Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

141쪽

, is

118 HISTORIA 'put reducto, quodam veluti pilei genere , occurrebant . Quae tamen de viris dicta , non item pro seminis valent a . Ad calceamenta quod spectat , illis Israelitas usos fuisse , cum Binaro contra Bochartum tenemus . In singularibus tamen eventibus, veluti in lucto, in Templo, in poenitudine nudipedalia exercuisse, ultro fatemur. Tibialium tandem usum Hebraeos latuisse , constans apud illos consuetudo lavandi hospitum pedes, invicte probat. ANNUS MUNDI

Tabem culum eri gitur.

Tabernaculum erigitur , Sacerdotes init antur , ignis e caelo demittitur, Nadab σAbiu morte pletiuntur .

. . . - .

Lν onsect6 Tabernaculo, paratisque ipsius

utensilibus , ac Sacerdotum vestibus , omnia probavit Moyses , laudavitque tum a tificum sedulam, accuratamque diligentiam , cum populi munificum , ac promptum animum In IIS Omnibus conferendis , quae operi essent necessaria h). Jussus deinde Μoyses a Domino , . ut Tabernaculum prima die primi mensis ineuntis anni secundi ab egressu ex 2Egypto, erigeret, statim illi consecrando manus admovit, adhibito in illam rem unguenti liquidi genere quodam pretiosissimo ; myrrha

142쪽

rum; oleo denique olivae H in mensura a . Μyrrha, quae sponte ab arbore non incisa stillat, - omnium est persectissima Quod noscan-nellam appellamus , . illud omnium maxime accedit ad cinamomum , sed tamen duo . fuisse inter se distincta aromata, ac Cinamomum abiero longe praestantius grato odore fuisse, ne ambigimus quidem . . Qui- in Apothecis sub nomine calami venditur, alius est plane a ve

terum calamo aromatico et ipse est Acorus -- rus , cujus usus ineptus ad pretiosa unguenta . Vulgaris Cassia odorem satis gratum nequa

quam spirat. Praeserunt quidam aliud cassiae genus , spiritum scilicet, qui ex Iride iuxta Dioscoridem deducitur. Unguento igitur , his aromatibus Per artificem in . ea re satis perbium Praeparato, Μoyses linivit parietes Tabernaculi , Arcam Foederis, Mensam panum propositionis, Altare thymiamatis, Candelabrum , Altare Holocaustorum, Labrum , . &omnia quae ad illa spectabant utensilia. Eodem postea consecrati sunt Aaron, ejusque filii , ac .deinceps Reges Iudae. Illo uti, digeunguentario opere mixturam illam conficereri, nemini fas erat. Post erectum a Μoyse ..T bernaculum, nubes illa, quae eo usque obumbraverat parvum . illud Tabernaculum , quod extra Castra collocatum fuerat, super novum hunc, iamplumque convolavit, tantoque Deus

maiestatis apparatu illud implevit, ut ad iulta accedere nec Moyses quidem ipse ea die

143쪽

Mostses

fili iniis

auderet ; quemadmodum in postremo Exodi capite relatum est. II. Sed venire renuentem appellans Deus , leges illas docuit, quae septem prioribus Levitici capitibus continentur. omnium primum Holocausti ritus , & caeremonias, tum eaS , quae victimas offerendas, cum eas , quae Sacerdotes immolantes spectant, praescribit. Succedunt panis, vini, placentarum, spicarumque virescentium oblationes, quas sacrificia pacifica , vel eucharistica excipiunt. Hostiae deinde pro expiatione criminis, a summo Sace dote commissi, scut & pro criminibu3 , quae sue imprudenti populo universo, sive etiam stliquibus ex populo obrepserint, late praescribuntur . Designantur tandem, quae victimarum partes igne adolendae, quae vero Offerentibus relinquendae. IiΙ. Iussit post haec Deus Μoysi , ut fiatrisuo Aaroni , eiusque filiis Sacerdotium conser-rer , hereditario jure ad eorum posteros transmittendum . Initiandis autem viris multiplici caeremoniarum apparatu Moyses ex Dei praecepto usus est a . Delegit primum vitulum, geminosque arietes , ac panes aliquoS azymos, suos una cum placenta, & lagano, tenui scilicet folio & farina, & aqua in ebulliente oleo, sive adipe cocta , quam Itali fritiellam dicerent, in canistro apud Altare Holocast rum collocavit. Constituti deinde Aaron, &filii a Μoyse prae foribus Tabernaculi coram frequenti populo, ac toti prius, oblati sunt

