Institutiones biblicae sive Dissertationes isagogicae in Sacram Scripturam Tironum usui accommodatae Iosephus Zama Mellinius

발행: 1833년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

5osum occasione idololatriae vituli, cum pleraque Levi tarum pars vitulum non adoraverit, et simul cum Moyse vindictam sumpserit occidendo Idololatras: quo ab ipso Moyse commemorato, dum moriens benedicebat tribui Levi, subjunxit De ut. XXXIII. io. Ponent thymiama in furore tuo et holocaustum SuPer altare tuum. Bectissim e tamen monet Calmet in Num. III. 12. familiam Aaronicam sacerdotali dignitati destinatam fuisse in Sinai ante vituli idololatriam, tuncque saltem implicite iactam Levi, larum electionem, quae appendi X et complementum videtur esse electionis Sacerdotum . Hinc electionis Levitarum , ut et Sacerdotum, ratio Dei voluntati primario est adscribenda: quod tamen non impedit quominus aliae sint rationes congruentiae, et quominus gelus Levitarum meruerit confirmationem privilegii antea

Inter Levitas solum descendentes e familia Aaron sacerdotalia munera, hoc est munera praecipua in Templo obire poterant Num. lII. 9. Io.): Dabisque dono Leseitas Anton et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et sitos ejus constitues suPer cultum sacerdotii. Descendentes ideo ab Aaron Sacem dotes , caeteri Leottae dicebantur, licet omnes ad tribum Levi spectarent. Levitae dividebantur in tres partes juxta tres filios Levi Gerzon, Caath, Merari. Fuse haec Num. III. et Paral. VI.

Levitarum Requisita.

Levitae non licebat ministrare nisi I.' per

52쪽

quinquenntam edoctus esset ministerium, ut coIligitur ex Hebraeorum historia; 2. nisi annos esset natus triginta. Ita intelligitur quomodo Num. IV. 3. i , et I. Parat. XXlll. 3. a , numerentur Levitae ab annis triginta, cum Num. VIII. 24. 3I eorum aetas statuatur viginti quinque annorum e nempe quia spatio quinque annorum debebant praeparari. Sub Davide porro cum arca scilicet non amplius transserebatur, aetas Levitarum ministrantium decreta est an norum viginti. Ita, i. Parat. XXIII. et . O . 3.' Levita debebat quoque consecrari asPeraione aquae, ratione pilorum, lotione mestium ,

et sacrificio juxta ritum descriptum Num. VIII. 6. I. B. 5 . Nulla autem in Scripturis apparet mentio peculiarium vestium Levitarum quamvis aetate Davidis et Salomonis aliqui byssino superinduti compareant 1. Par. XV. 2 P., 2. Par. V. 32. .

Guilarum Munera.

Praecipuum Levitarum munus erat Sacerdotibus inservire in sacrificiis , aliisque rebus sacris; sed cum Tabernaculum portabatur, inter primaria Levitarum munera erat idius de-

si in Tolle Levitas in a trigesimo anno et ευμα. vj Numeriatique sunt Leritae a triginta annis et

5ὶ meo est lex Levitarum: A Miginti quinque annis et 8uPra, ingredientur ut ministrent in Dibernaculo foederis. 4ὶ Iuxta praecepta quoque Dauid nocissima sumula bitur numerus fliorum LeMi a Miginti annis et arum.

5ὶ Tolle Levitas de medio fliorum Israel et puriferabis eos juxta hunc ritum: amergantur aqua liastrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cur ve lGMerint Mestia menta sua et mundati fuerint, tollent bOMem de armentis et libamentum ejus similam oleo conversiam: boνem autem alterum de armento tu aeemira Pro Reeeato. Diqiti Corale

53쪽

hunt tabernaculum et omnia utensilia ejus . Verum quando Levita annorum esset quinqua in

ginta quiescebat: Num. VII l. 25. Cumque

quinquagesimum annum aetatis impleoerint semmine cessabunt . David vero pace regni constituta, mutavit in alia Levitatum munera, a quibus nulla eximebatur aetas. Alios namque David voluit esse ministros, cantores . alios janitores, alios thesaurarios; cantores autem et musicos partitus est in 24. curias , quarum quae Iibet integram hebdomadam ministrahat, distributione dierum inter curiales sacta a priuei pecuriae. Λd Levitas quoque pertinebat gerere Sacras praefecturas, infirmorum Sacerdotum hahere curam , aliaque ad Templum spectantia , quorum mentio occurrit interdum. Numeravit David tempore suo Levitas majores annis 3o. et invenit 38. millia. Quanta

ergo esse debuit Templi magnificentia r

Sacerdotes; et Sacerdotum Requisita.

Uti porro qui erant de familia Aaron Sacerdotio tangi possent, oportebat a.' ut Persententiam judicum de ordine sacerdotum Cognoscerentur integri ac puri juxta legem, quam habes in Levitico XX l. I . et seqq. Loquere ad Aaron: homo de semine tuo per familias, qui habuerit maeulam, non meret Panes Deo suo. Nec accedat ad ministerium ejus si caecus fuerit, si claudus, si Pareo vel grandi vel torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus , si limus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si imρetiginem in cor ore , et et herniosus. Omnis qui habuerit maculam

54쪽

de semἰne Aaron sacerdotἱs, non accedet offferre hostias Domino, nec Panes Deo Suor vescetur tamen Panibus qui osseruntur in Sanctuario. I.' Ut inaugurarentur Iotione, indutione vestium, sacrificio, et unctione, quemadmodum Exod. XXIX. et Levit. Vlli. suse describitur. Antiquiori aevo 3o. annos nati, recentiori verou . tantum, munus obibant suum Num. IV. 3. , a. Par. XXXI. I . . 3.' Ut diebus, quibus vices suas implerent wino et mulieribus abstinerent Lev. X. 9 ): Vinum et omne quod inebriare Potest non bibetis tu et filii tui quando intratis in tabernaculum testimonii Lev. XV. ι 6.) . Vir de quo egreditur semen .... im mundus erit usque ad Vesperum. Addunt Hebraei sacerdotes mitiis trantes in Templo nunquam assedisse. De hoc solum in 1cripturis le

et ministret nomini Domini.

Sacerdoliam Vestes.

Vestes Sacerdotum erant quatuor: femoralia, tunica linea, zona, tiara, de quibus Vide Exod. XXVIII. Caeierum Sacerdotes munus suum discalceati obibant reverentiae et Vene

Sacerdo iam Munera.

Sacerdotum munera erant: I.' ignem altaris holocaustorum nutrire e vasa sacra custo

dire; thus incendere; offerre sacrificia; ae m tare panes propositionis; reliqua etiam peragere. quae praecipua circa Templum ac altare reputabantur; a.' docere plebem, nam Ila Iachias II. 7. ait, Labια enim Sacerdotis custodient sciensiam, et legem requirent de ore ejus;

55쪽

eum fuerit controversia stabunt in judiciἰs meis et judicabunt. Vide inserius ubi de Iudiciis.

4.' Proprium ac principale Sacerdotum munus erat excipere sanguinem victimarum, ac illo aspergere altare, quod potissimum erat in sacrificiis. Si quis labe aliqua a sacris exercendis abstinere debuisset, is lignis pro altaris igne Praeparandis operam dabat. Sacerdotes inde ab aetate Davidis in 24. classes dividebantur: unicuique suus praeerat Princeps e singulis hebdomadibus classis quaeque inserviebat, distribution o servata ut in L vitis vid. Lucae l. 5. . Diebus porro solemnibus nulla classis aberat.

Summus Siacerdos .

Cunctis praeerat Summus Sacerdos, qui prae aliis sacerdotibus quinque habebat prerogati Vas. I.' Ipse erat primogonitus in familia Aaronis, linea recta ; si vero idem minime erat aptus, alter per synedri uin eligebatur. Consecrabatur porro ut alii sacerdotes, hoc tam ea discrimine quod nedum manus , sed et ea Puteius ungeretur: Exod. XXlX. I. Oleum unctionis fundes su er caρut ejus. a.' Dum Vitam viveret suo fungebatur ossicio. Herodes tamen , faventibus Romanis . auctoritatem sibi vindicavit creandi vel removendi ad arbitrium Pontifices. 3.' Solus semel in anno cordinarie

saltem nempe die expiationis ingrediebatur Sancta Sanctorum Levit. XV l. b. 4' octo

exornabatur vestibus sive insignibus ; alii autem sacerdotes quatuor tantum; scilicet praeter fe

56쪽

tiaram i , gerebat insuper tunἰeam huncinthinam et , ephod 3 , rationale, et laminam

auream, in qua sculpta erant verba illa: San

coronam auream Summus Sacerdos in capite gerebat. 5.' Eo moriente, homicidae, qui in asylum confugerant, ad suos redibant: Num . .

