장음표시 사용
461쪽
breues, nisi quia illae longiore temporesbnuissent,is ae breuioreΘDeus dona hominibus videre in paruo communes notitias Ierum paruarum atque magnarum.
, . 2. Sunt & iidera & luminaria caeli iii signis, & in temporibus, & in Manis, & in diebus. Sunt vero, sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixe rit. Ego scire cupio vim naturamque temporis quo metimur corporum motus; &dicinius illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. Nam quaero, quoniam dies dicitur non tantum morula Solis super te ram, secundum quod aliud est dies, aliud nox; sed etiam totus eius circuitus, ab Oriente usque ad Orientem,secundum quod dicimus, Tot dies tr nsierunt : cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec e tra reputantur spatia noctium. niani ergo dies expletur motu Solis atque cim cultu ab Oriente usque ad Orientem, qua ro utrum motus ipse sit dies,an mora ipsa quanta peragitur, an utrumque. Si enim
primum diri esset; dies ergo eisit, etiam si
462쪽
tanto spatio temporis Sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. Si secundum , non ergo es et dies, si ab ortu Solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset quam est horae unius; sed vicies & quater circumiret Sol ut expleret diem. Si virumque, nec ille appellaretur dies,si horq spatio Sol totum suum gyrum circumiret; nec ille,si Sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere Sol totum ambitum de mane ad mane assolet.
3. quoia itaque nunc quaeram, quid sit,illud quod vocatur dies ; sed quid sit tempus,quo metientes Solis circuitum dicer mus eum dimidio spatio temporis peractum miniti quam' solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim. Et visumque tempus comparantes, diceremus illud simplum,
hoc duplum; etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo Sol ab Oriente
usque ad Orientem circumiret. Ncmo ergo mihi dicat caelestium corporurn motus esse tempora; quia & cuiusdam voto
cum Sol stetisset, ut victoriosum praelium pQrageret,Sol stabat, sed tempus ibat. Per ' Τsuum
463쪽
suum quippe spatium temporis quod ei sufficeret, illa pugna gesta uoue finita est. Video igitur tempus quamdam esse dis tensionem. Sed video, an videre mihi videor3 Tu demonstrabis lux, Veritas.
Tempra est, quo metimur motum corporis. I. TVBEs ut approbem si quis dicatit tempus esse motum corporis i Non iubes. Nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio. Tu dicis. Usum autem corporis motum tempus esse non audio. Non tu dicis. Cum enim mouetur Orpus, tempore metior quamdiu move
tur, ex quo moueri incipit donec desinat. Et si non vidi ex quo coepit & perseuerat moueri, ut non videam cum desinit, non valeo metiri, nisi sorte ex quo videre incipio donec desinam. Quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio non autem quantum sit: quia dc quan tum cum dicimus, collatione dicimus, velut tantum hoc quantum illud, aut dur
pium hoc d illud, & si quid liud isto
464쪽
D. A V G v s T I N I L 1 v. XI. η ue odo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde & quo Veniat corpus quod mouetur, vel partes eius,si tamquam in torno mouetur; possumus dicere, quan
tum sit temporis ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis eius effectus est. 1. Cum itaque aliud sit motus corpol ris, aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat, quid horum potius tempus dicendum sit λ Nam etsi varie corpus ali quando mouetur, aliquando stat; non soldm motum eius, sed etiam statum tempore metimur: & dicimus, Tantum stetit quantum motum est, aut duplo vel triplo
stetis ad id quod motum est; & si quid G
liud nostra dimensio siue comprehenderit, siue existimauerit, ut dici solet plus minus. Non est ergo tempus corporis, motus.
i orat. T confiteor tibi Domine, ignorare me adhuc quid sit tempus: & rursus confiteor tibiDomine,scire me in tempore
465쪽
4 6 CONFEss Io NuMpore ista dicere, &.diu me iam loqui aetempore, atque idipsum diu non esse nisi moram temporis. Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio 3 Atiforte nescio quemadmodum dicam quod, scio 3 Hei mihi, qui nescio saltem quid
nesciam. Ecce Deus meus coram te, quia non,inentior; sicut loquor, ita est cor meum. Tu illuminabis lucernam meaim Domine: Deus meus illumina tenebras
Mensera pedum sitabarum.1. MONNE tibi confitetur anima iura consessione veridica , metiri me tempora Z Itane Deus meus metior,& quid metiar nescio Metior motum corporis in tempore, item ipsum tempus non metrici An vero corporis motum metirer quam
diu sit, & quamdiu hinc illuc perueniat, nisi tempus in quo mouetur metirer Z Ipsum ergo tempus unde metior Z An tempore breuiore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium transtriὸ Sicut enim videmur spatio breuis syllabae metiri sp
466쪽
tium longae syllabae, atque id duidum dicere ν ita metimur spatia carminum spatijs versuum,& spatia versuum spatijs pedum, de spatia pedum spatijs syllabarum,& spatia longarum spatijs breuium, non
in paginis. Nam eo modo loca metimur, non tempora. Sed cum Voces prcmuntiando transeunt, dc dicimus, Loragum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi
Versus , naim tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur ; longa syllaba, nam dupla est ad brevem.
a. Sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis ; quandoquidem fieri potest, ut ampliori seatio temporis per net versus bressior ii productius pronuntietur, quam longior si correptius. Ita cammen, ita pes, ita syllaba. Inde mihi visu est, nihil esse aliud tempus quam distensionem: sed cuius rei nescio, & mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro Deus meus, & dico, aut indefinite longius est hoc tempus quam illud; aut etiam definite, duplum est hoc a s illud 3Tempus metior, scio: sed non metior futurum;quia nondum inciaina metior praesens,
467쪽
4 8 co NFEssI ouvMsens, quia nullo spatio tenditur ι non nrieatior praeteritum, quia iam non est. Quid ergo metior Z An praetereuntia tempora, non praeteritat Sic enim dixeram.
Gomodo metimur tempψ. r. NsIsΤE anime meus, & attende sotaliter. Deus adiutor noster, ipse fecit nos, & non ipsi nos. Attende ubi albescit veritas. Ecce puta, Vox corporis incipit . sonare & sonat, & adhuc sonat, & ecce desinit sonare; iamque silentium est, &vox illa praeterita est, & non est iam. Vox futura erat antequam sonaret; & non poterat metiri, quia nondum erat; & nune non potest, quia iam non est. Tunc ergo uerat cum sonabat, quia tunc erat quae metiri posset. Sed &tunc non stabat; ibat enim & praeteribat. An ideo magis poterat Praeteriens enim tendebatur in alia quod spatium temporis quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium si ergo tunc poterat, ecce puta, altera coepit sonare, & adhuc sonat, continuato
468쪽
tenore sine ulla distinctione, metiamur
eam dum senat. Cum enim sonare ces auerit, iam praeterita erit, & non erit quae
possit metiri. a. Metiamur plane, & dicamus quanta sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo sonare coepit, usque ad finem quo desinit. Ipsiam quippe interuallum metimur, ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter vox quae nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur quam longa vel breuis sit: nec dici aut aequalis alicui, aut ad aliquam simpla vel dupla,vel quid aliud. Cum autem finita fuerit, iam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit ξ Et metimur tamen tempora,nec ea quae nondum sunt, nec ea quae iam nou sunt, nec ea quae nulla mora extenduntur , nec ea quae terminos non habent. Nec futura ergo, nec praeterita, nec praesentia, nec praerereuntia tempora metimur, & metimur tamen tempora. Deus creator omnium e versus iste
octo sullabarum breuibus & longis alternat syllabis. Qia tuor itaque breues, prima, tertia, quinta,septima,simplae sunt ad
469쪽
quatuor longas, secundam, quartam, sextam, & octavam. Hae singulae ad illas sin gulas duplum habent temporis, pronuntio & renuntio, & ita est quantum sentitur sensu manisesto. Quantum sensus in nifestus est, breui syllaba longam metior, eamque habere bis tantum sentio. Sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem,& quomodo eam IonSe metiens applicabo, ut inueniam quod bis tantum ha-Deat, quandoquidem longa sonare non
incipit, nisi breuis sonare destiteritZ Ipsam
quoque longam non praesentem metior, quando nisi finitam non metior. Eius putem Gnitio, praeteritio est. Quid ergo est quod metiorἶ Vbi est quam metior breuis 3 Vbi est longa quam metior λ Ambae
sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt,
iam non sunt: & ego metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fidiatii si illam simplam esse, illam duplam, in
spatio scilicet temporis. Neque noc possum, nisi quia praeterierunt & finitae sunt. Non ergo ipsas quae iam non sitiit, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum
470쪽
D. A v G v s Τ I N I L I B. Y I. 43rfixum manet. In te anime meus tempora
metior. Noli mihi obstrepere, quod est; noli tibi obstrepere turbis affectionum
tuarum. . In te inquam tempora metior, affectionem quam res praetereuntes in te faciunt, & cum illae praeterieritat manet; ipsam metior praesentem, non eas quae praeterierunt ut fieret; ipsam metior cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. . Quid cum metimur silentia,& dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit; nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimusZ Nam & voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina, & verusus, & quemque sermonem , motionumque dimensiones quas ibet; & de spatijs temporum, quantum illud ad illud sit renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si ubluerit aliquis edere longiusculam vocem, & constituerit praemediditando quam longa futura sit, egit utique iste spatium temporis in silentio, in