Institutiones biblicae sive Dissertationes isagogicae in Sacram Scripturam Tironum usui accommodatae Iosephus Zama Mellinius

발행: 1833년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8Ο revera nec Christum. , nee Apostolos unquam eo nomine illos reprehendisse usquam apparet.

De Praxibus.

Nune de Praxibus Iudaeorum notabilioribus . Ac primo de Scripturae Codicibus, erga quos summa erat eorum religio. Ili erant membranae oblongae . quibus aliae adnectebantur si opus foret. Volvebantur circa duo ligna rotunda, quorum singulis membranae extremitates assuebantur. Scripti erant lingua hebraica ac sine punctis. Dolebant summopere factam fuisse versionem graecam, licet eam a principio et ante Christum approbarent, et Hellenistae ipsa uterentur idcirco institutum erat jejunium, ut sertur. In scribendis hisce codicibus tanta erat diligentia, ut si vel in unicam litteram error irrepsisset, totum volumen profanum haberetur. Complicare et replicare librum, lignum

manu tenere, tollere, circumferre. Ostendere, munera erant, quae auctione vendebantur. Mois rem hunc tamen recentioram quidem esse Hebraeorum , minime vero suisse veterum contenisdunt multi . Omnes vel manu vel ore lignum osculabantur, cui membrana assuta erat, quam manu non licebat tangere. Legebat primum Sacerdos, inde Levita, tandem simplex Israelita . et quem vocabat Archisynagogus . Lector antiquitus , Pro ut nunc, caput superindumento, quoa

r' Ilith a I. Ilὶd nuncupant, operie hat, ad quod Paullus cad Rom. III. i5. alludit. Pars legis Mosaicae, et pars a Prophetis

82쪽

Praelecta hebraice exponebat interpres vernacula lingua, et Lector vel alius docebat populum Act. XIII. i5.; Luc. ult. . Asservabatur exemplar aliquod magno cum honore in arca quadam dicta Aran . Loca sacrario, in quo libri sacri recondebantur . propiora, majoris aestima

bantur Matth. XXIII. 6. : Iacob. LII. 3. .

Templum reverebantur Hebraei quam maxime. Ad Templi montem nemo conscendebat Cum baculo, tona . calceis , pulvere in pedibus. ut cum pecunia in vestimento colligata . Ita Christus prohibuit transferri vas per Templum Marc. XI. 16. Et non sinebat ut quisquam transferret Oas Per te lum. Cum tremore et horrore incedebant in atrio; Τemplum ingrediebantur ; sedebant solum Reges e stirpe Da. vidica; in linteo tantum exspuere licebat. M lieres a viris segregatae consistebant in atrio sibi proprio , quod ab atrio Israelitarum muro humili separatum erat, ut mulieres quidem viros, hi autem illas non viderent. Orantes ex tra ipsum se ad illud couvertebant ubicumque

essent. Grea Preces.

Ter in die orabant. Πane consuetudinem

eonfirmat illud Psalmi LIV. i8. Vemere et

mane et meridie narrabo et annuntiabo , et exaudiet vocem meum; nec non illud Danielis VI. Io. Contra Ierusalem erctus tem Oribus in die flectebat genua sua et adorabat, confiebaturque coram Deo suo sicut et ante facere con-εueverat. Orabant autem multis verbis, ac mes-

ν a. a

83쪽

omnium fieri obsecrationes , Orationcs , Postu. Iationes , gratiarum actiones . Obsecrationum autem nomine, supplicationes intelliguntur pro liberatione a malis ; orationum, petitiones bonorum; postulationum, querimoniae de inimicorum persecutionibus; quid gratiarum actionibus indicetur perspicuum est. Verumtamen quidam censeat haec omnia unum atque idem significare. Consulatur a Lapide in hunc locum. Bis deinde in die commemorabant beneficia. quae Deus praestitit Iudaeis ex Aegypto liberatis: ac saepe per diem Deo benedicebant cibum vel potum sumentes, atque alia peragentes . ad quod

alludit Paullus a. Cor. X. 3 i. Sisee ergo manducatis, siue bibitis , stoe aliud quid Ῥα- citis , omnia in gloriam Dei facise .

Cirea Ieiunia.

Ieiunia initium sumebant a vespere, et adsequentem Vesperam perseverabant, ut patet ex

libro Iudi c. XX. 26. Ieiunaveruntque die illo usque ad vesperiam ; et a. Reg. I. 12.

jejunaverunt usque ad vesperam si er Saul, et Ionatham ; idem indieatur Iudith VI. i 6. ib. Iejunii tempore utebantur vestibus laceris et angustis ex caprarum pilis intextis, nec non ciliiscio . quod pariter colligitur ex Iudith VIII. 6. Et habens super lumbos suos cilicium , ieiunabae Omnibus diebus ollae suae praeter sabbata etc. Ieiuniorum diebus comedebant humi strati inter Pulverem capitibus cinere adspersis. Iejuniis jungebant lectiones Scripturarum, preces, conses- si Finito itaque fetu et per totum diem oratione P -

84쪽

siones , et memorabant luctuosa, quae illis diebus contigerant. Pro varietate ieiuniorum varii in Thalmud constituti sunt ritus rigoris , ut ex. gr. in solemnibus jejuniis nefas erat labori

vacare interdiu , corpus totum calida abluero. unctionibus ac balneis uti. Anniversarios Ieiunii dies in exilio, ad perennem memoriam malorum quorumdam latroduxerunt, nempe expugnatio-riis Ierosolymae, incensi Templi, intersecti Godoliae etc. G ea jusjurandum.

Varia notanda sunt a Iudaeis servata in jurejurando: ac t.' dexteram caelum versus extollebant, adeo ut nonnunquam idem sit jurare ac manum levare. Ita Abraham Gen. XIV. aa. ait: levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae . u.' AP ponere solebant quasdam malorum imprecationes quae scilicet obvenirent, sλ fides violata so-ret. Ita frequenter occurrit formula: haec faciat Dominus, ita Ruth. I. i . . Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et is separauerit; ca. Reg. ΙΙΙ. 9. . Haec faciat Dominus Abner et haec addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo. Persaepe tamen imprecationem reticebant, et subintelligebant quasi timentes eam exprimerer ex. gr. Psal. CXXX l. 3. Si introirem in tabernaculum domus meae. 3. Aliquando jurabant per vitam aut salutem alia cujus cari, uti vivit dominus, vivit anima tua, et similia. Ex. gr. Genes. XLII. i5. ait Iosephus fratribus suis: Per salutem Pharaonis non egrediemini hinc , donec veniat

frater uester minimias ; 3. Reg. XXV. 26. Nunc ergo Domine mi, viriι dominus et νι-

85쪽

mit anima tua , quἰ prohibuit te ne venires In funguinem . Quod si quaeratur an haec vera fuerint juramenta , respondemus eum Angelico a. a. quaest. 89. art. 6. eSse posse iuramenta tum assertoria sive per modum contestationis , invocando ut veritatis testem Deum, qui Euctor est vitae, animae etc. cujus majestas, nc potentia in praecipuis hisce , aliisve hujus modi creaturis specialiter elucet, quod satis ostendit etiam Christus illis verbis Mattit.

XX li I. aet. Qui junat in caelo, jurat in

throno Dei , et in eo qui sedet FuPer eum ;tum execratoria, quatenus im Precamur ma Ium creaturis nobis carissimis si mentimur, ac quodammodo dicimus: ita Deus eas salvet, ut ego sincere loquor aut promitto. Itaque locutiones ejus generis juramenta erunt, si ad Deum reserantur. 4' Quandoque jurans inter jurandum dexteram suam sub illius semur ponebat, cui se se jurejurando obstringebat. Ita de Abraha-

Ser iam .... Pone manum tuam subter femur meum, ut adjunem te Per Dominu na Deum caeli et terrae, ut non am ias uxorem silio

meo de filiabus Chananaeorum ; sic Iacob ait ad Ioseph Gen. XLVi I. 29. : Si inveui gratiam in conmectu tuo, pone manum tuam sub femore meo e et facies mihi misericordiam et υeritatem ut non smelias me in Aegrato. Ha-jus ritus ratio, pluribus aliis omissis. assignatur vel quia sic invocabatur Deus auctor vitae, cuius caussa et symbolum semur est, vel quia ita fiebat allusio ad Christum , qui a se more Patriarcharum oriturus erat. Qui vero jusjurandum exigebat, formulam voce praeibat , et alter respondebat Amen ,

Amen ; quare quod saepe legimus in Evangelio

86쪽

amen amen non est iuramentum, sed veritatis

assertio. Circa foedera .

