장음표시 사용
111쪽
ficto , quinque per omnes latus annuli aurei , certo ordine erant dispoisiti , in quibus vectes
insererentur. Porro columnae , afferes , & vectes ex ligno Sethim constabant , erantque omnes deauratae, hoc est , aureis laminis obductae, neque enim tunc temporis ars illa tenui stimis auri foliis, seu liquido auro res obliniendi, adhuc inventa erat . Quodnam autern arboris , genus ligna Sethim referrent , non convenit inter Doctores , reddentibus aliis Im
putribile , aliis Buxum , allis Hebenum, aliis Cedrum, aliis Spinam albam , aliis Acaciam nigram, quae familiaris est in Arabia , ubi
Μoyses versabatur ; firma autem adeo & lida, ut corruptionem serme respuat, atque ita procera , ut in afferes Ia. cubitorum caedi Valeat. Quatuor columnarum ad Sanctuarii ingressum, omniumque asserum bases ex argento erant conflatae; sed suinque aliarum columnarum , quae ante Sanctum erigebantur , ex aere. Omnium denique columnarum epistylia auro solido nitebant. Ferunt multi , per columnas illas excurrita spirali amplexu , sive in cocleae modum, laminas argenteas; nisi malueris cum aliis, circulis vel annulis argenteis per aequa
intervalla aliis super alios dispositis suisse ditis, . stinctas a)..uoia,'' IV. In Tabernaculum nullus Soli aditus . Tab risis Variis operiebatur velis , sive integumentis :culum prea primum , , & pretiosissimum purpura, hyacintegebatur. rho, Coccoque nitens: alterum ex caprarum
villis contextum et tertium ex arietum pellibus
112쪽
Cum vellere rubescentibus: quartum ex iisdem Pellibus caeruleo colore saturo imbutis. Duo illa velamina , quae intimius aedem Protegebant , ad terram usque cubito altius pendebant , ne pulvere corrumperentur ; saga Vero velaminibus hisce superexpansa, cubitum etiam illum occupabant, totumque undique Obvolvebant Tabernaculum, si anteriorem ejus Partem excipias, ubi velum alterius operis , Columnis appensum, occurrebat a . U. Circa Tabernaculum Atrium regnabat,
structura quadratum quidem , sed productum,
longitudine roo. cubitorum, latitudine 3o. Totum spatium ambiebant columnae aeneis basibus impositae , quarum epistylia, di annuli ,
sive spirae, illas ambientes, argento nitebant. Ad latus occidentale Io. columnae, ad Septentrionem vero, & Μeridiem 2o. utrinque spectabantur . E columnis vela pendebant in Cortinae modum, perpetuo ductu ex lino tenui , sive gossypio contexta . In medio orienis talis lateris aditus patebat ro. cubitis productus . Ad utrumque spatii illius latus tres spectabantur .columnae , quae vela aliis columnis communia sustinebant. Praeter sex hasce colu mnas, quatuor etiam in aditu, sive vestibulo occurrebant , ex quibus velum pretiosus ex hyacintho, & purpura, opere polymito conteXtum , dependebat . Porro columnarum &Velorum altitudo mutuo respondebat, quinque scilicet cubitis definita. In eo Atrio , e
113쪽
regione Tabernaculi, constitutum Holocausto. rum Altare. Piscina etiam in usum Sacerdo. tum posita. Eo usque Laicis aditus, deducendis ad Altare hostiis, permissus . VI. Is erat Tabernaculi situs, ut vestibulum ad Orientem, Sanctuarium ad Occidentem , duo latera ad Septentrionem, & Μeridiem spectarent . Hic autem veluti aedes. Dei
Israelitarum Regis, in medio Castrorum habitantis , habebantur . Circum singulae Tribus suo ordine dispositae : Iuda, Zabulon, & Issachar ad orientem .: Ephraim , Beniamin, &Manasse ad Occidentem a Dan, Aser , & Nephtali ad Septentrionem ς Ruben , Simeon , &Gad ad Meridiem a . Tribus Levi Dei obsequiis , Religionisque exercitiis addicta, propius quam eeterae Tribus, Tabernaculum stipabat, ac circa illud ita suum habebat locum, ut Moysis & Aaronis familiae orientem , Gerson occidentem, Caath Meridiem , Merari Septentrionem tenerent ; omnes enim posteri Levi per Gerson, Caath, & Μerari propagati sunt. Moyses tamen, & Aaron, quamvis
genus suum ex Caath referrent , qx .speciali tamen praerogativa peculiarem locum, Praeciapuumque circa Tabernaculum habebant.
