Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

1. sapientia, sapientia ipsa est quae interlucet mihi discindens nubilum meum quod me rursus cooperit deficientem ab

ea caligine atque agSere poenarum me rum: quoniam sic infirmatus est in egestate vigor meus, ut non sufferam bonum nai. ox, meum, donec tu Domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes languoresimeos. Quia & redi- Ual. ioi, meS de corruptione vitam meam, & coronabis me in miseratione & misericor

dia , & satiabis in bonis desiderium

meum ; quoniam renovabitur iuuentus mea sicut aquilae. Spe enim salui facti sumus, & promissa tua per patientiam e spectamus. Audiat te intus sermocinanteiri qui potest: ego fidenter ex oraculo tuo P . io,, clamabo; Quam magnificata fiant opera tua Dominet omnia in sapientia fecistis, de illa est principium, & in eo principio secisti caesum & terram.

442쪽

Voluntri Dei principium nesiit.

suae qui nobis dicunt , Quid s

ciebat Deus antequam saceret caelum & terram Si enim vacabat, inquiunt,& non operabatur aliquid, cur non sic semper Sedeinceps, quemadmodum retro semper cessauit ab opere λ Si enim ullus motus in

Deo nouus extitit, & voluntas noua vi conderet creaturam,quam numquam a te condiderat; quomodo iam vera aeterniatas, ubi oritur voluntas quae non eratZN que enim voluntas Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi creatoris voluntas praecederet.

aeternitas Dei neficit tempora. a. A D ipsam ergo Dei substantiam Pertinet voluntas eius. QOd silexortum est aliquid in Dei substantia quod prius non erat, non veraciter dicitur D d aeterna

443쪽

Dei sempiterna erat ut esset creatura, cur

non sempiterna & creatura Z Qui haec ducunt, nondum te intelligulat, o sapientia Dei, lux mentium, nondum intclligunt uomodo fiant quae per te atque in te limis & conantur aeterna sapere, sed adhuc in praeteritis & futuris rerum motibus

cor eorum volitat, adhuc vanum est.

a. Quis tenebit illud, & assiget illud vi paululum stet, de paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis, & com Daret cum temporibus numquam stantibus, & videat esse incomparabilem: & viis deat longum tempus,nisi ex multis prςte euntibus motibus, qui simul extendi non po*unt, longum non feri; non autem praeis 'terire quidquam in artertio, sed totum esse piaesens, nullum vero tempus totum esse praesens; & videat omne praeteritum pro- pelli ex futuro,&omne futurum ex prael rito consequi, & omne praeteritum ac si purum ab eo quod semper est praesens, creari & excurrereὶ Quis tenebit cor ho diminis, ut stet & videat quomodo stans di eix futura de praeterita tςmpora, nec fu

444쪽

D. AUGUSTIN I LIB. XI. 423 tura nec praeterita aeternitas Θ Nurn quid manus mea valet hoc, aut manus oris mei

per loquelas agit tam grandem remΘ

Auid Dem fecerit ante mundi

creationem. I. 'C C E respondeo dicenti, Quid δε- ciebat Deus antequam faceret car-

tum & terram ZRespondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur, ioculariter eludens quaestionis violentiam : Alta, inquit, scrutantibus gesaennas parabar. Aliud est videre aliud est ridere. Haec non respondeo. Libentius eniim responderim, Nescio quod nescio', quam illud unde ridetur quil alta interrogauit, & laudatur qui falsa respondit. Sed ilico te Deus hoster omnis creaturae Creatorem. Et si caeli& terrae nomine 'omnis creatura intelligitur, audenter dico : Alitequam faceret Deus caelum & terram, non se iebat ali-

quid, Si enim faciebat, quid nisi creatitiram faciebat λ Et utinam sic sciam qHid-' quid utiliter scire cupio , quemadmodum

D d 1 scio

445쪽

4 6 CONFESSIONUM seio quod nulla fiebat creatura, ant quam fieret ulla creatura.

CAPUT XIII.

'od ante tempora a Deo creara, nulti fuerint tempora.

. . L T si cuiusquam volatilis sensus va-ILgatur per imagines retro temporum, & te Deum omnipotentem, & Οmnicreantem, & omnitenentem,caeli & terrae artificem, ab opere tanto, antequam id

faceres, per innumerabilia secula cessasse miratur, euigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumer bilia saecula praeterire quae ipse non sec . ras,ciis sis omnium Aculorum auctor conditorὶ Aut quae tempora fuissent, quae abs te condita n m essent λ Aut qu0modo praeterirent, si numquam fuissenty Cum ergo sis operator omnium teinporum, si fuit aliquod tempus antequam faceres caelum & terram, cur dicitur quod ab opere cossabas Z Idipsum enim tempus tu sec

ras; nec praeterire potuerunt tempora ant quam faceres tempora. Si autem ante caelum