XXXV. 32. Exules et Profugi ante mortem Pontι flais, nullo modo in urbes sutis reverti poterunt, idque omissis aliis , ut figuraretur libertas obtinenda in morte Christi Pontificis. Notandum nobis est praecipuum ex insignibus Summi Pontificis , nempe rationale hebr. ehosceri . . Id erat pannus pectori apponendus unius palmi quadrati, in quo erant duodecim lapides cum nominibus duodecim filiorum Israel. ac insuper in medio lapidum erant Urina nempe doctrina , lumina , et Thunimim vara veritas, et Perfectiones. Quaerunt autem interpretes quid fuerint m et Thummim. De his haec habe. In Exod. XXVIII. 3o.) dicitur: Pones cratem in ratio isnali judicii doctrinam et veritatem, quae erunt in Pectore Aaron quando ingredietur coram Domino, et gestabit Iudicium iliorum Israel tu Pectore suo, in conmectu Domini seniser. Ex his verbis colligunt interpretes Summum Pontificem vestibus suis indutum ac Praesertim Rationali, oracula protulisse , seu claram do- si in Cydaris , mitra .

sul Ad hujus exiremitatem assula erant lini innabula. IJ Thoraeis indumentum: huic superassutum erat Ba tionale .

57쪽

ctrinam et persectam meritatem circa dubia . de quibus consuleretur , praebuisse. Confirmant id ipsum aliis Scripturae locis, quibus ostenditur Deus respondens per Urina consultus et uti Num. XXVll. 23. Eleazar Sacerdos consulet Dominum ; juxta hebraeum: interrogabit .... in judicio Urina coram Domino. De ratione Coninsulendi Deum per Urini, et Thummim multa comminiscuntur Rabbini quae omnino sabulam redolent. De Urina, et Thummim videatur quaestio XVII. ex quaestionibtis e Sacra Scriptum etc. Antonii Zanolini. Patavii i 25. , alia

quoque loca apud Calmet, et a Lapide in Exod. XXVIII. 3 o.

IIoc autem posito dicunt multi mini et Thummina tion fuisse voces inscriptas Rationali, sed per illa significatos esse duodecim lapides sive gemmas, de quibus supra, quatenus Per earum vel insolitum splendorem , vel mutationem aliam voluntas Dei patefieret. Ita in primis Lyranus. Sed opinantur alii non pauci Urim et Thummὶm voces suisse in medio Racionali scriptas , ac per eas indicatum fuisse

Summum Sacerdotem eo ornamento praeditum a Deo accepisse doctrinam et veritatem, sive

nuctoritatem illuminandi, ac Persiciendi. Ne desunt, qui autum erit Urim et Thummim suis sonomen ipsius Rationalis proprium, eidem etiam insculptum, ut indicaretur doctrinae Ulendorae .itae integritas, quae Potitificem summo-Pere decebant. Notandum insuper est interpretes Christianos cum Iosepho aliisque Hebraeis docere hujusmodi oracula diu ante Christum desiisse . Cessationem hanc reserunt alii ad tempus captivitatis Babylonicae , alii erectionis Templi salomonis. IIoc ex eo inseruat, quod post illa

58쪽

tempora nulla mentio adsit in Scripturis , Dei I er Urana culti; tum ex eo, quod aetatibus il- is excitati suerint Prophetae , qui consulebantur cum de voluntate Dei agnoscenda ageretur. Hinc patet quomodo intelligenduin sit de suis. se Urini et Thammina in secundo Templo; defuit namque hoc peculiare Pontificis privilegium, quemadmodum deerat ibidem Arca, uti superius de secundo Templo loquentes innuimus. Interim de cessatione Urim notentur illa verba I. Mach. IV. 46. Et reρosuerunt lvides in monte domus in loco apto, quoadusque Ne niret ProPheta, et remonderet eis. De ordine et Successione Summorum Sacerdotum apud Iudaeos, scripsit Calmet Dissertationem in lib. Iudith.

ART. II. De Reliquis Personis Sacris.

