장음표시 사용
491쪽
47α Σὲθ CONFEssIONVM santi aperisὶ Duo reperio quae fecisti ca- rentia temporibus, cum tibi neutrum c aeternum sit. Unum, quod ita formatum i , est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo interuallo mutationis, quamuis
. mutabile, tamen non mutatum, tua aeter-- nitate atque incommutabilitate perfru . tur. Alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam formam vel π . motionis vel stationis mutaretur , cui tempori subderetur non haberet. Sed . hoc ut insorme esset non reliquisti, qu . niam fecisti ante omnem diem, in prin- cipio caelum & terram, haec duo quae dicebam.
a. Terra autem inuisibilis erat & in- eomposita, &μnebrae super abyssum . . Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur qui omnimodam speciei priuationem, nec tamen ad niliblum peruentionem craitare non possvnsiisde fieret alterum caelum,& terra visibilis atque composita, & aqua speciosa, &quidquid deinceps in constitutioine huius muricli non sine diebus sectum comm moratur; quia talia sunt ut in eis agantur vicissi-
492쪽
D. A vG v s T I N I L I B. XII. 47 vicissitudines temporum, propter ordinatas commutationes motionum atque sor
creatura θiritualis qualis. i. T I o C interim sentio Deus meus,1 cum audio loquentem Scripturam tuam ; In principio fecit Deus caesum P& terram ; terra autem erat inuisibilis &incomposita, & tenebrae erant super abys- sum; neque commemorantem quoto die feceris haec. Sic interim sentio, propter illud caelum caeli, caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, R rnon in aenigmate, non per speculum, sed ex toto in m nisestata facie ad faciem; non modo hoc modo illud, sed quod dia .ctum est,noste simul sine ulla vicissitudinexςmporum: & propter inuisibilem atque . . . incompositam terram sine ulla vicissim- .dine temporum , quae solet habere modo hoc & modo illud; quia ubi nulla species, . nusquam est hoc aut illud. Propter duo . haec primitus formatum & penitus insor'. me. illud caelum, sed caelum caeli, hoc Gg s Vero
493쪽
CONFEssI ONVM Vero terram, sed terram inuisibilem & incompositam ; propter duo haec 1nterim sentio, sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, Inl principio secit Deus caelum & terram. Statim quippe subiecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum,& vocatum Caelum,insinuat
de quo caelo pridi sine diebus sermo lo- lcutus sit.
Scripturae profungi M. 4 i R A profunditas eloquioruml V tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens paruulis , sed mira profunditas Deus meus,mira profunditast Horror est intendere in eam, horror honoris, & tremor amoris. Odi hostes eius vehementer. O si occidas eos gladio bis acuto, & non sint hostes eius i Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Eccet autem alij non reprehensores sed laudatores libri Genesios: Non, inquiunt, hoc 'voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum eius ista con
494쪽
scripsit; non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus. Quibus ego te arbitro Deus omnium nostr rum ita respondeo.
Amantum intersit inter condisorem, condita. i. , T vM dicetis falsa esse,quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora varietur, nec eius voluntas extra eius substantiam sitὶUnde non eum modo vel te hoc, modo velle illud , sed semel & simul & semper velle omnia quae vult, no' iterum & iterum;neque nunc ista nunc illa,nec velle postea quod nolebat,aut nolle quod prius volebat: quia talis voluntas mutabilis est,& omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aetemus est Item quod mihi dicitur in auripin interiorem ; Expectatio rerum venturarum fit contuitus clim venerinis idemque contui-xus si memoria cum praeterierint: omnis porro intentio quae ita variatur, mutabilis est,
495쪽
4 6 CONFEssIONVM est, & omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aeternus est. Haec colligo atque coniungo; & inuenio Deum meum, Deum aeternum, non aliqua noua voluntate condidisse creaturam,nec scientiam eius transitorium aliquid pati. 2. Quid ergo dicetis contradictores An falsa sunt ista 3 Non, inquiunt. Quid illud 3 Num falsum est, omnem naturam sermatam materiamve sorinabilem non
esse nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est Z Neque hoc negamus, inquiunt. Quid igitur Z An illud negatis,
sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohaerentem Deo vero & v re aeterno, Vt quamuis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum Varietatem & vicissitudinem ab illo se resoluat ac defluat, sed in eius solius veracissima contemplatione requiescat Z QDniam tu Deus diligenti te quantum praecipis, OLtendis et te, & sussicis ei; & ideo non declinat a te, nec ad se. Haec est domus Dei, non terrena neque ulla caelesti mole cor .porea, sed spiritualis & particeps aeternutatis tuae, quia sine labe in aeternum. St,
