장음표시 사용
241쪽
nunt Philo ole inaraone ad Caium, &itestatem Regiam acceperant si quidem Iosephus lib. I 8. Antiq. cap. II. QuintSaul electus eii Rex in Maspha, confir- etiam Cornelius Tacims lib. 3. Historia- matus in Galiata , & unmis a Samuelerum de Iudaeorum ritibus loquens , haeciin Ramathain Sophin, scut legitur lib. i.
habet r Iudai mente sta, unumque Nu-iReg. e. Io. Ieroboamus vero in Si hemmen intelligunt, summum iit , oe aerem Rex suit consecratus, ut habetur 7. Reg. num, neque mutabile, neque interitκrum. c. I 2. praeter hoc, inquam, manifestum Iμων nuIusmulacra Urbibusfuis, nedum est, Sceptrum Juda, tum temporis, nec- Templis βη , Non Regibus haec adulatio, dum desecisse , eum potius post mortem non Caesaribus mor . . . iugi a Caio C iSaulis in Davide emicuerit, immo, post Iara esistem. eius in Templo locare, arma mortem Salomonis in duabus Tribubus, potius sumpsere. Unde ergo, amabo, in usque ad captivitatem Babylonicam, re tot mala inciderunt Iudaei , quibus asseveraverit . Secundo , antequam regna- tempore passionis Christi Domini Gn- ret Saul, Sceptrum nondum erat in Tri-tinuo vexantur nisi quia Mhristum ,ibu Iuda , sed in Tribu Levi , nam H verum Messiam, in cujus ortu imple-lii, de post lesum Samuel Judaeis tanquam tum est Iacobi oraculum , suscipere , &lJudices praefuerunt . Non potuit ergo agnoscere detrectarunt , & etiam numiPrincipatus e Tribu Iuda transferri ad persequentem , ut ita loquar , fugiuntlSaulem. Tertio , non dixit Jacob , non veritatem , dum Prophetarum de Chri- auferetur Sceptrum de Iuda , donec ve-sto vaticinia vanis argutiis incrustare ,'niat aliquis ungendus in Silo , sed , in-3e obscurare moliuntur. Sed difficile nonicuit, donec veniat ipse Siloh, idest Mesi est futiles rationes , ae s nistras in te xlias, sicut Paraphrases Onhelosi , Fc Jo-pretationes, quibus Judaei Christianorum nathae , nee non Tarsum Hierosolymiugumenta eludere tentant , consulare tanum exponunt , se enim habet Onke& Jacobi vaticinium , quod praecipue los: usque d&m veniat Messias. Ionathas impetunt, ab eorum cavillis vindicare. vero , & Targum Hieroselymitanum , que ad tempus, quo veniet Rex Messias. DILUUNT V R Versio LXA. Interpretum non deficiot Princeps ex Jkda, oe Dux de femore eius Iudaeortim ollectiones. donee veniant quae reposita sunt ei. Et ipse es expectatio gentium . Textus Samarita-ARguitur primo : Iacobi morientisi nus, ncis auferetur Sceptrum de Iuda, vaticinium sic expcimitur in Textu Dux de vexillis eius donee veniat pacificus, Hebraeo , non recedet Sceptum de Iuda , σ ad lassum congregabantur populi. Deni- neque Dux da inter pedes e us donec veniat.que, hoc Iacobi vaticinium non de alio
Si h . Atqui Tὸ Siloh ad Μemam re-l quam de AIessa intelligi debere fatentur serri minime debet , sed potius ad V sipsi Rabbini in Talmude, Tractatu San-bem Sisi, in qua Saul, & Ieroboam Re-l hedriu e. 12. Rino in Genesim, Raschises inaugurati sunt adeo ut hic sit ge-l Salomon Iarchi , David Κim i, & alii. Ex
nuinus prophetiae Iacobi sensus, non au-l quo patet, seivolas omnino esse interpreferetur Sceptrum de Iuda , donec veniat lationes recentiorum Iudaeorum, quorum
tempus , quo vel Saul , vel Ieroboamus t alii Iaeobi praedictionem ad Mosem , inunMtur Rex in Urbe Suo . Ergo haee t alii ad Saulem , alii ad Davidem , alii Jacobi praedictio ra Messiam nul Iatenus j ad Ieroboamum , alii ad Nabucodon pertinet. sorem , alii ad λtham Silonitem , alii Respondeo : Judaeos in meridie planeiad Herodem , alii ad Vespasanum res caecutire , dum hoe Jacobi vatieinium runt , quibus tamen omnibus hara Jac ad Saulem , vel ad Ieroboamum rese-lbaei oraculi verba, o ipse erit expectatiorendum esse pervicaciter contendunt rigentium , nullatenus eonvenire possiant ,
Nam primo , praeter quam quod nee sed seli Messiae , seu Christo Domino . Saul , nee Ioroboamus in Urbe Silo po- Arguitur secundo ; sensus vaticinii Jacob,
242쪽
eobi non est ille, quem ipsi violenta interpretatione assingunt Christiani , vide. licet , quod in gente Iudaica permansurum sit Sceptrum Regium donec veniat Messaς, c d potius hic est oraculi Jaccibari sensus, quod premendi , ac vexandi sint Iudaei , virgaque ali lictionis puniendi , donec veniat Mel Iias, a quo in prillinam libertatem sunt asserendi . Ergo ex eo Iacobi vaticinio colligi non potest . Christum esse verum Messiam , licet in
eius ortu suerit e gente Iudaica ablatum Sceptrum, & ad alienigenam, seu Her dem , transierit. Prob. ant. In ionte, seu in Textu Hel eo , se legitur : non recedet Schmethieu Sebetha Iuda, haec autem vox Afri eth, non significat Regium Sceptrum , sed virgam asdictionis , qua Iudaei caedi debent , donec veniat Messias , ergo veras sensus Iacobi vaticinii hic est , quod Iudaei virga aulictionis premi , & flagellari debent , donec veniat Messias eorum liberator.