144쪽

Domino , tanquam ab illo probandi . . Tum Μoyses solemnibus summi Pontificis indumentis Aaronem ornavit; cumque septies oleo , 'mantea Tabernaculum , . aspersisset Altare , linissetque illius utensilia, & labrum cum basi, adeo late super caput Aaronis effudit liquorem , ut ex coma in barbam ipse defluxerit . Volunt quidam ex Rabbinis, expressam fuisse in Aaronis fronte oleo litteram Caph I. Μ lunt alii X., nonnulli tandem certant pro Κ. vel T. Induit deinde Aaronis filios, Nadab, Abiu , Eleazarum , & It amarum communibus Sacerdotum vestibus , eorumque manus , si quosdam audias, sacro, quo Aaron, inunxit oleo a). Inde vitulus pro peccato oblatus , imposita tamen antea ab Aarone, & filiis victima sacerdotali manu . Ex illius sansuine , digito libato, cornua Altaris Moyses linivit quod supererat cruoris ad basim Altaris spar-st . adeps igne absumptus super Altare; reliqua eum carne, pelle, &stercore extra castra

cremanda, reiecta sint. Hoe Sacrificium quod pro peccato Aaronis & filiorum oblatum est Deo, alterum excepit, aries scilicet , in holocaustum mactatus ; imposita tamen prius victimae Aaronis, & filiorum manu . Hujus san

guis ad Altaris basim effusus est, reliqua ignis Altaris 3 absumpsit . His rite peractis productus alter aries, in Sacrificium eucharisticum , si-Ve pacificum litandus, quo Aaronis , & filiorum manus potissimum consecrarentur . Postquam igitur illi manum de more arietis capi-I a ti

145쪽

ti imposuissent , victimam Moyses iugulavit ,

atque defluentem ex vulnere sanguinem sumens , extremitatem dexterae auriculae singulorum linivit, eodemquς ritu pollige dexterae manus & pedis abluto, reliquus sanguis Altaris superiora per circuitum irrigavit. Tum adipem intestina operiemem , caudam, renes, &armum dextrum , una cum Pane azymo, Placenta, & lagano , manibus Aaronis & fili rum Moyses imposuit , Supponens deinde manus suas manibus Sacerdotum oblata munera sustinentibus, eas extulit in altum coram Domino . Si Rabbinis fides , Moyses non tantum extulit, sed & dimisit manus, promovit orientem versus, retraxit ad Occidentem, ac tandem agitavit ad Septentrionem , & meridiem: quo ritu indicabatur munera illi offerri Deo, omnibus mundi partibus imperanti . Semel autem haec illis tradita, iterum ab illis recepit, imposuitque super Altare igne ad Ienda. Secundum haec , iussit Deus ut sibi o ferretur & pectus arietis mox immolati, addiditque : Aaron , ejusque filii devoventes se Domino , offerentesque illi pectus, & armum dextrum hostiae suae pacificae , ius habeant vindicandi sibi easdem victimarum partes ex li stiis , quas filii Israel ipsorum ministerio immolantis Domino deinceps offerent. Aspersis demum oleo sanguine mixto sacerdotibus, vestibusque, caere inoniae finis impositus est. Subsequentibus tamen septem diebus iidem ritus quoad sacrificia , unctiones, & aspersiones innovati sunt, non tamen quoad vestimenta ,

quanin

146쪽

ruantum' apparet; quo temporis spatio 1 bace otes ab Atrio Tabernaculi nunquam ' recesse

IU. - An autem initiandis post . Aaronem S cer trasummis Pontificibus, eadem praestarentur , ' μ ' pinscurum . Nullum i sane elux rei exemplum Ie-.'' '' I 'gimus, Facile solemnibus praecedentis Pontisi. ωμμ' μη cis indutus Successor, . continuo summus Pon

tifex habebatur ; quod post Aaronis obitum in

Successore initiando. observatum videtur o . . Cum enim eorum dignitas'. e patre in filium descenderet , ea unctio necessaria non censeb tur. Nonnulli tamen additam unctionem malunt I quam caeremoniam ad captivitatem usique obtinuisse , 'contendunt u Quod de summo Sacerdote, idem & de vulgarimus dicimus, nulla' enim deinceps pro ipsorum consecratione specialis caeremonia servata occurrit . Si tamen crimen aliquod admisissent, quo ab exercitio sui, muneris diutius arcerentur, iterum admi tendis nova caeremonia opus erat o Hac etiam consecratione initiabantur stiqui nunquam. , sive sero nimis munus obivissent: si o Quo autem ritu initiatio illa constaret, non divindirem. Facile tamen adhibita fuit vulgaris tantum sinctificatio, nempe expiatio a legalibus sordibus f. sne qua . Sanctai contingere nefas erat . DF L6vitarum consecratione lalibi eget, min mussiquidem nonnisi post mensem a Sacer pr dotum consectatione peracta est . c: . m* Sucr 'V. 'Evoluta eonsecrationis hebdomada, Aa-

147쪽

i 34 HISTORIA Ton ex Moysis iussu sacra operari incipiens , Varia pro se, populoque Sacrificia obtulit Deo, filiis operam suam ipsi praestantibus a . Dum victimae arderent in Altari, Moyses, & Aaron in Sanctum ingressi sunt; statim autem ac imde pedem retulerunt, & fausta populo imprecati sunt, ignis celeri flamma e caelo, vel e Tabernaculo promicuit, seseque igni in Altare jam flagranti conjungens, pristinam urendi rationem felici adeo incremento auxit, ut. Uictima Holocausti & adipes, statim omnia m mento citius absumerentur b . Uulgari eo usque igne usus fuerat Moyses , sed in hoc primo Sacrificio ab Aarone oblato, Deus editito prodigio demonstrare voluit, se auctore virum hunc electum fuisse in Pontificem, oblatumque ab eo Sacrificium sibi esse gratissimum . Viso hoc prodigio populus pronus in

terram ruens debitas Deo gratias egit. Creditur ignis iste perpetua flamma arsisse adus

oue Salomonem , i,cum scilicet . Deus novam

flammam immisim in dedicatione Templi, ab ipso constructi se . Vicissim autem postremus hic perseveravit , ad usque eversionem

Templi per Chaldaeos. Tunc autem in quadam spelunca celatus est, ubi post reditum a captivitate, prunarum loco deprehensa est qua crassa & lutulenta. Sed Deus aquam illam in novum ignem reparans , id effecit , ut sacra flamma non deesset, usque ad per