496쪽
tuisti enim eam in saeculum de in saeculum saeculi, praeceptum posuisti, & non praeteribit. Nec tamen tibi Deo coaeterna, quoniam non sine initio ; facta est elim. Nam etsi non inuenimus tempus ante ib xis omlam; prior quippe omnium creata est sa pientia; nec utique illa sapientia tibi Deus noster Patri suo plane coaeterna dc aequalis, & per quam creata sunt omnia, & in quo principio fecisti caelum & terram,sta profectis sapientia quae creata est, intelle- stualis natura scilicet, quae contemplati ne luminis lumen est;dicitur enim & ipsa, quamuis creata, sapientia. 3. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat & quod illuminatur, tan- . tum inter sapientiam quae creat & istam quae creata est, sicut inter iustitiam iusti ncantem , & iustitiam quae iustificatione facta est. Nam & nos dicti sumus iustitia tua. Ait enim quidam seruus tuus, ut nos
simus iustitia Dei in ipso. Ergo quia prior
omnium creata est quaedam sapientia,quae creata est mens rationalis & intellectualis castae ciuitatis tuae, matris nostrae, quaesiissum est,& libera est de aeterna in caelis; νμι - ,
497쪽
78 Co Npkss Io NuM quibus caelis,nisi qui te laudant caeli zaelo a i rum Z quia hoc est & caelum caeli Domino, etsi non inuenimus tempus ante illam, - quia & creaturam temporis antecedit,quae prior omnium creata est,ante illam tamen est ipsius Creatoris aeternitas a quo facta . sumpsit exordium, quamuis non tempo- Iis, quoniam nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae. Vnde ita est abs te
Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu &non idipsum. Qimniam etsi non solum
ante illam, sed nec in illa inuenimus tempus quia est idonea faciem tuam semper videre, nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur) inest ei t men ipsa mutabilitas, unde tenebresceret& frigesceret, nisi amore grandi tibi cohae- rens tamqu*m semper meridies luceret &
N. xs,3 4. O domus luminosa & speciosi, dilexi decorem tuum,& locum habitationis gloriae Domini mei, fabricatoris & pos . testaris tui ., Tibi suspiret peregrinatio meas & dico ei qui secit te, ut possideat & se in quia fecit & me. Erraui sicutis, ouis perdita ; sed in humeris pastoris mei, i structo-
498쪽
structoris tui Mero me reportari tibi. Quid dicitis mihi quos alloquebar contradict res, qui tamen & Moysen pium famulum Dei, & libros eius oracula sancti Spiritus creditis3 Estne ista domus Dei, non quidem Deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non inuenietis ξ Supergreditur enim omnem distensionem & omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est. - α Est, inquiunt. id igitur ex ijs quae clamauit cor meum ad Deum meum, cum Veaudiret interius vocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis quia erat informis materies,ubi propter nullam formam nullus ordo erat' Vbi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat ; & tamen hoc paene nihil, in quantum non omnino nihil erat, ab
illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. Hoc quoque,
499쪽
Aduersus eos qui contradicunt Veritati Diuinae. r. v M his enim volo coram te alia
haec omnia quae intus in mente mea non tacetVeritas tua,vera esse concedunt. Nam
qui haec negant, latrent quantum volunt & obstrepant sibi; persuadere conabor ut quiestant,&viam praebeant ad se verbo tuo. Quod si noluerint,& repulerint me, NH. x , obsecro te Deus meus, ne tu sileas a me. Tu loquere in corde meo veraciter; solus enim tu sic loqueris; & dimittam eos solis sitfflantes in puluerem, de excitantes terram in oculos suos; & intrem in cubile meum, & cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, & recordans Hierusalem , extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas & fortes
delicias, & solidum gaudium, & omnia bona
500쪽
D. AUGUSTINI LIB. XII. 48i bona ineffabilia simul omnia; quia unum summum & verum bonum. Et nou aue tar, donec in eius pacem matris charissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei unde mihi ista certa sunt, colligas totum quod sum a dispersione & deBrmitate hac; &conformes atque confirmes in aeternum, Deus meus, misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quae vera sunt falsa esse non dicunt, honorantes & in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constumentes illam per sanetum Moyseia editam sanctam Scripturam tuam,& tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor; Tu esto Deus noster arbiter inter confessiones meas &contradictiones eorum.
A uid caebi terrae nominibis significatum. ICvNT enim, quamuis vera sint I s haec. non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum spiritu reuelante diceret; In principio secit Deus caelum & terram. Non caeli nomine spiritualem vel inteli