Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

moriaeque commendans , coepit edere illam vocem quae sonat, donec ad propositum terminum perducatur: imo senuit,& sonabit. Nam quod eius iam peractum. est, utique sonuit;quod autem restat, sonabit. Atque ita peragitur , dum praesens intentio iuturum in praeteritum traijcit, diam inutione futuri crescente praeterito, donec consummatione futuri sit totum pra

teritum.

C APUT XXVIII.

Animo metimuρ tempora. E D quomodo minuitur aut consi-omitur futurum quod nondum est Aut quomodo crescit praeteritum quod iam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria suntl Nam & expectat, & attei dit, & meminit, ut id quod expectat, per id quod attendit transeat in id quod me

minerit. Quis igitur negat futura nondum esseὶ Sed tamen iam est in animo expectatio futurorum. Et quis negat praeterita iani non esse Θ Sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorvin. Et quis negat praesens

472쪽

praesens tempus carere spatio,quia in puncto praeteritZ Sed tamen perdurat attentio, per quam pergat adesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum,quod non est; sed longum futurum, longa expectatio futuri est. Neque longum.praeteritum tempus,quod non est; sed longum prael ritum, longa memoria praeteriti est.2. Dicturus sum canticum quod noui. Antequam incipiam, in totum expectatio

mea tenditur: cum autem coepero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero tenditur in memoria mea, atque distenditur vita huius actionis meae in memoriam, propter quod dixi; & in expectationem, propter quod dicturus sum;praesens tamen adest attentio mea, per quam traijcitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. Q d quanto magis agitur & agitur, tan-tὁGreuiata expectatione prolongatur m

moria,donec tota expectatio consumatur,

cum tota illa actio finita transierit in m moriam. Et quod in toto cantico, hoc in

singulis particulis eius fit, atque in singulis syllabis eius; hoc in actione longiore,

cuius Erte particula est illud. canticum;

473쪽

434 CONFEss Io NuM hoc in tota vita hominis,cuius partes sint Omnes actiones hominis , hoc in toto sa culo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes vitae hominum.

Mnimi extensio. E D quoniam melior est miserico dia tua sia per vitas, ecce distensio est vita mea, & me suscepit dextera tua, in Domino meo mediatore Filio hominis in . ter te unum & nos multos, in multis permulta, ut per eum apprehendam in quo &apprehensus sum; S a veteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura & transitura sunt, sed in ea quae ante sunt, non distentus, sed intentus; non secun im distensionem, sed secundum intensionem sequor ad palmam supernae vocationis, ubi audiam vocem laudis tuae, & contempler dele,statio

nem tuam, nec veniente ,nec praetereun

tem. Nunc vero anni mei in gemitibus, &xu solatium meum Domine Pater meus a ternus es. At ego in tempora dissilui, quorum

474쪽

D. A V G V S Τ I N Ι L I B. X I. 4JJquorum ordinem nescio, dc uim taliuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima viscera animae meae, donec

in te confluam purgatus & liquidus igne

amoris tui.

CAPUT XXX.

momodo extendentu animus.

T stabo atque solidabor in te in

n forma mea veritate tu a,nec patiar

qtiae ones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt,& dicunt;Quid

faciebat Deus, antequam faces et caelum& terram Z Aut quid ei venit in mentem ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid feceritὶ Da illis Domine bene cogitare quid dicant; & inuenire, quia non dicitur numquam ubi non est tempus. Qui ergo dicitur numquam secisse, quid aliud dicitur, nisi nullo tempore secisse Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura tua, & desinant istam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea quae ante sunt, & intelligant te ante omnia

tempora aeternum creatorem omnium

475쪽

416 CONFEssIONvM temporum, necive ulla tempora tibi esse coaeterna, nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra tempora.

Auomodo cognoscit zeus , quomodo

creatura.

