Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

131쪽

Palliam

118 HISTORIA

inconsutilis , foramine in vertice, inserendo capiti, instructa , qua Sacerdos subuculae loco induebatur . Tunica induebantur & Sacerdotes reliqui. Sed ea, quae ad Summum Pontificem spectabat , elegantiori opere distinguebatur . Vocat illam Scriptura tunicam frictam sive arctam. Porro alii vestem ornamentis, & laciniis divitem reddunt; alii auro, gemmis , vel unionibus variatam; alii diseminatam pictis oculis instar caudae pavonis; alii radiis , vel aspera superficie scite distinctam ', alii de nique , quod & nos probamus, elegantiori ,

firmiorique textura compactam . . '' II. Huic Tunieae Trabea sive pallium superadditum , colore hyacinthino, cujus fimbriam tintinnabula quaedam , & melogranata , alterno ordine disposita, ornabant. Tintinn bula ex bracteis aureis erant elaborata, mal granata vero ex lana hyacinthina, purpura , &cocco. Tintinnabulis, & malogranatis Philo

quosdam addit flosculos a . Hebraei quidam

ierunt, tintinnabula illa rotunda fuisse , uti apud nos crepitacula ; alii vero tintinnabula haec a vulgaribus non distinguunt. Ideo autem summum Sacerdotem illa gessisse credimus, ut pertransire se indicaret, postularetque aditum sibi permitti; vel forte, ut moneret Populum , pedem movere se in Sanctuarium . De numero, & magnitudine tintinnabulorum,& malogranatorum non convenit inter Scriptores . Uestem hanc rotundam ad terram us. que promissam, undique clausam, unico tam tum . a Philo l. a. de Mo- narch.

132쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. II se

tum in superioribus hiatu patentem , plerique effingunt. Hiscebat tamen facile & ad latera transmittendis lacertis, quos tunicae interioris manicae vestiebant. Μanicas quidam dant huic quoque pallio, sed alii neg3nt. iIII. Fluens hoc Pallium zona quaedam cui Ephod F- nomen Ephod , & non raro Sum umerale , ad- ve Supe stringebat. Cingulum erat duabus vittis con , humerale. stans, quae e scapulis dimissae ante pectus, ad instar stolae, qua nos utimur, decussabantur . Inde in posteriora ductae, novoque maeandro in anteriora reductae, nodo inter se se vinciebantur, atque exinde liberiores in terram defluebant a . Duo occurrunt genera Ephod νalterum lineum pro Sacerdotibus alterum pretiosissimii operis in usum summi Pontificis . Dei sacerdotali, eum simplex esset, nihil praeter nomen in Scripturis . summi vero Sace dotis Ephod exacte satis edescribitur. Auro igitur, hyacintho, purpura, cocco bis tincto; gompio torto, polymito opere constabat. Quibus ex locis e scapulis descendebat, duabui pretiosis, magnisque gemmis, nominibus dum decim Tribuum , sex cuilibet insculptis , intersecabatur. Ubi vero in peetore decussabatur , Rationale respondebat. Philo Ephod comparat

cui vestis erat manicata, a tunica non abho

rens , Variis coloribus, & aureis bracteis distincta, habens in ea parte, quae medio pe-

b Lib. 3. de vita

133쪽

ι in

12o, 'HISTORIA. ictori respondebat, quamdam lacunam omnii ornamento carentem , t excipiendo Rationali

destinatam. Sed habemus persuasum, Ephod, '. quod erat in usu Philonis, & Josephi aetate ,

. alterius formae fuisse a Mosaico. - . l. . . ν

suri. dIV. Rationale pannus erat acu pictus , & pretiosus, palmo, vel . potius dimidio cubito: - iπ quadratum. σ γ, in quo insertae duodecim

gemmae in quatuor ordines, tres in singulos .i Gemmarum quaelibet caelatum ferebat nomen unius ex duodecim filiorum Jacobi, duodecim Tribuum auctorum ita ut nomen Rubenis esset in prima, Simeonis in secunda , sic de aliis, servata ortus praerogativa. Porro gemmarum. nomina. haec, sunt, Sardius, Topazius,