Respondeo : Hoe vaticinio Iacobi revera praedici permansurum in gente Iudaica Sceptrum Regium , donec veniat Messias , ac subinde vanam , frivolam , tortam , & impiam esse expositionem , viam adhibent Neoterici Judaei , asse rentes, per Schmeth, seu Sebeth, jJgnifiea i virgam asdictionis , qua Judaei caedi debent , donec veniat Messias . Id ex multis momentis demonstrare proelive est . Primo , quia constat , Patriarcham
Iacob , dum benedixit filio suo Iudae ,
imprecari ei noluisse, nec quidquam infausti ominari, sed potius ei aliquid faustum , ac singulare predicere voluisie . Secundo, in hoe vaticinio Iacobaeo de ea virga sermo est , quae spetiat ad Regiam , vel Ducalem dignitatem ; nam. habetur : Non auferetur Sceptrum de Jω-da , Dux m. Porro, virga, quae ad Regiam, vel Duealem spectat dignitatem, non est vir a afflictionis , sed virga Principatus , dominationis . Tertio, certum est , Judaeos non fuisse semper viro afflictionis punitos , sed potius temporibus Regum Davidis, & Salomonis res eorum maxime floruisse . Regnum siquidem Salomonis suit opibus undans, ditione augustum , pacis mu-
nere sortunatum . Quarto , illa praedictio Iacobi de perpetua amictione non sat eum eo , quod dicit idem Patriarcha, videlicet manum Iudae sorte in cervicibus inimicorum suorum, nee illa pedi
tuae afflictionis virga convenit cum voce Hebraea , Mecho A- , quae non inmdicat in rannum , sed Legislatorem , &Scribam , sicut fatemur periti Rabb ni . Quinto, vox min eth , seu Sebeth , ingerit , non afflictionis , sed dignitati
notionem , seu significat Principatum , Imperium , Magistratum , Regiam dignitatem , sicut ex Hebraeorum dictionariis, &ex quam plurimis Scripturae Sacrae locis compertum ell ; immo , hanc vocem Scheveth, seu Sebet/ , eo in sensu non semel usurpavit Psalmista, Rese res in virga ferrea. Ps. 3. Virga dire lionis , virga requi tui. Ps. 44. Sexto, hanc vocem Silveisth , seu Sebeth, I .XX. Interpretes , qui diu antequa in Christus oriretur, sacra Biblia Hebraica Graece reddiderunt , de regia , seu summa auEtoritate sunt interpretati . Hos secuti sunt Theodotion, Aquila, Sc Symmachus, qui bus succinunt paraγhrastat Chaldaei , sic enim vertit On e us : Non deficiet exercens dominiam . Paraphrasis Jonattianis sie habet: Non cessabunt Reges, Principes . Targum Aierosolymitanum : Noucessabunt Reges. Sic etiam legendum el- se docent celebriores Rabbini, ni miram
rescith, R. Maimonides, R. Bethai, R.
negare non posse hanc vocem Schmeth , seu Sebeth, in oraculo Iacobi sceptrum seu regiam dignitatem significare , quin suas paraplirales Scripturae sacrae, quas tamen in summo pretio habent , explodant , & celebriores gentis suae Magistros , quos tam impense venerantur, &tantum non adorant , erralle conte
dant . Abeant ergo nunc Iudaei , qu rum tanta est impudentia , ut quascumque absurdissimas licet interpretationes , quas ad eludenda Christianorum argumenta adducere possunt, non abhorreant. tantamne colla veritati subdere , atque Christum, ceu verum Messiam , fateri
243쪽
atque agnostere cogantur . Digni prosecto homines, qui , divino cum sint rebelles lumini, & elarissimis Prophetari oraculis fidem habere nolint , fuis plus
quam cimmeriis tenebris perpetuo obvolvantur. Verum , pergamus alias Iudae rum argutias proponere , atque diluere. Arguitur tertior Tempore, quo Iesus Christus natus est, Sceptrum e genteJudaica nondum erat ablatum, nec ad ali nigenam transierat, ergo hoc Iacobi vaticinium: Non aufereor Sceptriam de Iuda, σα exitum non habuit in Nativitate Christi. Prob. ant. Christus natus es in diebus Herodis Regis in Iudaea, atqui Herodes non erat alienigena, sed Judanas genere, Nicolaus siquidem Damascenus , qui genus , & stemma Herodis adprime noverat, illum genere Iudaeum esse seri sit, nee ab eo dissentit Josephus, qui lib.
2o. Antiq. c. o. reterens Contentionem O
tam Caelaraeae Syros inter & Iudaeos, ait: Iudaeos, qui Caesaraeae erant , ideo Syris praeponi voluisse , Ouod Urbis Cisera aeconditor Herodes , Rex , fuerit Iudaeus genere ; Apud Caesaream, sunt verba Josephi, inter Iudsos habitarcires, Syros , de pari rure Civitatis rixa exorta es , nam Judsi mrisia renditisne istebant e , quod Urbis nutus eonditor Herodo, Rex, μ ν t Iudaeus genere . Id bri , nou injicia. hau ν quidem, sed aiebant i Urbem Tu ns Stratonis dictam a principio , quo tem-pstre nullum Iudaeum habitasse inibi. His momentis Scaligerus, famosus olim Criticus, pertendit, Herodem. quo regnante in Iudaea natus est Chriuus Dominus, fuisse genere Judaeum. Non ergo e gente Iudaica ablatum fuit Seeptrum, quando in Iudaea regnavit Herodes. Respondeo: Me iam satis superque inter probandam assertionem , tam ex testimonio Iosephi, & Sanctorum Patrum, quam ex multis aliis momentis ostendi Diis, Herodem , quo in Iudaea regnante , natus est Christus Dominus, alienigenam fuisse respectu Iudaeorum , quapropter , nulla fides habenda est Nicolao Damasceno , dum , assentandi , palpandique stil-dio ductus , finxit Herodem esse genere Iudarum, & a Iudaeis oriundum, qui Babylone captivi fuerunt, immo eum. e
Ttibus Juda genus sum duxisse ait. Qui sabulosa Heria is genealogia iure merito reiicitur a Josepho , qui asserit , Her dem non fuisse genere judaeum, seu Idu-inaeum t unde Nicolaum Damasenum , eontrarium effutientem , tanquam ignavum Herodes assentatorem perstringit .