OMINE Deus meus, quis ille λα-nus est alti secreti tui, & quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum Z Sana oculos meos, Ut congaudeam luci tuae. Certe si est tam grandi scientia & praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita & futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum n tissimum, nimirum mirabilis est animus iste, atque ad horrorem stupendus. Quippe quem ita non lateat quidquid per-octium, & quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum,quid & quantum eius abierit ab exordio, quid & quantum restet ad finem. Sed absit ut tu conditor uniuersitatis, conditor animarum & corporum , absit ut ita noueris omnia futura&

476쪽

& praeterita. Longe tu, longe mirabilitis, longeque secretius . Neque enim sicut

nota cantantiS, notumve canticum a dientis, expectatione vocum futurarum& memoria praeteritarum variatur affectus,sensusque distenditur; ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est

vere aeterno creatori mentium. Sicut ergo

nosti in principio caelum & terram sine varietate notitiae tuae; ita secisti in princi- -s i, pio M lum & terram sine distinctione actionis tuae. Qui intelligit, confiteatur tibi; & qui non intelligit,confiteatur tibi. O quam excelsus es,& humiles corde sunt domus tua i Tu enim erigis elisos, & non Psar. i s.

F . DIVI

477쪽

DIVI AURELII

CONFESSIONVM

LIBER DUO DE CIMUS.

Di citu inquisitio meri. V L Τ A satast cor meum Domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae . Scripturae tuae. Et ideo plorumque in sermone copiosa esst egestas humanae intelligentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inuentio; & longior est petitio quam impetratio 3 & operosior est manus pulsans quam sumens.' nemus promissum ; quis corrumpet iblud 3 Si Deus pro nobis, quis contra nos λ Petite, & accipietis ; quaerite, & inuenietis; pulsate, & aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; & qui quaerit, inuenit, dc pulsanti aperietur. Promissa

478쪽

missa cita sunt. Et quis falli timeat, cum promittit Veritas 3

De duplici caelo terra. I. ONFITETVR altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum & terram; hoc caelum quod video, terramque quam calco.Vnde est haec terra quam porto Z Tu fecisti . Sed ubi est caelum caeli Domine, de atro audiuimus in voce Psalmi; Caelum caeli Domino, terram autem dedit filijs hominum' Vbi est caelum quod non cernimus, cuiterta est hoc omne quod cernimus Z Hoc . enim totum corporeum, non ubique totum ita accepit speciem pulchram in nouissimis, cuius fundus est terra nost a, sed ad illud caelum c li,etiam terrae nostrae caelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est, ad

illud nescio quale caelum quod Domino est, non filijs hominum.

479쪽

C A P V T I I I. Tenebrae super faciem Hyssi.

, I. T nimirum haec terra erat inuisill , bilis & incomposita,& nescio quς Irotunditas abyssi super quam non eratrix, quia nulla species erat illi. Vnde ius sisti ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum, quid aliud quam lucis absentia λ Vbi enim lux esset si esset, nisi superesset eminendo & illustrando 3.Vbi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucem λ Super itaque erant tenebrae, quia lux super aberat; sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esseZ Nonne tu Domine docuisti hanc anibinam quae tibi confitetur Nonne tu Domine docuisti me, quod priusquam istam

informem materiam sermares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus ξNon tamen omnino nihil; erat quaedam insor-naitai sine ulla specie.

480쪽

Materia prima Hyle. I. V Ι D ergo vocaretur, quo etiam v g tardioribus utcumque insima aretur , nisi usitato aliquo vocabulo Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae, quam terra & abyssus Z Minus enim speciosa sitiat pro suo gradu infimo, quam cetera superiora perlucida& luculenta omnia. Cur ergo non accupiam informitatem materiae, quam sine specie feceras unde speciosum inundum faceres, ita commode hominibus intima- tam , ut, pellaretur terra inuisibilis &incompositaZ

le qualis. v M in ea qtiaerit cogitatio quidia sensus attingat, & dicit sibi, Non est intelligibilis forma sicut vita, sicut iu- stitia, quia materies est corporum ; neque sensi-

SEARCH

MENU NAVIGATION