Smaragdus, Carbunculus, Sapphyrus, Jaspis , Ligurius, Achates, Amethystus, Chrysolitus, onychinus , & Beryllus P. Calmet putat , Interpretes casu vertisse plerasque gemmas hic expressas. Dicitur autem Rationale judicii, sive quod iudicia, & voluntatem Dei medio rim&. Thummim, panderet Sacerdoti si veruod . sacerdos Rationale gestaret , tanquam ignitatis suae, Judicis scilicet , insigne ., Pannus rationalis duplex appellatur , . facile quoα duplici esset ac densa textura , vel quod constaret duplici reapse panno, veluti crumena , continens Urim & Thummim. H m V. De Urim , & Thummim in varias abi-Thum- tum est sententias. Textus originalis habet :mi Pones in Rationali inim ρο Thummim b . S.

134쪽

Hieronymus reddit D trinam , & Veritatem ;quae quidem perfectiones summum Sacerdotem

maxime decent. Septuaginta parum abludunt, vertentes Declarationem, & Veritatem . Sunt, qui duo esse epitheta.gemmarum Rationalis velint; ut sit sensus : Pones: in Rationali gem-.mas fulgentes oe expolitas .. Et haec: quidem quantum ad illorum' nominum interpretationem . Sed quid rei erant ρ Veteres quidam ,& recentiores plurimi, Iosephum a sequuti, tuentur , ipsissimas esse Rationalis gemmas , exteriori quadam, luce, & fulgore a Deo immisso , futura ,, & occulta reserantes summo Sacerdoti . Alii duodecim gemmis Rationalis duas alias addunt, quae Urim, & Thummim

vocarentur. Uolunt nonnulli, voces hasce in

Rationali destriptas fuisse. Nihil aliud quidam

quaerunt praeterinomen Iehova in Rationali expressum. Alii designatas credunt virtutes , quibus praestare debet summus Sacerdos, doctrinam scilicet, & sanctitatem. De ipsomet Ratim nati explicat Cajetanus, quod Urim esse Opo

teret, nempe aperto aeri expositum ., ut gem mae omnes ingenita luce micarent ; oporteret

esse & Thummim , idest omnibus numeris persectum, singulis ad praescriptum constitutis.

Spencerus recurrit ad geminas Icones, ceu Idola , quae intra Rationale , crumenae figuram exhibens, conditae, oracula redderent .

Affirmat Urim, & Thummim ad Chaldaeorum Theraphim accessisse. Paria cum Spencer co- gitas . a Joseph. Antiq. l.ῖ. c. 8.

135쪽

Ratio Deum usulendi

gitasse Philo videtur a . Clericus tandem pro Urim , & Thummim intelligit gemmas , quae in modum monilis e collo summi S cerdotis ad pectus usque descendebant ; quem quidem morem, Iudaei, inquit, ex aegyptiis derivare potuere , apud quos iuris dicundi

Principes imaginem veritatis in gemmis caelatam , & ab aurea catena in monilis modum

pendentem, deferebant. is,

. VI. Ad rationem quod spectat consulendi Deum per Urim, & Thummim, variant panista μ' riter Scriptores. Censent nonnulli Iosepho prae- Thum eunte ν de rebus obscuris capi consuevisse indicium e fulgore gemmarum Rationalis. Si o scurum quid praeferrent e mali id ominis erat ;si luce' insolita niterent, probari a Deo credis tum erat 'quod proponeretur. Docent Rabbini, summum Sacerdotem oculos coniecisse in gemmas Rationalis, quod gerebat in pectore , ibique in litteris nomina filiorum Iacobi, sive duodecim' Tribuum componentibus , . legisse oracula . Quae enim litterae extra aliarum ordinem prominentes e scamno suo assurgebant, nitebantque insueto fulgore, illae simul compositae ad propositas, quaestiones dabant responia . Quam arguti, Deus bonet Reputant alii non sine magna veri specie, Deum conceptis