Nathinaei , sive Nethinaei.

Ut Levitae Sacerdotibus, ita Levitis ministrabant alii in quibusdam, uti ad ligna parauda, et aquam deserendam, tum in servitio Templi , tum Hebraeorum in castris. Horum crebra eurrit mentio in Scripturis , ut in I. Esdraec II. 58. . Omnes Nathinaei et filii seruorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. Nathinaeo. rum mentio sit etiam ibid. VIII. uo. a , a. Esdr.

eeps ad ministeria LeMit artim, Nathinaeos ducentos Miginti.

et in urbibus εuis: Israel, et Sacerdotes, et M itae, et Nathinaei.

59쪽

Devictae gentes interdum uti Gabaonitae. Imic ministerio destinatae sunt: los. lx 27. Decrevitque flos ue) in illo die eos esse in ministerio cuncti 'νtili et altaris Domini, caedentes ligna et aquas con ortantes ci) .

Synagogae ministri .

Synagogis praeerant viri doctrina , et sapientia Pollentes. dicti Archis nagogi αρχισυ -υαγωγοι. lis jus erat judicandi de rebus pecuniariis , de surtis, cic. ac puniendi legis transgressores, et Poenam quadraginta ictuum, dem Pto uno, decernebant. Ad haec alludit Paullus i. Cor VI. I. : Sic non est inter ωOs sviens

quisquam , qui Possit iudicare inter fratrem suum 2 et Matthaeus X. 17. : Et in biragogis suis flagellabunt τos. In Synagogis erant

etiam, ut tradunt Hebraei, qui publice orarent, et curarent legis lectionem, ac conciones haberent; alii. quibus Pauperum cura erat commissa; alii, qui lingua vernacula explicabant Scri-Pturam , quae semper hebraice legebatur.

Nazaraei seu Naziraei hebr. z V Nesirina

idest separati a se aravit, abstraxit erant homines ex voto parentum aut suo consecrati Deo, vel toto vitae tempore, uti Sampson, Ioan- iὶ μιhinaeἰ liebr. Iu Neth m al. Nedinimi,

idest dediti a radice inaman , al. nadian in deda, tradi dii et e., nam ut ait S. Hieronymus in Traditionibus Hebrateis rad 1. Pa I. LX a. desti fuerunt L uilis et Tabernaculo, ut in Mariis illius ministeriis aerWilem operam exhiberent. Illis porro vetitum erat per duo decreta, a Iosue, et a Davi ile saeta connubia eum Israelitis junsere , secus stagellatione assiciebantur. Diuiti do by Corale

60쪽

nes Baptista; vel ad eertum tempus, uti Paullus ex Act. XVIlI. i 8. i ; item Act. XXL

genere, ut describitur Num. VI., et praecipue abstinebant a vino et sicera, id est a Potu, qui posset inebriare. noci tondebant capillos neque luneribus adstabant. A vino et omni, quod inebriare potest abstinebunt. Acetum ex vino

et ex qualibet alia potione , et quidquid de

uua e rimitur non bibent: uoas recentes siccasque non comedent.... Omni tem ore SeParationis suae nouacula non transibit per c ut ejus, usque ad completum diem, quo Domino consecratur. . . . Omni ten Ore consecrationis suaesuPer moratium non ingredietur. Ibid. VI. 3. et seqq. . Christus non hoc nomine dictus est Nararaeus, sed quia erat ex Nazareth: Mattii. II. 23. Et Neniens habitauit in ciωitate , quae vocatur Nazareth r ut adimpleretur quoa dictum est Per Prophecas : quoniam Nazaraeus vocabitur. Revera Christus non abstinuit a vino.

Rechabitae hebr. III Rechavὶm, al. Rechabim vivebant extra urbes tu tabernaculis peculiari abstinentia, pietate, ac studio, serent nostri monachi. Eorum mentio et laus ha

betur in Ieremia XXX v. 5. etc. Et dixi Ieremias ad eos Rechabitas r bibite minum;

qui remonderunt: non bibemus vinum, quia iὶ Qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat

enim Motum.

laὶ Hia assi mytis sancti ea te eum illis; et impande illis ut radam cum isa eι scient Omnes quia quas de te aia dierunt falsa sunt; sed ambulas et ipse eustodiens IVem.

SEARCH

MENU NAVIGATION