Foedera quamvis jurata sanciebantur victimis, Per quas divisas et utrinque positas foedus ineuntes transibant. Hoc Deus ipse Praestitit, foedus itilens cum Abrahamo Gen. XV. io. Qui Iollens uniNersa haec divisit ea Permedium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit. Huius ritus mentio habetur etiam

apud Ierem. XXX lv. a 8. : Et dabo viros ,

qui Praevaricantur foedias meum, et non Ob- ema erunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas Partes et transierunt inter diNisiones ejus . Ritus hic significabat, ineuntes sive serientes ac sancientes foedus sibi ipsis eamdem sortem imprecari, si foedus Per eos violatum laret.

Iam vero obiter notamus in illo magno foedere Dei eum Hebraeis Exod. XXlV. accessit quod Moyses sanguine victimarum Conspersit altare, librum foederis, et universum Populum . dicens: Hic est sanguis foederis, quod ργigit Dominus vobiscum suPer cunctis sermonibus his . Unde patet, quod cum Christus in ultima coena sanguinem suum dans Α-Postolis, eumdem appellavit sanguinem foederis , illum sanguinem sacri icii dedit, atque sanctissimam Eucharistiam, ceu sacri tum quoque instituit. Multa quoque habebis ubi de sacrificiis. et ubi de Oariis consuetudinibus Iudaeorum Praeter ea, quae in hac dissertatione sparsim inveniuntur . Pleraque vero ex superius dictis col

et Iosepho Praeter Scripturam.

87쪽

De Festis. Nune de Praxibus religiosis circa sesta . quae recensebimus juxta temporis mensuras Capite lΙ. Articulo II. assignatas.

In singulis hebdomadibus sestus dies erat Sabbatum , hocque religione summa colebatur ex praecepto Dei Exod. XX. 8. etc. : -- mento ut diem Sabbati santifices. Sex diebus Ueraberis et facies Omnia Ῥera tua. Se timoniatem die Sabbatum Domini Dei tui est r non facies omne opus in eo, tu , et filius tuus et filia tua , servus tuus et ancilla tua, jumentiam tuum , et advena ; Levit. XXlIΙ. 3. Seidiebus facietis Uus: dies smtimus, quia Sabbati requies est, vocabitur sancitis. Colebatur autem praecipue cessando ab omni opere, ita ut homines et hestiae ipsae quiescerent ex loC. cit. Exodi, et XXIII. 12. ejusdem. Sex diebus operaberis. septimo die cessabis, ut requiescae hos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. Iam vero ut hoc praeceptum rite Hebraei implerent, speciatim Prohibebantur: I.' cibos Parare: quod clare Colligitur ex Exod. XVI. ubi praecipitur Hebraeis ut die sexta colligant manna etiam pro Sahha to, ut illud recte sanctificent: quod tamen aliis festis praeter Expiationis diem, ut infra permittebatur: nam Exod. XII. I 6. loquendo de festo Paschae, licet eeleberrimo, prohibentur opera exce tis his, quae ad vescendum per

88쪽

llaeni ; 2. lanem accendere: Exod. XXXV. 3. Non succendetis ignem in omnibus habita culis uestris yer diem Sabbati; quod recte explicatur de igne excitando ad cibos Parandos. aut opera alia exercenda ; 3. longum iter Peragere. Ad summum Hebraei poterant Sabbato circiter cubitorum dio oo. iter facere, quod estiter Sabbati. de quo Matili. XXIV. ao. Ο- rate autem ut non fiat fuga vestra in hiemaoel Sabbato; et Act. l. II. Tunc reversi sunt merosolymam a monte qui uocatur Oli Meti, qui est juxta Ierusalem , Sabbati habens iter. Hoc spatium illud erat, quo arca eastra inque inter se distabant, uti ex los. III. 4GSitque inter Nos et arcam spatium cubitorum duorum millium ; aequivalebat vero plus mi nus milliario nostro. Vide Calmet in Aet. I. 32. . Omnia praeparabantur die antecedenti, qui Parasceve dicebatur, quo die ex Hebraeorum consuetudine ante solis occasum varii soni edebantur, quorum primo audito cessabant opera agri I secundo opera urbis . valvis subductis; tertio accendebantur lucernae ne Sabbato ignis

accenderetur.