verbis respondisse ex imo fundo Sanctuarii, suve Areae propitiatorio, quod ii equentissime in Scriptura oraculum appellatur: qui si responsa non daret, sinistro id erat augurio . Quid autem, si Area abesset y Tunc Deus, inquiunt,

a Philo l. de vita Moys

136쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. I 23

respondebat ex privato sacello, in quo consulebatur. Spencerus aliique cum eo id praesti-rum putant, ut iam dictum est, ex Rationalis crumena . Postrema sententia fert, Deum intimo quodam lumine summum Sacerdotem suam docuisse voluntatem e quod lumen nunquam se non daturum jugi miraculo spopon- aerat, cum ab eo consuleretur, Ephod , &Rationali ornato. Porro morem illum cons

Iendi Deum per Urim &Thummim, sub Tabernaculo tantum valuisse, docent Rabbini , contra ac sentit Iosephus, qui asserit a ducem iis ante se annis Rationalis gemmas a fulgore abstinuisse . Verum illi mordicus defendunt , Spiritum Dei collocatum fuisse cum Israelitis, per Urim, & Thummim, quandiu perseveravit Tabernaculum; sub priori Templo, nemope Salomonico , per Prophetas, qui in rebus dubiis erant adeundi; sub altero vero Templo, idest post captivitatem, per Bath ot per Filiam vocis . Genus est, aiunt, inspira tionis , minus quidem perfectae, sed non minus certae. En e Thalmude exemplum . Cum duo Rabbini invisendi amicum suum Samue-dem doctorem Babyloniae tenerentur desiderio, dixerunt: Sequamur quidquid monuerit Bath-Kol. Transeuntes per Scholam casu auscultarunt quemdam e Scriptura legentem et Modiguus es Samuel a ; reputaruntque , id quod

verum erat, virum interiisse. Nos certo scimus, vocem Dei caelitus in Christi Baptismo,& Transfiguratione insonuisse. VII.

137쪽

I24 , HISTORIATήμη γ . VII. Summi Sacerdotis Tiara , sive, Cida 'Vς ris, ornamento quidem tiaras minorum Sacer- ' dotum vincebat; cuius tamen esset figurae nonnisi temere definiretur . Tiara aliorum Sacerdotum ex lino , summi vero: Sacerdotis ex gompto , vel bysso constabat . Tiarae praete ea summi Sacerdotis anteriorem partem distinguebat aurea quaedam lamina, . his verbis inscripta : San tum Domino , sive Sanctitas. Do mini . Huic autem continendae. duo vittae in occipite se se invicem vincientes adhibebantur a . Pileum Sacerdotum constare dicunt Rabbini ex telae vitta sexdecim ulnarum , capiti involuta , cassidis instar , nec . aliam fuisse Cidaris summi Sacerdotis speciem , quam quod hujus planior esset, ad formam tiarae turcicae magis accedens ; illorum vero acutior , referens nocturnum capitis integumentum in cristam nonnihil elevatum . Iosephus Cidarim vulgarium Sacerdotum aliter describens, stare dixit ex linea tela , pluribus Enandrisobvolutam, & assutam, ut speciem, vittae crassioris exhiberet. Totam Vero coronam tela sinperposita , di usque ad front2m descendens ,

ita contegebat , ut suturae non apparerent .

Nec Pontificiae. Cidaris formam aliter exhibet , nisi quod eam totam protegebat aliud hyacinthini coloris tegmen , occiput, & utra que tempora operiens ; illudque triplex aurea Corona cIngebat, tanquam calyculis herbae hyo- cyami perpetuo ornata, praeter quam ubi a.

