Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

illi mortales per quos eam dispensasti

nobis. Et tu scis Domine, tu scis quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent. Vnde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte soludamentum auctoritatis in eloquijs tuis per eos editis sublimiter extenditur suter o nia quae stibior sunt. Quod cum hic uiu

rent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataueraS.

2. Videamus Domine caelos, opera diagitorum tuorum ; disserena oculis nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est testi monium tuum, sapientiam praestans paruulis. Perfice Deus meus laudem tuam ex ore infantium & lactentium. Neque enim nouimus alios libros ita destruentes superbiam , ita destruentes inimicum&defensorem, resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata saa. Non noui Domine,non noui alia tam casta eloquia,

552쪽

, quae sic mihi persuaderent consessionem,

. & lenirent ceruicem meam iugo tuo, Minuitarent colere te gratis. Intelligam' ea

Pater bone : da mihi haec subterposito, quia subterpositis solidasti ea. '3. Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo immortales, & a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum,

laudent te supercaelestes populi Angelo

rum tuorum, qui non opus habent susci pere firmamentum hoc, & legendo mo noscere Uerbum tuum. Vident enimi ciem tuam semper, & ibi legunt sine syllabis temporum quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt,& diligunt: sem per legunt, & numquam praeterit quodi legunt. Eligendo enim & diligendo is sunt ipsam incommutabilitatem consili j tui. Non clauditur codex eorum, nec plicabitur liber eorum;quia tui pse illis hoc: es,& es in ςternum. Quia super hoc firmal mentum ordinasti eos, quod firmasti su- 'at quos . per infirmitatem inferiorum populorum; ubi ' suspicerent & cognoscerent miseri- cordiam tuam, temporaliter ' enuntianta C - rem te, qui fecisti tempora. In caelo enim Ll i Domi- '

553쪽

32 CONFEs s Io N v M. Domide misericordia tua, & veritas tua usque ad nubes. Transeunt nubes; carium autem manet. Transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam; Scriaptu ra vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. . Sed & c. elum & terra transibunt, sermones autem tui non transibunt: qu

niam & pellis plicabitur, & scenum super

quod extendebatur cum claritate sua praeteriet; Verbum autem tuum manet in aeternum. Quod nunc in aenigmate nubium, & per speculum caesi, non sicuti est apparet nobis; quia & nos quamuis Filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis, & blanditus est,& inflammavit,& coerrimus post odorem eius. Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum scuti est. Sicuti est Domine videre nostrum, quod nondum est, da nobis

554쪽

C A P V T XVI. - . immutabilis. i. T A M sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, α scis incommutabiliter,& vis incommutabiliter. Et essentia tua scit, & vult incommutabiliter: &scientia tua est, & vult incommutabiliter: de voluntas tua est, & scit incommutabiliter. Nec videtur iustum esse coram te,ut quemadmodum se scit i men incommutabile,ita sciatur ab illumunato commutabili. Ideoque anima mea sicut terra sine aqua tibi; quia sicut se illuminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te sons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lu

men.

CAPUT XVII.

Auid arida, mare.

vas congregauit amaricantes in secietatem unamὶ Idem namque illis finis est temporalis & terrenae fclicitatis,propter quam faciunt Omnia, qualm

555쪽

F34 CONFESs I ONu Muis innumerabili varietate curarum su-etuent. Quis Domine, nisi tu qui dixisti,

ut congregarentur aquae in congregati nem Vnam, & appareret arida sitiens tibi Quoniam tuum est & mare, & tu fecisti illud, & aridam terram manus tuae sormauerunt. Neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum Vo

catur mare. Tu enim coerces etiam in

i s cupiditates animarum, & figis limites quoulque progredi sinantur aquae, ut in se comminuantur studius earum;atque ita facis mare ordine imperij tui superotrinia. i. At animas sitientes tibi, apparentes tibi, alio fine distinctas a soci tate maris, occulto & dulci fonte irrigas; ut & terra det fructum suum,& te iubente Domino Deo sito germinet anima n stra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidijs necessitatum carnalium, habens in se semen secui dum similitudinem:quoniam ex nostra imfirmitate comatimur ad subueniendum indigentibus; similites opitulantes, quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si ςodom modo indigeremus ; non tantum

556쪽

in facilibus tamquam in herbae seminali sed etiam in protectione adiutorij soni robore, sicut lignum fructiferum , id est beneficium ad eripiendum eum qui iniuriam patitur de manu potentis, & praebendo protectionis umbraculum valido

robore iusti iudicij.

Orat it oriatur de terra ueritas, γIustitia ' to resticiat. I.TT A Domine, ita oro te oriatur sicuti facis, sicuti das hilaritatem & facultatom, oriatur de terra Veritas, & Iustitia de caelo respiciat; & fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurietati panem nostrum ; & egenum sine tecto inducarius in domum nostram. Nudum Vestiamus, .& domesticos semipis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus, vide, ouia bonum est; de erumpat temporanea lux nostra; 4: de ista imseriori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtine res, appareamus sicut luminaria in mun-

557쪽

Ibi enim nobiscum disputas,ut diuidamus inter intelligibilia & sensibilia, tamquam

inter diem & noestem, vel inter animas M

lias intellidbilibus, alias sensibilibus de

ditas;viliam non tu solus in abdito dijudiacationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, diuidas inter lucem & tenebras; sed etiam Virituales tui, in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua, luceadi super te ram, & dividant inter diem es noctem, de sigruficent tempora; quia vetera trans runt, & ecce facta sunt nouar' α. Et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus; de qui nox praecessit,dies autem appropinquauit; & quia benedices ora miram anni tui, mittens operarios in messem tuam,in qua seminanda alii laborauerunt , mittens etiam in aliam sementem,cuius messis in fine est. Ita das vitam optanti, dc benedicis annos iusti; tu autem idem ipse es, dc in annis tuis qui non deficiuntiortum prπaras annis transeuntibus. 3. AEterno quippe consilio, proprijs te poribus bona caelastia das super te

ramo

558쪽

raua. Quoniam quidem alij datur peri spiritum sermo sapientiae,tamquam lumii nare maius , propter eos qui perspicuaei Veritatis luce delectantur tamquam in principio diei:alij autem sermo scienti s cundum eumdem spiritum, tamquam luminare minus: alij fides, alij donatio curationum , alij operationes virtu tu m, alij

prophetia, alij dijudicatio spirituum,alij

genera linguarum omnia tamquam' stellae. Omnia enim haec operatur unus atque idem Spiritus diuidens propria uni- cuique prout vult, faciens apparere sidera in manifestati0ne ad utilitatem. 4. Sermo autem scientiae qua continentur omnia sacramenta quae variantur temporibus tamquam Luna,& ceterς n litiae donorum, quae deinceps tamquam stellae commemoratae sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae quo gau det praedictus dies , tantum in principio noctis sulit . His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus seruus tuus non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quaia carnalibus, ille qui & sapientiam loquitur inter peiactos. Animalis autem

559쪽

homo, tamquam paruulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum, & aciem firmet ad Solis adspectum, non habeat desertam noctem suam sed luce Lunet stellarumque contentus sit. Haec nobiscum disputas sapientis. sime Deus noster in libro tuo firmame to tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili,quamuis adhuc in signis,&in temporibus, & in diebus,& in annis. iI. ED prid, lauamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis vestris,

atque a conspectu oculorum meorum, Ut

appareat arida. Discite bonum facere, iudicate pupillo, & iustificate viduam; ut germinet terra herbam pabuli, & lignum fructiferum: & vellite disputemus, dicit Dominus, ut fiant luminaria in firm mento caeli,& luceant super terram Q rebat diues ille a magistro bono, quid fi-ccret yt vitam aeternam consequeretur.

Fectus purgandum mitiis, quo capax sit virtutum. Dicat

560쪽

D. AUGUSTINI LIB. XIII. 339

Dicat ei magister bonus, quem putabat hominem, & nihil amplius. Bonus est autem, quia Deus est. Dicat ei, ut si vult

venire ad vitam, seruet mandata. Separeta se amaritudinem malitiae atque nequitiae ; non occidat, non moechetur, non

furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida ; & germinet honorem patris & matris, & dilectionem proximi. Feci, inquit,haec omnia. 2. Vnde ergo tantae spinae, si terra fiuctifera est λ Vade, extirpa silvosa dumeta auaritiae; vende quae possides, & implere fiugibus dando pauperibus, & habebis thesaurum in caelis; & sequere Dominum si vis esse perfectus , eis sectatus inter quos loquitur sapientiam ille, qui nouit quid distribuat diei & nocti ut noris &tu,ut fiant & tibi luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum ; quod item non fiet, nisi fuerit illiethesaurus tuus, sicut audisti a magistro b no. Sed contristata est terra sterilis, & spunae suffocauerunt verbum. 3. Vos autem genus electum, infirma

mundi, qui dimisistis omnia ut sequeremini

SEARCH

MENU NAVIGATION