Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in Domino. Nam & in ipsa misera inouietudine defluentium spirituum,&indicantium tenebras suas nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam Creaturam rationalem feceris, cui nullo modo lassicit ad beatam requiem quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. . 2 in Tu enim Deus noster illuminabis tenebras

nostras. Ex te enim oriuntur vestimentai,a, nostra , & tenebrae nostrae sicut meri. dies erunt. Σ. Da mihi te Deus meus, redde te miti

hi: te enim amo; & si parum est, amem validius. Non positim metiri ut sciam

quantum desit mihi amoris, ad id quod

satis est ut currat vita mea in amplexus tuos: nec avertatur, donec abscondar in abstondito vultus tui. Hoc tantum scio,

542쪽

cur solus Spiritin fratur super aquas. i. J TvM ID aut Pater aut Filius non L l superiurebatur super aquas 3 Si

tamquam loco sicut corpus, nec Spiritus sanctus. Si autem incommutabilis Diuinitatis eminentia super omne mutabile, α Pater & Filius & Spiritus sanctus se- perserebatur super aquas. Cur ergo ta

tum de Spiritu tuo dictum est hoc' Cue de illo tantlim dictum est, quasi locus ibi esset qui non est locus,de quo solo dictum

est, quod sit donum tuum Z In dono tuo requiescemus, ibi te fruemur requies nostra, locus noster. Σ. Amor illuc attollit nos, de spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. In bona voluntate pax nobis est. Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum

est, sed ad locum suum. Ignis sursiim tendit, deorsum lapisi ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Oleum insta aquam fusum, supra aquam ttollituri aqua su-

543쪽

pra oleum fissa, infra oleum demergitur. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Mintis ordinata inquieta sunt; ordinantur, &quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror quocumque feror. Dono tuo accendimur, & sursum serimur. Inardescimus, & imus. Ascendimus ascensiones in corde, & cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus & imus, quoniam sursum imus, ad PDLixi, pacem Hierusalem; quoniam iucundatus sum in his quae dixerunt mihi,In domum Domini ibimus. Ibi nos collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud, quam permancre illic in aeternum.

Ex dono Tyri omnia. i. ID EAT A creatura quae hon nouit liud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleresur nullo interuallo temporis, in ea vocatione qua η s. i. dixisti, Fiat lux, & facta est lux. In nobis 1, enim distinguitur ipmpore, quod tenebrae

s. suimus,

544쪽

D. AUGUSTINI LIB. XIII. 32

suimus, & lux essicimur: in illa vero di- num est quid esset, nisi illuminaretur; &ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa &tenebrosa, ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens conuersa lux esset. Qui potest, intelligat: qui non potest, a te petat. Vt quid mihi molestus est , quasi ego illuminem ullum hominem venientem in hunc

mundum . . '

Symbola Trinitatis in homine. RINITATEM Omnipotentem quis intelligiti Et quis non loquitur eam; si tamen eam Rara anima, quae dum de illa loquitur, sciat quid loquatur. Et contendunt & dimicant, & nemo sine pace videt istam visionem.Vellem ut haec tria cogitarent homines in seipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa Trinitas. Sed dico ubi se exerceant & probent, & sentiant quam longe aliud sunt. Dico autem haec tria, Esse, Nosse,Velle. Sum enim, Mnoui, & volo r sum sciens & volens s &scio

545쪽

scio esse me & velle ; & volo esse & scire. In liis igitur tribus quam sit inseparabilis vita, & una vita, & una mens, & una essentia ; quam denique inseparabilis diastinctio, & tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est, attendat in se, & videat & dicat mihi. . a. Sed chm iuuenerit in his aliquid &, dixerit , non iam se putet inuenisse illud quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter , & scit incommutabiliter, & vult incommutabiliter. Et utrum propter tria haec & ibi Trinitas; an in singulis haec tria, ' aut terna singulorum unt 3 an utrumque miris modis simpliciter & multipliciter infinito sibi in se a quod fine, quo est, & sibi notum est, & sibi

sussicit incommutabiliter idipsum copi sa unitatis magnitudine, quis facilὸ ω taueritZ quis ullo modo dixeritZ quis quolibet modo temere pronuntiaueritΘ

546쪽

D. AVGvS TINI LIB. XIII. 32F

i. IROCEDE in consessione sides mea, dic Domino Deo tuo: Sancte, sancte, sanete Domine Deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, Pater 8c Fili de Spiritus sancte. In nomine tuo baptizamus, Pater & Fili & Spiritus .saniae: quia α apud nos in Christo Filio suo secit Deus

caelum terram, spirituales & carnales Ecclesiae suae. Et terra nostra, antequam acciperet formam doctrinae, inuinbilis erat & incomposita, di ignorantiae ten

bris tegebamur ; quoniam pro iniquitate erudisti hominem, de iudicia tua sicut abyssus multa. α. Sed quia Spiritus tuus superserebatur super aquam , non reliquit miseriam nostram misericordia tua, & dixisti: Fiat

lux. Poenitentiam agite ; appropinquauit se H enim regnum caelorum. Poenitentiam agite, fiat lux. Et quoniam conturbata erat ad nosipsos anima nostra, comm morati sumus tui Domine de terra Iord

547쪽

nis, & de monte aequali tibi, sed paruo

propter nos: & displicuerunt nobis ten orae nostrae,&conuersi sumus ad te,& facta est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.

. C AP UT XIII. Ex spiritu remissio peccarorum. I. Id T tamen adhuc per fidem,nondunt speciem ; Spe enim salui facti

sumus. Spes autem quae videtur, non est ps i,s. spes. Adhuc abyssus abyssum inuocat, sed iam in voce cataractarum tuarum. Adhuci. r. 3, & ille qui dicit, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus,

Mil. 3, etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse; & quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extenditur, & ingemiscit grau 'H. i, tus, & sitit anima eius ad Deum vivum,' quemadmodum ceruus ad sontes aqua- . r. s, Tum,& dicit: Quando veniam Z habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens; & inuocat inferiorem abyssum, dicens, Nolite consormari huic neculo, sed reΕrmamini in nouitate mentis vestrς; dc

548쪽

& nolite pueri essici sensibus; sed malitia paruuli estote, ut sensibus peffecti sitis.1. Et, o stulti Galatae, quis vos fascina- Gaω. 3uitὶ Sed iam non in voce sua: in tua enim, ' qui misisti Spiritum tuum de excelsis, per Act. 1. eum qui ascendit in altum, & aperuit cataractas donorum sitorum,' ut fluminis impetias laetificarent ciuitatem tuam. Illi

enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus primitias peues eum ; sed adhuc in semetipse ingemiscens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui: illi suspirat; membrum est enim sponsae,& illi zelat; amicus est enim sponsi: illi

zelat, non sibi, quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua inuocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Heuam decepit astutia sua, sic & eorum sensus corrumpantur a castitate , quae est

in spon nostro unico tuo. Quae est illa tspeciei lux 3 Clim videbimus eum sicuti est, & transierint lacrymae quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Vbi est Deus tuus3

549쪽

. CAPUT XIV.

I ce, ubi est Respiro in te paululum

cum eis undo super mς animam meam, in voce exultationis & confessionis soni festiauitatem celebrantis. Et adhuc tristis est,

ouia relabitur & sit austiis, vel potita sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fidesine quam accendisti in nocte ante pedes meos; Quare tristis es anima mea, & quare conturbas me Z Spera in Domino; Lucerna pedibus tuis verbum eius. Spera Mperseuera, donec transeat nox mater iniquorum: donec transeat ira Domini, cimius filij & nos fuimus aliquando tenebrae; quarum residua trabimus in corpore propter peccatum mortuo,donec aspiret dies,

& remoueantur umbrae.

2. Spera in Domino; mane astabo tibi,& contemplabor, semper confitebor illi, mane astaoo , videbo salutare vultus mei, Deum meum qui vivificabit & mo talia corpora nostra propter spiritum qui habitat

550쪽

. D. AVGvSTINI LIB. XIII. 129

habitat in nobis; quia super interius nostrum tenebrosum & fluidum miserico diter superferebatur. Vnde in hac per i grinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salui facti su

noctis, neque tenebrarum, quod tamen fuimus. Inter quos & nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus diuidis qui probas corda nostra, & vocas lucem: Diem, & tenebras Noctem. Quis enim

nos discernit nisi tu 3 Quid autem habemus quod non accepimus a te, ex eadem masia vasa in honorem, ex qua sunt &alia facta in contumeliamZ

Voce firmamenti Scriptura intel gitur.

A quis nisi tu Deus noster fecisti

nobis firmamentum auctorital tis super nos de Scriptura tua DiuinaZCί lum enim plicabitur ut liber, & nunc: sicut pellis extenditur super nos. Sublut mioris enim auctoritatis est tua Diuina Scriptura cum iam obierint istam mortem

SEARCH

MENU NAVIGATION