LeT Porro severe quidem praecipiebat Sab-hati cultum, ut apparet exemplo illius. quicum ligna collegisset Sabbato, jubente Deo lapidatus est: Num. XV. 36.3 Cumque eduxissent eum foras, Obruerunt lapidibus et mor. tuus est sicut 'mecmerat Dominus. At negari illud non potest superstitiones additas fuisse abnebraeis, qui ea quoque prohibebant, quae apprime sunt necessaria . e X. gr. aegros Curare,

uti illis exprobravit Christus, qui a Pharisaeis arguebatur, eo quod in Sabbato aegros cura sisset, et Apostoli vellerent spicas: Matth. XlΙ.

5. etc. Aut non legistis in lege, quia Sab-

89쪽

batis sacerdotes in Templo Sabbatum uiolant,

et sine crimine sunt .... Quis erit ex ωobis homo , qui habeat ovem unam, et sἰ ceciderie haec Sabbatis in foveam , nonne tenebit et Iemabit eam γ Quanto magis melior est homo Osee. Itaque licet Sabbatis benefacere. Festum hoc pluribus omissis institutum erat I.' ad creationis beneficium recolendum. Exod. XX. io. I i. r Smtimo autem die Sab-Batum Domini Dei tui est: non facies omne OPus in eo .... sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia , quae in eis sunt et requieoit dἱe se 'timo : idcirco benedixit Dominus dieἰ Sabbati et sanctifieaDie eum ; 2 ' in memoriam quoque liberati populi a servitute Aegypti, Deut. V. ib.) e Memento quod et ipse semieris in Aegypto et eduxit inde te Dominus Deus tuus in manu forti et Brachio extento. Idcirco Mnaec it tibi ut ob- semares diem Sabbati. 3. v Ad requiem hominum et hestiarum, et ideo Exod. XXIII. I a. dicitur Et refrigeretur filius ancillae tuae et

advena. Mystice vero Sabbatum Caelestem reis

quiem significavit ex Paullo ad Hebr. IV. 4. i .

Sabbatum etiam ante Moysen sanctificatum fuisse , probabilius credimus; nam omissis aliis, 1.' de creatione loquens Moyses ait Gen. D. 3. Et benedixit diei seρtimo et sancti Davuillum, quia in Uso cessavenae ab Omni opera suo, quod creavit Deus ut faceret; 2.9 commemoratur Sabbati sanctificatio ante latam de tu Dixit enim t Deus ) in quodam Ioco de die remia

ma sic: et requieMit Deus die se'tima ab omnibus oporλδtis suis .... Diaque relinquitur Sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse rem

90쪽

eo Iegem Exod. XVI. 22-3o. 3.' Gentes quam Plurimae , quae legem Mosaicam profecto imiis latae nota sunt. diem septimam aliqua ratione distinxerunt Ioseph. contra Am. II. 39. .

Neomeniae sive Kalendae mensium licet Proprie non essent festi dies, cum in iis abstinentia non praeciperetur ab operibus excepta Neomenia Thismi, quae seria erat ) tamen erant solemnes, ac tubis an nunciabantur . eum in iis saerisicia quaedam fieri ex lege deberent, uti ex Num. XXVIII. ai. In Kalendis autem seretis holocaustum Domino , vitulos de ammento duos , arietem unum , agnos anniculos s tem immaculatos. Hisce diebus pientiores Hebraei prophetas frequentabant c 4. Reg. IV.

23. . Hoc autem a.' ut beneficium conservationis. quemadmodum in Sabbato creationis commemoraretur; a.' ut primitiae cujuslibet mensis Deo osserentur; 3.' ut sausta Hebraei sibi precarentur; 4.' ut mensium chronologiae provisum esset, et quae illo mense implenda forent, nunciarentur. Romi norum Kalendae, et Kalendaria nostra ab eodem uomine ac ritu ortum duxere. . . . I a.

In Anno

Intra annum tria occurrebant sesta ceIeberis rima. Pascha. Pentecoste, Festum Tabernaculorum . quibus celebrandis Hebraei masculi ex omnibus finibus conveniebant IIierosolymam jux

diciturr Tribus uicibus per annum amarebit omne masculinum tuum in conspectu Domini

Dei tui im loco quem elegerit, in solemnitate

SEARCH

MENU NAVIGATION