Nee fibi eontradicit Iosephus , quando reseri , loco in ob ectione laudato , Judaeos Caesarienses, ut ius Civitatis eontra Syros sibi asciscere possem dixisse , He- em genere Iudaeum fuisse: non in hoc, inquam, sibi eontradicit Iosephus , quia
id duntaxat historice refert , ut revera a
Judaeis Caesariensibus dictum , illud immen suo ealculo non probat , quin potius , sicut mox diximus , invehitur in Nicotium Damascenum , qui , ut Herodi palpum obtruderet, eum genere Judaeum fuiste commentus est . Ceterum , Quamvis Herodes non suerit genere Iudaeus ,
negari tamen haud teii , illum sutila religionis prosessione Iudaeum. Erat qui se Idumaeus Idumaei autem , ex qu
que Rex , ipsos edomuit , circumcisione accepta ad Judaeos aggregati sunt, quamvis nihilominus diverses ritus , & Inlli- tuta habuerint. Hinc Lia mei in Scriptura Sacra alienigenae respectu Iudaeorum
appellantur ,. in Idiιmaeam extendam canceamentum meum , mihi alienigena amici facti scint. Addo etiam, Herodem non fuisse genere Iudaeum , quia eius m ter, dicta C ros, oriunda erat ex Arabia , ut fatentur omnes Historiei , ac subinde non origine Judaea erat , sed Ethnicorum Religioni addicta . Cum igitur iuxta leges tam Hebraeorum , quam Romanorum , & aliarum Nati
num , partaes ventrem sequatur . planum
est , Heredem non potuisse esse genere Israesitam , seu Judaeum . Sed quomstim , dicet fortasse aliquis , ritus , ac leges I maec νum Iudaeis non imposuit Herodes , si esset ipsemet Idumaeus Huic quaellioni facile fit satis, dicendo , Herodem , licet genere Idumaeum , id
tamen non ausum esse tentare, tum quia
probe sciebat , Iudaeos Legi , ae ritibus suis addictos , quidvis potius toleraturos , quam eorum immutationem
244쪽
Unde ne intempestiva rituum mutatione
eorum animoς, iam satis commotos, exa
speraret, in Iudaicis ritibus nihil immitandum esse duxit. Tum quia etiam Herodes , utpote vir politicus, fortunae tam tum , ac tempori serviens , de religione parum admodum curabat , unde quamvis genere esset Idumaeus, Judaico tamen minre semper vixit, ut constat ex Dicto Imperatoris Augusti , quod refert Miserebitis lib. 2. Salum. c. q. Melius es porcum H
dis esse, quam itium, eo quippe Dicto insinuatur , Herodem Mosaicae Legis ritus observasse, a porcis, aliisque id genus animalibus a Lege prohibitis , abstinuisse . Consulat Lector opusculum , quod Serarius edidit de Herode . Legat etiam eruditum librum , a Cl. Viro D. Ferrando, in supremo Parisiensi Senatu Causidico, Gallice editum , cui titulus est : Reflexions De la Relision Chretione, sed prissertim Tomum I. qui eomplectitur Doctissimam Explanationem Prophetiarum Jacobi , &Danielis de adventu Messiae. Arguitur quarto : Tamdiu Sceptrum Regium pet ansit in gente Iudaica , quamdiu penes eam fuit ius vitae & necis , atqui penes gentem Iudaicam fuit ius vitae 8c necis, etiam post passionem Christi Domini , ergo e gente Iudaica non suit ablatum sceptrum tempore Nativitatis Christi . Prob. min. Pilatus compellans Iudaeos, Matth. eap. 27. ait: Habetis custodiam , ite , eustodite sicut scitis . Dumque eum instigarent Iudaei , ut Iesum in crucem ageret , respondit : Accipite eum vos, o fecundum Legem instam liudicant eum. Ioannis eam I 8. Praeterea,
Iudaei, post passionem Christi , potestatem iudiciariam exercuerunt in Stephanum , quem lapidibus obruerunt , saepius etiam Apostolos in vincula coniecerunt. Denique, Paulus , qui tum temporis ainpellabatur Saulus, cum mandatis Principum Sacerdotum profectus dicitur Damascum , ut si quos nactus suisset Iudaeos Christianiis adhaerentes , vinctos perduce ret Hierosolymam . Qiaae omnia aperie probant, Judaeos , etiam post passionem
Chri lii , exerenisse iudiciariam potest rem, & habuisse ius vitae & necis. Respondeo: Hanc potestatem iudicia- Graisson de MAyleriis. Tom. I.