138쪽

UTRIUsSSE TESTAMENTI .. 123 rea Iamina collocanda erat a) . Haec narrans Josephus sui temporis certe ornamentum Praeoculis habuit. Ex his omnibus satis intelligimus ea quae ad sacerdotalem Cidarim speetant, nondum nobis esse explorata' Ceterum Sacerdotes brevissima caesarie , & barba minime promissa utebantur b . Nunquam ape to capite in Tabernaculo versabantur . InOLficiosi esset hominis, minimeque liberalis no- tira etiam aetate apud Orientales caput coram alio detegere. Contrarius mos apud nos obti

VIII. Summi Sacerdotis cingulum, polymito opere elaboratum aurum ornabat. Alium habebat cingulum summus Sacerdos ad tunicam interiorem adstringendam, vulgari Sace dolum cingulo prorsus similem . Ad haec , imescam hyacinthinam cingulus alter, ipsi Ephod, cujus erat pars, conjunetus , de quo nos su pra, adstingebat c). -

tunica linea constabat , adjectis femoralibus ac tiara , cinguloque polymito , & reticulato opere, ut anguis exuvias exhiberet; latitudine trium digitorum, contexto d) . Narrat Iosephus, Zonam illam pectus infra ' brachia duplici maeandro constringentem , ac deinde ad gravitatem conciliandam defluentem, variis exdyssina, purpurea, & hyacinthina lana , con-

139쪽

Laicorum vestra,

116 H I STORIA textis floribus pictam fuisse. Hanc zonam Saacra iacturi , ut expeditiores essent , ad scapulas reiiciebant a ) , Levitis , quamvis in sacrorum Ministrorum censum referrentur, nullae erant vestes peculiares , solemnesque , nisi quas postea a Rege Agrippa obtinuere , tunicam scilicet sacerdotalem b . Tandem DerΜinistri nunquam extra locum sanctum sacris induti vestibus prodibant , nisi cogente necessessitate, ut cum Jaddus Alexandro Μagno obviam exivit e .X. . His quae hactenus de sacrorum Μini strorum vestibus exposuimus , aliqua sane lux affulgebit, si nonnulla de vulgarium Hebraeorum vestibus hic addantur . Hebraeorum igitur vestes tunica erat linea , & laneum pallium. Tunica pro subucula utebantur , eaque

perpetua plerumque textura constante . Pallium quadrati panni frustum , fuisse , indicat Scriptura d . Pannum hoc non incisum volunt aliqui , non sutura aliqua reformatum , nullisque instructum manicis , quod impositum corpori non una ratione adaptaretur. Mo

do enim capiti , & humeris , modo humeris

tantum circumvolvebatur; Lepe unum tegebat humerum , altero , & plerumque utroque brachio minime involuto . Interdum unco ad collum devinciebatur anterius, angulo uno retro post humeros ad terram usque in modum syrmatis demisso, opposito vero super humeros reflexo, ac

140쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. I 27

e dorso in trianguli figuram pendente, uir inque interim brachio duobus reliquis angulis obvoluto. Malunt alii de pallio Hebraeorum affine aliquid cum Dalmatica Diaconorum statuere , formatum enim censent e panno quadrato oblongo , in medio suae longitudinis aperto , quo caput insereretur, pendente e do so, & in anterius duplici quadrato panno, C. ius utrinque panni latera nulla sutura jungebantur, manicis vesti nullis adjectis. Quatuor pallii angulos flocci hyacinthini ornabant, adiectaeque erant extremae orae vestium fimbriae ; . quod distinguendo populo suo a ceteris Dominus praescripsit a . Modo Hebraei ne vestium singularitate ludibrio vulgi exponantur ;sub vestibus induuntur geminato panni frustulo quadrato , cujus altera pars anterius ad pectus , altera vero post humeros pendet . ' E ..d quatuor angulis singuli panniculi quadrati demittuntur totidem ex lana flocci . In synagoga tamen palam operiunt se velo quadrato, iisdem floccis ad quatuor angulos ornato, quod Talia appellant b . Albus color ceteris apud veteres Hebraeos praestabat e . An vero tempore quo Moyses Legem tulit , Israelitae se- moralibus uterentur , disputatur. Nulla sane huius moris apparent vestigia . Familiare erat Hebraeis , ut nudo capite incederent . Si quid autem incommodi sive ab aestu , sive ab ingruenti hyeme accidisset , illi pallio super c

put o Num. xv. 78. & Buxtorfius.

Deuter. XXII. II. c Eccles. IX. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION