390쪽

Vbi inuenitur Deus. 'TB I ergo te inueni ut discerem te V Neque enim iam eras in memoria mea priusquam te discerem. Vbi ergo inueni te ut discerem te, nisi in te sit pra meZEt nusquam ii sus, & recedimus, & accedimus, & nusquam locus. Vbique veritas praesides omnibus consulentibus tessimulque respondes omnibus, etiam diuersa consulentibus. Liquide tu respondes , sed non liquide omnes audiunt. Omnes unde volunt consulunt; sed non semper quod volunt audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle

quod a te audierit.

Ammodo rapiat hominem Deus. i. E R o te amaui pulchritudo tam at &o noua,serὁ te amaui. Et ecce Intus eras,& ego foris, dc ibi te quae- A a 1 rebam,

SEARCH

MENU NAVIGATION