riam, quam Iudaei post natum Christum
exercuerunt , non sutile supremam , sed umbratilem , precariam , & fiduciariam quam videlicet Romani , Iudaeae Procuratoreet , ipsis Iudaeis indulgebant , ut eis omnem tumultuandi occasionem adimerent , vel hanc Dotestatem iudiciariam futile a Iudaeis usurpatam in .ctis Procuratoribus Romanis : Haec responsio tria plici momento confirmari poteti . Ρtimo, quia constat, eiecto Archelao, qui, poli obitum patris sui , Ethnarchae Judaeae titulum ab Imp. Augulto obtinuit , Iudaeam fuisse a Romanis in Provinciam redactam , summamque illius admin, strandae auctoritatem iuisse penes Procuratores, qui Roma mittebantur . Test tur enim Iosephus lib. I 8. Antiq. c. I.& lib. a. de Bello Iudaico e. ia. Cornium, qui primus , post abdieatum A ehelaum , in Iudaeum a Romanis missus est, jus habuisse vitae , & neeis ; missus est, inquit Iosephus, Coponius, Eques Romantis, in I uitiam cum potesate Occide di. Secundo, legimus in Evangelio Ioan- 'nis e. 18. quod , postquam Pilatus Iudaeis, Christum ad mortem postulantibus, dixisset r Aee ite eiam vis δε- euntim Legem vestram rudicate eum , incunctanter ei responderunt Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam . Tertio , Iosephus lib. Io. Antiq. cap. 8. refert , quod postquam iunior Anaxius, Summus Pontifex , moriuo Festi , Iudaeae Praeside , & Albino , ejus suceessore , adhuc agente in itinere , Syniarium advocas
set, & fratrem Iesum Christi, Iacobum
nomine , & una quosdam alios reos imis pietatis peractos, lapidandos tradidisset , quidam Judaei Albino occurrentes Uenienti ab Alexandria , docuerunt eum , non licuisse Anano Synedrium sne ipsius consensu advocare , quorum verbis ille persuasus seripsit Pontifiei , daturum sibi poenas minitans . Ex quo Iosephi l eo colligitur, Synedrium a Summis Iudaeorum Pontificibus eonvocari haud p tuisse absque consensu eorum , qui ad procurandam Iudaeam a Romanis mi tebantur . Quod spectat lapidationem
Sancti Spethani , dico : hane lapidati nem non per julciariam potestatem , &
245쪽
sMundum solemnes iuris sormas statutam iuisse , sed potius tumultuatio impetu a Iudaeis factam esse, scut narrat S. Lueas c. 7. v. 37. Actuum Apoliolorum , ubi
gumenta a Rabbinis consare inatam . Quod quidem multis momentis evinci potest . Primo , quia post Hiero lymorum expugnationem permixt: e adeo sunt haee habet: Ο Mela minus, sta Judaei, i Tribus , ae promiscue confusae familiae , se magna continuerunt aures fuas , eri ut earum ori pene , aut genealogis ne i impetum fecerunt unanimiter in eum id- vi quidem sus Melone intemoici possint .
est, in Stepfanum eiicientes α-i Secundo , Unitat , Iu hos a temporetra Ciuitatem lapidabor . Quae verba aperte innuunt , lapidationem Stephani non potetiate iudiciaria , sed praeeipiti& tumultuario Iudaeorum impetu factam suisse. Addo etiam , fateri ipsosmet I daeos in Talmude , Tractatu Sanhedrine. 3. quadraginta annis ante eversionem,
seu devastationem Templi, judicium animarum , ut loquuntur , im potestatem iudicandi in musis eriminalibus Synedriosuisse ablatam , porro , Templum eve sum est anno aerae Christianae septuag Nativitatis Christi ius Sceptri, ditionemve ullam aut imperium nusquam gentium obtinere, immo quicumque Orientem peregrinationibus lustrarunt, & lo ginquarum , quas complectitur , Regi num accuratam notitiam tradiderunt , inter aniles fabulas reponunt ea , que
Iudaei de Israelitarum in oriente amplis lano Senatu , gloria , dominio , di R ino splendide mentiuntur . Legi potestuper hae re Buxtorsitis in Praefat. ad librum Cosei, in qua fabulosas resert qu smo. Unde manifestum est Iudams, n irundam Rabbinorum epistolas de gloria,to semel christo Domino , suprema P testate iudicandi suisse exutos, nec aliam nisi umbratilem , & precariam exercere' potuisse. Arguitur quinto : Ralbi Beniamia delem's, qui tempore Alexandri III. Summi Pontificis , & Frideriet aenobarbi , Imperatoris , varias Orbis Regiones per-1ustravit , in sui Itinerarii historia asse- potentia, & fictitio Judaeorum Regno , dicto Coetae , ex quitas , quam sexcum dum sit Judaeorum in commentis fi endis ingenium , quilibet facile intelligere potest. Tertio , Judaei tempore passionis Christi publiee protestati sunt , se nullum habere Regem, nisi Caesarem. Qua to. fatetur ipsemet Rabbi Beniamin TM-delm,H. Lmalotarcham illum, seu Pri rit, se propriis inspexisse oeulis in Urbe teipem, a Mahumedanorum Calipha p B dia, maxima & amplissima Civitate, mesta millia Israelitarum, ubertate rerum omnium affluentium , amoenissima loca incolentium, & ab omni reliquorum hominum societate , & adi in seeluso propter vastissimas Blitudines interiectas, aitque etiam , ibi sedem habere quemdam Eematitarcham , seu Principem, e
Tribu Iuda oriundum , & in Asia I
daicum Imperitura tenentem , euius diamitatem perpetua fiteressione ad Me uam usque duraturam seribit . Ergo et iamnum perseverat in gente Iudaio Regia, sesi suprema potest . testatem per sigilli traditionem accipere solitum esse . Non ergo proprium , de absolutum , sed preearium , ac fiduci tum est illius dominium. Denique , praeeipui Rabbini huius Iudaici Imperii Asiati ei nullatenuet meminerunt, immo tius ingenue fassi sunt , Regiam potest tem e gente Iudaica penitus defeeisse . David siquidem Κλchi , cuius author,tas maximi ponderis est a d Iudaeos, explicans eaput 3. weae, ubi dicitur, quod
dies multos sedebant filii Israevina Rege , Me PH- e , siue Saeri io, sine istari sua Ephia, O sena Theraphim, haec h Respondeo: Hane d Asiatieo Iudae, beti Hi fune dies exilii, in quo hodie δε--x, nec Regem, nee Principem ex Israelehabe s ; fea in potestate Gentilium fumus, σ in potestate Restim 'forum, is Primrunt , chymaeris, & commentis paseun- eipum ipse eum. Abrahaniet, alter Iudaeo vel rum doctiisimuς Rabbinus , exponens adit versum octavum Gpit. 33. Isaiae, ait