148쪽

UTRIus E TMTAMENTI . I 3ssecutionem ab Antiocho Epiphane excita- f

VI. Vespere eiusdem diei , ut plerique vo- NAM,

lunt, alterum . miraculum , sed lugubre , in- . Abiu faustumque, spectarunt Israelitae ι . Nadab, μ mμ S Abiu, duo ex Aaronis filiis, incensum D mino super Altare thymiamatis offerre volentes , vel incuria , vel errore , pro steris prunis , quas ex Aliaris Holocaustorum igne sumere oportebat, thuribulis suis imposuerunt alterius ignis, qui sorte ardebat in Atrio ad usum Sacerdotum, carbones . Statim flamma ab Altare Holocaustorum, vel ut alii malunt ab Altare thymiamatis prodiit , quae illos suffocavit, & partim etiam ambussit ; facileque intimas tantum partes nobilioresque corinrupit , ut iis accidit , qui fulmine percussi intereunt. Sunt qui credant, obsequio quodam in ignem prodigiosum Altaris Holocaustorum, aliunde prunas elegisse. Uolunt alii, bonos il-Ios Sacerdotes vino deceptos sacro igne thuribula implere oblitos sume; quam quidem coniecturam inde deducunt, quod statim vinum Sacerdotibus in Tabernaculo ministrantibus Deus interdixit . Defuncta cadavera honorifice sepulcro tradita , sacrisque velata indumentis condita , plures in eam sententiam impule runt , ut crederent, Nadab & Abiu mysi , qui funus illud curavit , levi tantum macula inquinatos apparuisse; in quam sententiam se nior Patrum, & Interpretum pars propendet.

149쪽

ir6 IJ Is To R s ' tDeclaravit tunc 'Μoyses Aaroni Deum idcirco iudicium illud in miseros exercuisse, ut omneS docerentur, quam sedulum , & attentum Hexigeret in Templo suo ministerium ; quod cuni audisset Aaron , religioso silentio iustam Dei ultionem in filios suos veneratus ' est . Permi sit deinde Μoyses, ut ceteri omnes' de Nadab & Abiu morte luctum agerent ; sed id Aaroni, & filiis omnino interdixit, jubens

praeterea, ne more ceterorum Hebraeorum capitis crines penitus , & ad vivum novacula sibi praeciderent ; neve dum in Tabernaculo sacra operarentur , vestimenta Religionis insignia scinderent . Praecepit ad haec sub mortis poena, ut toto ministerii in Tabernaculo tempore abstinerent a vino , & a meracis omnibus, quibus ebrietas induci potest; quo muneri suo praestando sana mente & judicio numquam essent impares, aptique discernere inter purum , & impurum, ac Populum in rebuS , . quae ad Dei cultum pertinent, instruere . I beati' tandem Μoysi , ut Aaron , eiusque s perstites filii Eleazarus, & Itamarus comederent illas ex sacrificiis, tam pro Peccato, quam pacifico, portiones , quae ipsorum iuris erant, reposuit Aaron, se omnia igni Altaris

cremanda tradidisse ; quippe qui licere sibi cia

πω crimen non reputavit, in eo , quo renebatur, de filiorum interitu maerore , victi masillas degustare : quibus Moyses nihil - opposuit. δ

150쪽

Pinha in deserto celebratum . Singulae Tribus censentur ; omnium postremo 'o' seorsim L vitae, quρ ρο initiantur . Oblationes a Principibus factae . Tubae argenteae

I. H IE decimaquarta primi mensis , alte αρέ , LI rum post exitum ex aegypto annum,d freto ineuntis, Israelitae jubente Μοyse Pascha cele-h.I.bratur brarunt a): quod , si Rabbinis fides , 'ultimum fuit in deserto . Nefas erat Iudaeis, ni si fuissent circuincisi ipsi , eoque Sacramento subjectos sibi omnes obsignassent, Pascha celebrare b . Cum autem nati in deserto insantes nulla tunc circumcisione initiarentur, inde inferunt , nullum praeter hoc Pascha populum in deserto celebrasse . Profecto varia Scripturarum testimonia innuere videntur , Moysis sanctionibus vel nihil , vel minus Iudaeos in deserto obsecutos fuisse, arbitrario quodam Religionis genere usos e ); nec iure sane nega- Tetur , plures esse Leges, quae dum iter in s litudine haberetur, vix ac ne vix quidem se vari potuissent. Accidit autem ut nonnulli ex Israelitis, qui ex curatis funeribus, vel ex

mortuorum contactu maculam legalem contraxerante Moysem,' & Aaron8m conveniem res interrogarent, an sibi eius victimae pa- schais

SEARCH

MENU NAVIGATION