장음표시 사용
101쪽
ss HISTORIA- XII. Μoysi, de admissa ab Israelitis idol latria admonito , adjecit Deus, se, ni ipsius precibus impediretur, populum durae cervicis deleturum , ipsum autem ducem, vel patrem alterius gentis & quidem frequentissimae, constituturum. At Moyses coram Domino prostratus , commemoratisque prodigiis , quibus populum suum prosequutus fuerat, ingestis etiam
promissionibus olim ab eo fams de danda Abrahami, I aci, & Iacobi posteris Chanaa-
nitide , ae tandem' proposito suo timore , ne scilicet Fayptii ore blasphemo Deum lacerarent, quasi populum suum dolo malo eduxerit ex aegypto, ut montibus interceptos neci traderet , aut saltem in terram illis promissisam deducere non potuerit; veniam pro suis rogavit. Dein autem roganti nequaquam inexorabilem se ostendens, iussit, quantocius in castra rediret a ). Cum descenderet de monte una cum Iosue, hic audire se dixit in castris quasi bellantium clamores; cui Moyses rnon sunt, ait, clamores populi victoris , seu militum hortantium se ad praelium , nequeefiam fractorum hostium , quos victores premant ; sed cantilenae gaudii, & laetitiae. Cum autem in castrorum conspectum iam venissent, viso vitulo, ac ludentium choraeis, Moyses adeo excanduit , ut projectis ad radices montis Decalogi . tabulis , confractisque , ad idolum convolans ipsum everterit, liquandum igni commiserit, liquatumque redigerit, momdente facile lima , in pulverem; quam aqua
102쪽
commixtam Israelitas haurire coegit. His pIa- De Moyses cultum Apidis de ridiculo traduc re meditabatur . Nefas erat apud aegyptios mamre, seu vorare aliquod ex animantibus , a bove praesertim , Apidem reserente , abstinentes, quem fonte immersum ingenti eiulatu deflebant . Tentata a Μoyse , spectante impune , & ferente illo Numine , satis videbantur ad avertendam ingentem illam conceptam a populo de Apide opinionem . Cum Aaronem verbis acribus Moyses castigasset , quod populo eo usque indulsisset, Aaron pro viribus factum excusans , in Israelitarum pervicaciam crimen regerere conabatur . Uidens
autem Moyses crimine censecrati vituli He-hraeos nudatos fuisse Dei auxilio, omnique opedestitutos , ac maxima ignominia notatos , stans in aditu castrorum, omnes qui Dei studio tenerentur, ut secum venirent, invitavit.
Congregatis ad se filiis Levi , praecepit , ut
Omnes stricto ense per media castra discurrentes, obvios quoscunque culti vituli reos, fratres, amicos , consanguineos trucidarent. . Quibus ab illis executioni mandatis , 23. m. hominum caesa sunt , vel ut Hebraeus , Sammaritanus, ac plures Uersones habent, tria tantum millia. Sed qui criminis rei dignoscebantur Reponunt quidam ex Rabbinis, pulverem comminuti vituli in torrentem Horeb Moysem projecisse ; quas deinde aquas quicunque rei commissi criminis bibissent, ea in se expertos fuisse , quae feminae adulterii reae ex haustis Zelotypiae aquis. Ulceribus enim scedis statem
103쪽
so HIs Tolli Ates, eo indicio a Moyse agniti, morti subi ieiebantur' a . Volunt alii b , ex auratis illis aquis infectam aureo colore barbam iis, qui in propugnando scelere ardentiores cetero fuissent. Nos utramque opinionem respuentes , putamus, divinae justitiae rigorem, occulta quadam & mortalibus omnibus ignota vi, Levitarum ferrum in eos impulisse , qui perpetrati criminis rei magis haberentur. Utcunque diseretio illa facta fuerit, Moyses Levitas haud illaudatos reliquit: , Quod demonstrastis , inquiens, hac occasione studium , & ardorem in effundendo sanguine vel fratrum vestrorum , anticipata quadam initiatione manus vestras consecravit, vobisque ad optima quaequae bona obtinenda viam stravit.
Post .mpetratam populo veniam, ac ps visam Dei euriam, novas Decalogi Tabulas ore coru- . fante Mo es ad populum defert. Donaria, hemiseli capitatio pro Tabernaculi conserueἰione .
I. R AE Ane alterius diei. granditate admissi 1 1 eriminis coram populo e aggerata viterum se myses in montem restituit , ubi Dominum pro popolo orans, ait: Aut dimitte illis hanc noxam ; aut, si non facis, dele me de
libro tuo , quem scripsisti c . Pluribus persu
detur s a Apud Moneaeum . diis Syr. Syntag. I. e. q. b Petrus de Riga in cὶ Exod. XXXII. SI. autora apud Seldenum de
104쪽
detur, sermonem hic esse de vita , qua mortales omnes vivimus; quasi peteret Moyses et Si decretum est tibi delere populum , eodem me ac illum excidio obvolve; libens enim remitto datam mihi fidem tuam, futurum ut constituar pater maximae gentis. Nonnulli interpretantur dictum de libro Praedestinationis , velut si consentiret Moyses in reproba.tionem suam , negante Deo veniam populo , Sed vota haec sunt ultra jus, & sas. Quare dicendum est, vel Moysem ita loquutum esse Per exaggerationem, ut validius illud expone-πet, quo tenebatur, extremum desiderium sa- Iutis populi sui; vel quod firmissima spe crederet , nunquam commissurum Deum, ut decretum Praedestinationis suae mutaret . Oranti DIoysi Deus respondit, reposciturum se poenas ab iis, quorum criminibus offensus suisset; deduceret ipse, interim populum suum in Te xam promissionis., sub Angeli tutela ; nolle se , ducem in eo itinere praestare , ne sceleribus Populi provocatus , omnes traderet extermi
II. Dei verbis ad populum per Moysem de- Tabere latis, omnes despondere animis, inque luctus . F 'di poenitudinis argumentum , vestium, armo- Tumque ornamenta ad radices Horebi depo- r, is, suerunt a . An vero deinceps resumpserint, ju, tacente Scriptura , ignoramus. Salutari huic Diso D pavori promovendo Tabernaculum suum, vel, ese ad j mut alii volunt , Tentorium omnibus commu- Α-- ne, ad cogendos coetus destinatum , Moyses se aiio-
105쪽
V2 HISΥORIA extra castra transtulit; quo & columna nubis abscessit . Post compositum populi cum Deo foedus, omnium primum erectum suerit eius modi Tabernaculum ; qua de causa , inquit Tirinus, Tabernaculiam Foederis dictum est . Hic ius Moyses dabat populo , qui converso ore ad illud Tentorium, adorabat Dominum, cujus Numen ibi sentiebatur per columnam , ex qua Deus cum Μoyse facie ad faciem, ut solet amicus cum amico, verba miscebat a . Autumarunt nonnulli quoddam humanae imaginis spectrum cum Moyse tunc loquutum tb . Alii certant pro consuetudine illa Dei cum Μoyse, qua intimas voluntates suas clara voce ipsi pandebat, absque aenigmatum , & figurarum ambagibus, ac per se nemine intermedio ; contra ac fieri soleret cum populo , vel etiam Prophetis Deus loqueretur. Tabernaculi.illius custodia uni Iosue credita erat , sui eius rivi curam maxime tunc gerebat , cum Μoyses in castra se conferret.
χ ΙΙΙ. Occasione continui colloquii Dei, quo M's Idoyses in Tabernaculo fruebatur, rogavit DO- , a 'DA num, ut gratiae, & favori, quo habebat se in
Ibfiam amicorum numero, id etiam adderet, ut ipse se populi Ducem in itinere exhiberet , nec rem totam, ut minitatus fuerat, Angelo, ad- huc sibi plane ignoto, committeret. Respondit Deus, velle se morem illi gerere, ac P
pulum in certas fixasque sedes se ipso deducere . His Moyses confidentior famis, iterum rogaVit, ut faciem , sive gloriam suam revel
106쪽
UTRIUsQUE TESTAMENTI. PRret a . Varii varie haec interpretantur; sed Dihil aliud fortasse Μoyses postulabat, quam ut nebula illa dissipata, ex qua Dei verba a
scultabat, quae Numen prosequeretur, gloriam ct apparatum ostenderet. Cui Dominus: Ego quidem omni circumdatus gloria ante oculos
tuos transibo , inque argumentum meae praesentiae pronunciabo coram te sacrum nomen
meum Iehova, essiciamque ut cognostas, me cujus maxime libuerit, misereri : verum faciem meam, dum adhuc mortalis es, videre non poteris. Haec tamen indulgeo: cum mometem ascenderis, intra petram illam te recipito, ex qua pluries verba amica tibi feci; ego
ero pertransiens 'protegam te nube, atque manum meam in te extendam, ne nimio majestatis meae fulgore corripiaris : statim ac pertransiero, nubem illam subducam; eoque ceu velo reducto, tum & amota manu mea, abeuntis terga spectabis . Praecepit deinde , ut mane diluculo alterius diei solus ascenderet in montem, remotis omnibus, nedum hominibus , sed & animantibus , secumque deferret novas tabulas lapideas, in quibus ex integro Decalogus describeretur . . α δ IV. . Paratis ergo tabulis montem tenuit Moyses, cumque ex condicto subiisset antrum, M. Getis, tum descendentem nubem spectavit, e lam ' --,qtiivitque : Dominator Domine HebraeuS Jehovah ore e , Iehovah Deus misericors, o clemens, patieus, Dam asac multae miserationis , oe verax, qui custodis populum misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem, revertitur.
107쪽
94 HISTORIA ct scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens es : qui reddis iniquitatem patrum filiis ae nepotibus in tertiam , is quartam progeniem a ) . Haec quidem Uulgata tribuit Moysi ; sed Hebraeus & optimi quique Inte pretes , Deum ea de se loquentem inducunt ;idque postulat data superius fides, qua Deus se se obstrinxit , pronunciandi scilicet per se
coram Moyses augustum nomen suum Ieho-vali , magnificandique simul misericordiam suam . Moyses pronus in. terram , ad priores preces rediens, postulavit, ut ducatum populi, quamvis rebellantis, ipse in se reciperet, suaque in clientela Israelitas tenere prosequeretur . Respondit Deus, renovaturum se foedus cum populo, editurumque praeterea tot , tantaque pro Hebraeis prodigia , ut qui ea viderint , in stuporem rapiantur . Exactis deinde in monte quadraginta diebus, sine cibo , &potu , reductisque in memoriam eo temporis intervallo variis legibus antea jam praescriptis,
ac Decalogo in tabulis lapideis, sive a se, sive ab ipso Deo , uti nonnulli censent b ) ,
iterum descripto, ad populum, omnia tandem delaturus, descendit . Uerum cum ex Domini consortio tantum oris fulgorem hausisset , ut intuentium oculos perstringeret, eum terrorem in Aaronem, ceterosque Israelitas Iniecit, ut nisi ab eo post obductum velo vultum confir mali , ipsum aspicere non auderent. Expositis
deinde divinis jussionibus animum adjecit
108쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI. 93Moyses e rmando Tabernaculo juxta ideam, quam Deus in monte exhibuerat. U. ore igitur praeconis populum invitavit, μη ut si quae haberet pretiosa metalla , gemmas, VnligΠa, aromata, oleum, linum , lanam , pel- T'. 'iles, in usum Tabernaculi conserret a . Ad Pium opus tantus rerum concursus factus est, ut Moyses a Beseleele, & Ooliabo, operi praefectis , monitus, ne aliud ultra offerretur, im dicto per praeconem praecepto, vetuerit. PODro aurum ex illa ultronea oblatione confestum aequabat 29. talenta , & 73 o. siclos ; ingens sane pro rerum circumstantiis summa h . VI. Praeter donaria a singulis sponte obla- Duiorumeta , singulis Israelitis indictum antea tributum c p tWδo. dimidii sicli , ut tunc persolveretur, Μoyses Praecepit e . Ex Interpretibus quidam defendunt , capitationem illam pro una tantum vice , occasone scilicet Tabernaculi. erigendi , imperatam fuisse . Μalunt alii, ipsam generali lege indictam fuisse in commodum Taber naculi , Templi , & sacrorum Μinistrorum , quam solvere cogerentur Hebraei, quoties census institueretur. Persuasum est aliis, constitutum fuisse tributum viritim solvendum a PO-Pulo quotannis. Constat utique aetate Christi
hemisiclum solvi consuevisse Templo d . Vespasianus autem praecepit Iudaeis post Templi eversionem , ut quod olim tributum offerebant Templo, inferrent in Capitolium se .
109쪽
ς6 Hrs TORIA Utcunque res habuerit se se deinceps, primae illi hemiseli exactioni curandae, census totius populi supra annum aetatis vigesimum institutus est; in quo 6o333o. capita , armis serem dis non imparia numerata sunt, ac collecta summa I773. siesorum supra Ioo. talenta a genti . Demonstratur hic aestimatio talenti , quoa ex aequo reddebat ter mille siclos ; cum enim 6o333o. hemisicli conficerent 3oI773. siclos , e 3ooooo. siclis reddita sunt Ioo. talenta , 3ooo. siesorum in singula a . Μanus admota fuit fabricando Tabernaculo , iisque omnibus , quae ad ipsum pertinebant , circa sextum mensem ab exitu ex aegypto , absolutumque est opus exeunte priore hoc anno . . Hic opportune Tabernaculum, & omnia quae ad illud pertinent, describenda sunt. Descriptio I abernaculi, Areae, Tabularum Legis, Cherubinorum , Mens panis propositionis , Candelabri, Altaritim , Labri. Agitur oe de cultu asinino , Iudaeis falso impurato ; de ratione conficiendi thimiamatis, o de mulieribus ante Tabernaculum excubantibus.
C A P. VIII. Iria Τὰ I. Abernaculi , quod graece Mene, h bomis It L braice mel appellatur, modulum exhia a Deo em huit Deus menti, aut oculis Moysis, dum iI-hibita. Ie secum in Monte Sinai versaretur b). His
110쪽
porro revincitur Spencerus, cui Tabernaculuni est purum putumque imitamentum cultus ,
quem Numinibus suis impendebant aegyptii, & paganae reliquae gentes . Dissicile enim fuisset, ne dicam impossibile , populo universo ingerere tanquam quid novum, & caelitus commonstratum , quod sibi in Agypto continuo fuisset in oculis . Idem dicas & de reliquis , ad ipsum Tabernaculum spectantibus , Arca , Cherubinis, Μensa, Altari.
II. Tabernaculum opere quadrato , productiori tamen constabat, go. cubitis in longitudine , & decem in latitudine , totidemque in altitudine . In duas partes distribuebatur ;quarum prima Sansium dicta , eto. cubitis in longum extendebatur . In ea Mensa panum propositionis , Candelabrum , & Altare thymiamatis . Altera pars reliquos decem cubitos in longitudinem occupabat dicebatur San- Elum Sanestorum , sive Sanctuarium ; isque erat locus Arcae designatus. III. Sanctuarium a Sancto velum pretiosum intermedium, quatuor columnis appensum , dividebat. Prae foribus Sancti velum aliud quinque columnae sustentabant. Ab Uccidente , Septentrione, & Meridie parietes Tabernaculi asteribus constabant. Omnibus aequa mensura , nempe IO. cubitorum altitudinis, &cubiti ac dimidii latitudinis; singulae autem in
utraque extremitate mutuo nexu Copulabantur. Cum vero totum opus loco amoveri deberet , ideo singulae tabulae duabus inserebantur basibus, continendis autem singulis in OL