rum Imperio , & de Aemalotarcha narrationem , puram putamque fabulam esse vel ad Iudaeorum, qui ut omnes no , chymaeris, & commentis pascuntur, miserum selatium excogitatam, vel
ad ciuistianorum facilius eludenda
246쪽
Praeterea nismmIt Isaias urtii generis malorum, exilii nempe, quod penes Maelitas non fit Regnum, nec dominiam, nec Semptrum νudiciale . His duobus Rabbinis assentiuntur Rabbi Bechai, RabbiI m,id Ganet, & Rabbi Manasses, ut videre est apud Illustrisis. Episcopum Abrineensem
Danielem metium, Propositione 9. D monstrationis Evangel. quam Lector adire dotest , si plura tae de argumento nosse diaderet. Arguitur sexto : Hoe Iacobaeum or eulum: Non auferetur Meptrum de Iudam' Dux de femore eius, donee veniet, qui
mittendus est , ad scitam Tribum Iudare stringi debet , eum exclusione Leviti-cς , Beniamiticae , & aliarum Tribuum, ita ut illius Iacobaei oraculi hie sensiussi ; Non auferetur Meptrum de Tribu Iuda , & Dux de semore eius , donec
veniat , qui mittendus est . Atqui Meptrum ablatum est a Tribu Iuda multo
tempore antequam Christuς nasceretur ,
ergo illud Iaeobi vati ei nium in Nativitate Christi non fuit completum . Maior videtur certa , nam Patriarcha Iaeob filium suum Iudam alloquebatur , eique benedictionem impertiebatur , dum haec vaticinatus est , quo fit ut ad aliam Tribum praedictum vaticinium pertinere non possit. Probatur itaque minor. Tem- aere captivitatis Babylonicae Meptrum e
tribu Iuda ablatum est in Iechoniam ,& Sedecia , post solutam vero captiviutatem Babylonicam , Aristocratiae sedimam assumpsit Iudaeorum Respubliea , ita ut Iudaei nunquam amplius Regiam, & absolutam imperandi mam obtinuerint . Nam primum Persarum Monarchis
subdit suerunt . Deinde , postquam lexander Magnus, incedo, Dario Cod manno , & Persarum simul Imperio deleto , omnem huius gloriam ad Graecos transtulit, Iudaei Graecis paruerunt , seu Asiae minoris, & .Egypti Regibus , donee a Romanis divitii tandem Iudaei sub iugum missii sunt . Atqui per totum illud temo riet intervallum , quod a captivitate Babylonica fluxit usque ad Christum , nulloὲς Duces habnerunt Iudaei e Tribu Iuda oriundos , sed summa rerum potiti sunt Pontifices, quae potestasMr Mamonaeos .in ordine Sarerdotali firmata est usque ad tempus Herodis , qui , devicto Antigono, genu Assam naeorum extinxit , & Rmum Iudaei a Senatu Romano obtinuit . Patet igitur, quingentis, & amplius annis ante Christum , hoc est , a tempore eantivitatis Babylonici suisse ablatum Sceptrum a Tribu Iuda , ae proinde hoc Iacobi vaticinium in Nativitate Christi non sui Die completum.
Antequam hule areumento saeiam satis , non abs eris observare , esse quODdam Theologos , qui Iacobi vatie inium non de tota gente Iudai ea , sed de sola
Tribu Iuda ex nonendum esse docent , variasque responsione; ad diluendum illud argumentum adhibere selent.
Primo respondent , illos Pontifices , qui post reditum eaptivitatis Babyloni usque ad Herodem Reipublici Judai praefuerunt , iniisse Matrimonia eum filiabus ortis e Tribu Iuda , ae subinde Sceptrum semper hoc pacto permansisse
in Tribu Iuda , quia hi Pontifices, licet paterno genere essent oriundi ex Tribu Levi , materno tamen genere ex
Tribu Iuda originem ducebant. Secundo e Respondent fuisse apud I daeos Synedrium, seu Senatum . vel Collegium LXX. Virum, qui ex Tribu Iuda selesti erant. Hoc autem Syntarium, quod apud Iudaeos suprema pollebat aucioritate , extitisse volunt usque ad Herodem , & in eo sense Sceptrum , seu supremam potestatem semper fuisse pe-
neq Tribum Iuda. Tertio : Respondent Sceptrum usiue ad adventum Cnristi permansisse in Tri bu Iuda , non quidem eo sensu , quod
semper actu fuerit penes Duces ortos e
Tribu Iuda , sed quod illa Tribus , ex
uo Sceptrum obtinuit , nusquam excierit jure , quod in illud ha bat , hoe est , quamvis Tribus Iuda aliquando Regni usumhuctum non habuerit , illius tamen proprietatem non amiserit ,
sicut , exempli gratia , diei potest , non ablatum fuisse Angliae Scentrum a Stuar Iorum gente , pol quam in eam semel eoncessit, quamvis Iacobus III. Rex Ariglis , patria, Regnoave depulsus vivat I
247쪽
quia videlicet nune quoque ius ad Regnum, & Regni proprietatem habet, etsi actu illo non potiatur. Denique, respondent , quod, quamvis Tribus Iuda Sceptrum amiserit, quando, lex tineio Sedecia , ultimo Davidici san-l
Euinis R me, gens Judaeorum captiva du-leta est Babylonem, vaticinium tamen Ia-leob revera fuit impletum , quia , inquiunt, lJacob non praedixit filio suo Judae , quod i
ab eo , eluique Tribu nunquam recederet Sceptrum, sed tantum praedixit, quod a Juda, eiusque Tribu non recederet Sceptrum in perpetuum: Quod vere imple-ltum est, nam etsi Tribus Juda, mortuo Sedecia, Meptrum amiserit, illud tamen non in perpetuum amisit, quia illud recuperavit in Christo , qui ex sanguine ,
seu ex Tribu Iuda, satus suit. lVerum , ut cordate fatear , quatuor listae Theologorum responsiones ad sol- vendam propositam disti cultatem parum lsolidae esse videntur , nec ullo pacto mihi probari possunt. Prima responsio non placet , quia ,
preterquam quod illi Theologi gratis, & icitra ullam Scripturae , aut Sanctorum lPatrum authoritatem asti ant , Pontificum uxores suisse de Tribu Iuda, certum est , istam uxorum successionem , siqua suillet , sui licere nequaquam Pin iruisse ad continuationem Sceptri in sa- i
milia David , & in Tribu Iuda , quia l
samilia matris apud Iudaeos non voca- ltur familia. Addo etiam, quod si Pon irifices materno genere suissent oriundi ex Tribu Juda, paterno vero genere ex
Tribu Levi , Maria itidem , quae Christum genuit , paterno quidem genere 'ibisset orta ex Tribu Iuda, matemO Uero ex Tribu Levi , ae subinde Christus . in utraque Tribu Iuda scilicet , & Levi censeri deberet , possetque dici Sa-lcerdos ex Tribu Levi, idest , secundum
ordinem Aaronis , quod tamen negat Apostolus e. 7. Ep. ad Hebraeos.
Altera responsio praecedenti nihilo solidior est . Nam in primis , incertum est , an illud Synedrium perseveraveritusque ad Herodem. Deinde , gratis se ponunt illi Theologi , Synedrium conflatum fuisse duntaxat ex viris selectis
ex Tribu Iuda . Id qui ve alienum esse
videtur a conluetudine Jud Orum , qui-huq sblemne semper iuit , ut quoties ad Reipublic e pertra flanda negotia certus aliquis virorum prudentum deligendus citet num rus , ii ex omnibus Tribubus
indisertiminatim seligerentur, qui ius si quis Tribubus dicturi essent. Unde Ex di c. I S. Moses, prudenti si,ceri siti consilio , constituit Iudices ex singulis Tribubus delectos ; & in lib. Numerorum legimus, septuaginta viros , quos Mosegetegit , de senibus Israel, non autem de senibus tantum Tribus Juda delectos fuisse . Denique, unde, amabo, habent illi Theologi Regiam authoritatem , seu supremam potestatem in rebus politicis ,& Judaeorum negotiis pertractandis penes Synedrium suisse nullum siquidem hujusce rei suppetit argumentum , vel minimum in Scriptura Sacra vestigium, immo potius constat , summam rerum apud Judaeos fuisse ante captivitatem Babylonicam penes Reges , poli vero reditum ex captivitate Babylonica fuisse penes
Pontisces. Certe cum Tyrum oppugnaret, non ad Ducem aliquem, sed ad Pontificem Iudaeorum litteras scripsit, & ab eo petiit commeatum,& alia , quae Dario prius pendebantur , eique Hierosblymam ingredienti non Dux aliquis , sed Ialius Pontifex occurrit , scut narrat Iosephus lib. II. Antiq. c. S. quod sane arsumento est, post captivitatem Babylonicam summa rerum potitos fuisse Iudaeorum Pontifices. Tertia responsio parum etiam probab, litatis habet. Primo , quia si haec vox, Sceptrum , de solo iure ad Sceptrum semel explicetur, quemadmodum placet iulis Theologis , infringitur robur demon strationis , quam ex eo oraculo Iacobaro petitam Christiani Iudaeis proponunt adprobandum Christum esse verum Messiam Lese promissum . Siquidem pertinaces Iudaei facili negotio respondere potuerunt, Sceptrum senti, quo sumitiir, necdum recessisse a Tribu Iuda , seu dictitare poterunt , Tribum Iuda etiamnum jure potiri ad Sceptrum , ae subinde nondum esse completum Iacobi or culum . Secundo, poterunt regerere Iu daei,
248쪽
stines io Tributim, c familiarum adlauca nud Judae et accurate servaretur, Tribus Iuda ius habebat ad Sceptriam, quod Herodes alien gena usurraverat , Demque
habehat illud aliqnando recuperandi. Postrema responso admitti non debet, Juia vim aperte facit verbis Patriarchaeacobi; qui nullam in Iuda Sceptri inter. ruptionem praedicit, sed dotius vaticinatur per tuam in Iuda s3re Scentri continuationem , donec veniat Meltias. Qua I ro ter, reiectis illis reseonsonibus Theo-onorum, qui hoc Iaeobi vaticinium desola Tribu Iuda ex nunt , supereit, ut Pr Posito argumento faciam satiς. Resipandeo itaque, hoe Iacobi vaticinium : Non auferetur Heptrum de Iudacto. de tota gente I ud:rorum, non Verode sola Tribu Iuda esse intelligendum Sic primo, censent Sancti Patres, J Qt nus Martyr in dialogo cum Tri hone , Athanastis lib. de Incam. Etisebius lib. ου. Demonstri Evai g. Chr Viom ιs homilia 7 . in Genesm , Amininus lib. de benedictionibus Patriarcharum caP. q. Austitimus lib. I 8. de Civitate Dei c.