446쪽

lum,& terram nullum erat tempus, cur quaeritur quid tunc faciebas 3 Non enim erat tunc ubi non erat tempus; nec tu Tempore tempora praecedis, alioquin non Omnia tempora praecederes. a. Sed praecedis omnia tempora praetc rita, celsitudine semper praesentis aeternitatis; & superas omnia futura, quia & illa futura sunt, & clim venerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, & anni tui uuiis , non deficient. Anni tui nec eunt nec ve- t niunt: illi enim nostri S: eunt & veniunt, Vt omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant;nec euntes a Veniem tibus excluduntur, quia non transeunte isti autem nostri omnes erunt,cum Omnes non erunt. Anni tui dies unus,dc dies tuus

non quotidiς, sed hodie; quia hodiernus

tuus non cedit crastino, neque succedit hesterno. Hodiernus tuus aeternitas, ideo coaeternum genuisti, cui dixisti s Ego ho- psi. die genui te. Omnia tempora tu secisti, &ante omnia tempora tu es, nζς aliquo empore non erat tempuS

447쪽

Temporis disseremia tres. i. N J v L L o ergo tempore non feceras aliquid,quia ipsum tempus tu feceris: & nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes. At illa si permanerent, non essent tempora. Quid enim est tempus Quis hoc facile D reuiterque explicauerit Z Quis hoc ad verbum de illo pro ferendum vel cogitatione comprehenderit ξ Quid autem familiarius & notius

in loquendo commemoramuS quam tempus λ Et intelligimus utique cum id loquimur; intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Σ. Quid est ergo tempusὶ Si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare v lim, nescio. Fidenter tamen dico scire me, quod si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus; & si nisit adueniret, non esici futurum tempus;& si nihil esset, non esset praesens tempus. Duo ergo illa tempora, praeteritum & futurum, quomodo sunt, quando & praeteritum iam non est,

448쪽

& futurum nondum cst Θ Praesens autem si scin per esset praesens, nec in praeteritum transiret, iam non esset tempus, sed aeternitas. Si ergo praesens, ut tempus sit, ideost quia in praeteritum transit,quomodo Schocesse dicimus, cui causa ut sit illa est, quia non eritZ ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit ad non esse.

Mensiura temporis in quo I. Τ tamen dicimus longum tempus& breue tempus , neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. Praeteritum tempus longum, verbi gratia, voca-mUS ante centum annos ; futurum itidem longum post centum annos: breue autem

praeteritum , sicut puta, dicimus ante decem dies, & breue futurum post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breue quod non est 3 Praeteritum enim iam non est, & futurum nondum est Non itaque dicamus,Longulii est;sed dicamus de prς- terito, Longum fuit;& de futuro, Longum

erit. Domine Deus meus, lux mea, nonne

449쪽

43o CONFEssio Nu M& hic veritas tua deridebit hominem Quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum iam esset praeteritum longum fuit, an cum adhuc praesens osset Z Tunc enim poterat esse longum, quando erat quod esset longum. Praeteritum vero iam non erat; unde nec longum esse poterat quod omnino non erat. Non ergo dicamus, Longum filii praeteritum tempus;ne que enim inuenieinus quid fuerit longum, quando ex quo praeteritum est, non est.

Sed dicamus, Longum fuit illud praesens

tempus s quia cum praesens esset, longum erat. Nondum enim praeterierat ut non

esset, & ideo erat quod longum esse pocset. Postea vero quam praeterijt, simul &longum esse destitit quod esse destitit. Σ. Videamus ergo o anima humana, utrum & praesens tempus Iossit esse longum. Datum enim tibi est sentire mora atque metiri. Quid respondebis mihi3 Aucentum anni praesentes Ansum tempus est 3 Vide prius virum Ussint praesentes esse centum anni. Si enim primus eortii hannus agitur, ipse praesens est; nonaginta vero & nouem suturi sunt, & ideolioli:

450쪽

D. A vG vs TI NI L I B. X I. 43 Idum sunt. Si autem secundus annus agitur, iam unus est praeteritus,talter praesens,

ceteri futuri. Atoue ita si mediorum quemlibet centenatij huius numeri annum praesentem posuerimus, ante illum praeteritierunt,post illum futuri. Quocirca centum anni presentes esse non poterunt. Vide

saltem,utrum qui Uitur unus,ipse sit praesens: & eius enim si primus agitur mensis, futuri sunt ceteri: si secundus, iam & priamus praeterijt, & reliqui nondum sunt. Ergo nec annus qui agitur, totus est pia sens: & si non tot is est praesens , non est

annus praesens. Duodecim enim menses

annus est ; quorum quilibet unus mensis qui agitur, ipse praesens est, ceteri autem praeteriti aut futuri. Quamquam neque

mensis qui agitur, pr.sens est, sed unus dies. Si primus, suturis ceteris; si nouissimus, praeteritis ceteris ; si mediorum quilibet, inter praeteritos & futuros. 3. Ecce praesens tempus, quod solum inueniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est.Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. Nocturnis enim rediurnis

SEARCH

MENU NAVIGATION