s. Theodoretus quaest. II o. in Genesim,
aliique Sancti Patres, & Scriptores Ee-elesiastici, adeo ut vix ullum inter v teres, praeter Sansium C illum Alexan-arinum reperire fit, qui hanc sententiam sito ealculo non probaverit. Secundo , compertum habemus ex Scriptura sacra,
a Jacobi morientis edito vaticinio usque ad Christium, plureς extitille gentis I daicae Duces, ae Principes, qui ex Tribu Iuda non suerunt oriundi . Moses
namque , & Jo e , qui post egressionem ex aegypto populo Iudaico praefuerant , ex Tribu Iuda originem non dueebant, sed Μoses erat de Tribu Levi, Iosue vero de Tribu Ephraim . Inter Indices postea , qui apud Iudaeos summa potestate praediti erant , duo tantum fuere ex Tribu Iuda pmnati , videlicet inhoniel, & Abesan. Et post e ptivitatem Babylonieam supremum do-
mimum fuit penes Pontista, qui ex
d risu I evi situm genu ducebant. Qua
'rii ter . tat hule vaticinio Jacobaeo , dentan aui ercii do Scentro a Iuda, veritas constet, necellum est, ut de tota Jude
rum gente, & non de sola Tribu Iuda
ex nonatur. Tertio, si hae Jacobi vaticinium t Non aueretur Sceptrum de Iuda
e. de sola Tribu Iuda, & non de tota gente Iudaica esset exponendum, sequeretur, Assamonaeos, seu Macliabaeos,
oui non erant de Tribu Iuda , sed de Tribu Levi, non suisse legitimos Regeς, aut Duces Iudaeorum, sed potius tyra nos , qui ope qui usurpassent Sceptrum ,& supremum dominium, quod soli Tribui Iuda erat asterium. Probabilius igitur est hoc Iacobi vaticinium esse de t ta gente Iudaica,'& non de sola Tribu
Hae autem semel admissa sententia , proclive est ostendere, hoc Iacobi oraculum in ortu Christi fuisse completum , Nam Judaei ad Herodem usque semper habuerunt ex gente sua , seu ex genereseo, & ex aliqua Tribu , Regeς, D ces, aut Princides . Regia siquidem p testas permansit in Tribunal Iuda, & in familia Davidica usque ad eaptivitatem Babylonicam ; a tempore autem captivitatis Iudaei habuerunt Dueeς ex genere itidem suo, seu Principes exercitus, qui
ipsis reducibus , & proprio solo, laxata
captivitate, restitutis praenierunt. His D cibus successerunt Pontifices, & Assam naei, seu Machabaei, qui ex genere Iudaeorum erant, & quibus ineumbebat i lius Reipublicae Iudaieae cura. Denique, hane supremam Reipublieae Iudaies a ministrandae potestatem conservarunt Asisamonaei , donee Herodes , genere Idumaeus, devicto Antigono, ultimo Ass monaeorum Prinei , Regnum Iudaeae a Romanis obtinuit. Quo tempore , cum Iudaeae Regnum ad Herodem alienigenam transierit, advenit Messias iuxta J eobi vaticinium. Unum tamen est, ne quid dissimulem, quod adversus nostram Jacobaei vaticinii expositionem opponi potest. Nam si
hoe vaticinium Jacob, non auferetur ne
pirum de Iuda de tota gente Iuda,
ea, & non de sola Tribu Iuda est e
249쪽
ponendum, nihil ergo, dicet fortasse aliquis , peculiare praedixit Patriarcha IDeob de filio suo Juda , dum ei, antequam moreretur , suam benedictionem argitus est. Et tamen legimus in Scriptura sacra , Patriarcham Iacob morti proximum i convocatis filiis suis, singulis
viritim , speciatim , ac distincte benedixissse, atque pra dixisse ea , quae ipsis ,
eorumque posteritati olim obventura erant. Verum , haee difficultas solvitur dicendo, hane benedictionem , seu praedictionem Jacob morientis , non a0eretur Sceptrum de Iuda o si se toti Judaeorum genti, idest, omnibus Tribubuet
esse communem, ut tamen ipsi Iudae peculiarius accommodari debeat , ejusque Tribum magis quam ceteras alias respiciat. Primo, in eo quod soli filii Iudaea Davide usque ad captivitatem B bylonicam , hoc est , per annos circiterluingentos Regnum obtinuerint , idque ub Davide, & Salomone florentissimum. Secundo, in eo quod, post captivitatem Babylonicam , eum ad aliam Tribum
suprema potestas transire eoepit , nihilominus universus populus Israeliticus a Juda nomen sortitus iit , tumque primum Israelitae eceperunt cognominari Iu dia . Tertio , in eo quod eodem tempore , quo suprema potellas penes Assamonaeos, aliosve Sacerdotes sutura erat , Regio
tamen ipsa, qua Imperium , seu Regnum
continebatur, tota, aut maXima ex pa
te ad seriem Tribus Iuda pertinere de-hebat. Quarto , in eo quod Tribus Iuda sive in eas iris ponendis , sive in ordine offerentium , sive in divisione Terrae Chanaan, ceteris Tribubus praeliantia euadam & exeellentia singulari pr ire debebat. minio denique , in eo quod Christius verus Messias ex itirpe Iuda prodit uvas erat. Quapropter, licet, hoc Jacobi vaticinium omnibus Tribubus eommune si, peculiari tamen ratione Tribui Iudae , propter rationes mox adductas, accommociari det t. Consulat Lector E ultim lib. 8. Demonsi. Eva es. ubi hane dissicultatem perdocte versat , & dilucide explanat. Arguitur septimo : Messias, iuxta vaticiniam Jacob, venturus est eo ipso tem-
pore, ouo Sceptrum a Iuda seu a tota gente Iudaica auferetur. Atqui Christus natus non est eo ipsi tempore, quoia pirum a Iuda, seu a tota gente Iudaica est ablatum ; ergo Christus non est Mes.sias, quem venturum praedixit Patria cha Iacob. Prob. minor : Sceptrum ablatum est a Iuda, seu a tota gente Iudaica, statim ae Herodes, quit filii alienigena , regnare coepit in Iudaea. Atqui Christus non est natus statim ac Herodes regnare coepit in Iudaea, sed solum anno trigesimo sexto Regni Herodis, sicut in superiori Dissertatione ostensiimest ; ergo Christus non est Messias, quem venturum praedixit Patriarcha Jacob . Res Undeo : Hoc Jacobi vaticinium
Non au eretur Sceptrum de Iuda , donee Uentat, qui mittendus es m. non designare aliquod momentum indivisibile , in quo Messias, ablato a Iuda, & gente Iudaica Sceptro, statim proditurus esset , sed aliquam temporis admittere latitudinem , adeo ut sensu ς sit : venturum Messiam , quando Sceptrum a I da, idest , a gente Iudaica esset ablatum. Cum igitur Christus natus si regnante in Judaea Herode , qui, utpote alienigena , Sceptrum a gente Iudaica primus removit , vere dici potest , hoe Jacobi vaticinium in Christi ortu exitum habuisse . Addo etiam , quod cum ablatio Sceptri a gente Iudaica signum esse deberet dignoscendi adventum Mes.siae , conveniens erat , ut haec Sceptri ablatio paululum anteverteret Nativit
tem Chrilli , ut inde facilius intelligerent Iudaei, complementum huiusce vaticinii Jacobaei, tempusque a Deo destinatum Natali Messiae, iam advenisse. Arguitur ultimo : Si hoc Iacobaeum vaticinium suisset in Christo impletum ,
omni procul dubio Christus , Apostoli ,& Evangelistae illud alivando adduxissent , quo maiorem diciis suis fidem enneiliare possent . Atqui nee Christias,
nee Apostoli, nee Evangelistae illud Ja-
harum vaticinium unquam adduxerunt argumento itaque est praefatum Jacobanam oraculum in Christo non fiuisise completum.
Respondeo. Neque Christo Domino ,
250쪽
neque Apostolis, neque aeris Seriptoribus propositum unquam suisse singula Prophetarum recensere oracula ; alioquin si Prophetarum vaticiniis, quς in Christo exitum habuerunt, pugnare voluissent, totum vetus Testamentum in medium Proserre debuissent . Id autem minime erat necessarium, sed abunde sufficiebat, ut Christus Judsos remitteret ad vetus Testamentum, quod ad Messiam spectare non inficiabantur . Porro constat, id
a Christo strius factitatum suisse, dieendo Iud is r Seruismini Scriptiaras , O' illae funt , quae re=mmmm rhibent deme .... si enim crederetis Muli, crederetis forsit mihi: de me enim ille sir fit. Si istem
illius litteris von creditis, quomodo verbis meis eredetisὶ Ioannis cap. 3. & rursum Luc. cap. I 6. Habent Moresem, o Prophetas , audiant illos . Si igitur Iudit m nenti Christo obtemperassent, & Moysem ,
atque Prophetarum oracula, ea qua parerat, spiritus humilitate, & fusis aci Deum preeibus lectitassent, confestim intellexi silent, hoe Iambi vaticinium fuisse in Christo completum . Sed illi saperbia tumidi , odio & invidia flagrantes , prophetias perperam interpretabantur, Cnristum docentem aut aspernabantur , aut maligne auscultabant , aut seditiose interrogabant , ut eum caperent in sermone .
Unde non mirum, si divino lumine non fuerint illustrati, & nune, tanquam cae- ei in meridie palpantes , sacrarum Scripturarum sensum non auequantur.
In quo ex eἰreumfantiis Natiuitatis Christi probatin isti m esse serum Messiam, Prophetarum Oraculis praeicitum. Uales iuerint ei reumstantiae Nativit iis Christi, Servatoris nostri, brevi-
. ter hie tam ex Historia Evangelica, quam ex perpetua Ecclesiae traditi, ne perstringere necessarium ell, ut deinde facilius ex his eireumstantiis adversus Iudaeos probemus , Christum esse Messam , Prophetarum vaticiniis praedictum. Refert autem sacer Textus, quod Beatissima Virgo, propediem pantura, &
eastissimus ejus Sponsus Ioseph Bethlehemum venerunt, ut morem gererent Imperatori Augusto, qui, summa pace terr
rum Orbe eomposito, iussit Edicto promulgato deseribi quidquid in eo erat suae ditioni subiectum, ut in sua quisque Ciavitate , unde originem duceret, & ρω- genitores haberet, nomen daret publieis tabulis recensendum , eumque eastissimi
Coniupes Bethlehemum pervenissent, ibiaque m consertam multitudinem hospitum , & peregrinorum , qui Bethlehemum ad y tendum appulerant, nullum in hospitii cubiculi et loeum nacti fuistent, ecesserunt in eam hospitii Dartem, qua
iumenta exeipiebantur. Nunc locum appetulat S. Hierom mus Epist. x . & I8. Pa viam terrae forameu . Sic enim scribit ad Marcellam: Ecce in Me paris terra for mine Caelorum conditor natas es t Hic pamnis i Mutus, his visus a Pastoribus , hici demonstratus a Messa , his adoratus a --gis m. Beda lib. de loe. sans. c. 8. ait esse Semiantrum. Nieephoruet lib. r. Histiriel. e. Ιχ. Tugurium humile. Alii den que probabilius speluncam esse putant . Observat quippe ex Strabone Ceyaubonus
Exo. a. in Bamnium totam regionem
ei rea Hieroselymam usque ad sexagemmum lapidem esse petrosam. atque in ilis tractu multas fuisse domos saxis inelusas, vel potius cellas, in quibus homineet rein ligionis emo se se ineluderent . Cet rum , an s lunea , in quam se recep runt Maria, & Ioseph, nierit in Bethlehemo sita, vel in eius suburbiis , seu prope Bethlehemum ρ Alii amrmant, alian ant ἱ id quia incertum est, in medio relinquo. Ut ut si, in hoc humili loecinatus est Christus, Mundi Salvator, e acto a conceptione nonimestri spatio , media hyeme, die a 3. mensiq Decembris, sub frigidam mediae nostis auram . inain re observet Lector, & expendat illas Nativitati; Christi cireum itantias , quae aderte demonstrant admirabilem Dei in Filii siti Nativitate providentiam. Nam priir o, statuerat Deus, immo per Pr phetam Michaeam oraedixerat, egressurum Messiam ex Bethlehem, ut autem id fiat, indicitur ab Imperatore AuguD descriptio totius Orbis, publicatur in Iudaea,