VII. Arca quoddam erat scrinium ex ligno Sethim compactum, aureis intus, & foris I minis obductum. Duobus cubitis cum dimidio
in longum extendebatur uno autem cum dimidio tam in altum, quam in latum. Cor nuta aurea perpetuo gyro in summitate nil bat. - Num. II. a.
114쪽
hat. Duobus lateribus duo annuli utrinque Prominebant inserendis vectibus , quibus in
itinere deferretur. Arcae operculum ex solido auro constabat , . cui passim nomina Propitiar rium , & oraculum tribuuntur. Propitiatorium
quidem , quod ibi Deus preces susciperet; Oraculum Vero ,' quod Dei voluntates & consilia Moysi , & summo Sacerdoti inde paterent. VIII. In utroque eiusdem Arcae eXtremo , duo ex auro fuso solidoque erant Cherubim , qui tegebant Arcam, alas habebant extensas, respiciebantque se mutuo versis vultibus in Propitiatorium . Ambigua haec , &seincerta , quam Scriptura ingerit nobis de Cherubinis descriptio, ideas inter se longe varias Scriptoribus suppeditavit. Alatos pueros pingunt nonnulli, quorum alae anterius extanteS , Contra
situm, quem tenent in avibus, super Arcam simul coeuntes , certa quadam altitudinis pro- Portione , ceu thronum , aut sedem Dei exhiberent , cujus suppedaneum Arcae operculum
esset . Eo deflessunt illud: Qui sedes super
Cherubim. Aliis mera sunt capita, sex habentia circum alas ita protensias , ut supra Propitiatorium iungerentur. Cherubim, quos describit Ezechiel, habebant simul collecta Hominis quaedam, Aquilae, Bovis, & Leonis. Rem attingeret, si quis in eodem simulacro exprimeret vultum hominis, iubatos leonis humeros, crura & pedes bovis, alas aquilae . . Vel dicas, iuvenes fuisse ; quorum expressa erat in capite simul facies hominis, bovis, & leonis ad tria latera ς eminebatque aquilae rostrum in G 3 ga
115쪽
galeae modum supra cetera assurgens I ac inter humeros, & scapulas surgebant alae . aegre crederemus juxa hunc modulum Cherubini A cae insidentes, expressos fuisse . Quoties enim Scriptura de Cherubinis agit, videtur exhibere insuetas quidem imagines ex pluribus conflatas , & symbolicas, sed non uniformes a ) ὴ quas merito appellaremus monstra, sphynges , ac mentis deliria, nisi exhibita illa rerum varietas instruendis hominibus aptum aliquid designasset. Alis, Angelorum agilitas exprimitur ; figura Hominis, amor, & miseratio ;Leonis, vigor & maiestas; Bovis, patientia dc constantia; Aquilae, sublimitas & contemplatio . AEgyptii totam ferme Religionem suam habebant symbolicam & mysticam, variisque animalium figuris expressam, ut in ipsorum, qui supersunt, obeliscis videre licet . Legiulator facile indulsit genio Israelitarum , recens ex aegypto venientium , dum aliquam saltem verae Religionis partem signis & emblematis traderet.
IX. , Post Iordanis transitum Arca dium Ar ' Ρ' Urbe Galgalis detenta est, donec in Silo trans ' ferretur . Hinc delata per Israelitas ad exercitum, a Philistaeis capta est; sed mox ab illis reddita, quod infestam sibi sentirent, in Ch riathiarim mansit. Constat deinde sub Sau in urbe Nobe substitisse. David e Chariathiarim ad domum Obededom primo, deinde in domum
116쪽
suam in monte Sion transtulit. Tandem Salomon in Templo collocavit. Piis Iuda Regibus idololatrae succedentes in ipsa ejus sede
prophanorum Numinum statuas erexerunt . .
Quamobrem Sacerdotes de loco in locum de- Portarunt, prout sacrilegorum Regum furorem declinandi, aditus patebat. Iosia regnante ite-xum suis sedibus restituta est, vetitumque , ne alio asportaretur a . Attamen aliquanto amte captivitarem, Jeremias suae gentis aerumnas Praenoscens, Arcam e Templo subducens , in specu abdidit eo in monte, quem Μoyses mo . riturus ascenderat. Hunc Sacerdotes, Prophetae comites, signo aliquo notare volentes, numquam deinde reperire potuerunt. Quare Ieremias eos curiositatis objurgavit, addiditque , futurum, ut locus ignoraretur , donec congregaret Deus congregationem populi , m propitius fieret b . An autem post captivitatem repe
ta fuerit, ignotum. Qui negant, nobis idem sentientibus , verba Ieremiae allegorice . de Christo , & Ecclesia, per Arcam exhibitis ,
: X. In Arca Tabulae , quibus Decalogus erat, inseri plus, recondebantur; qua de causa Arca Area eon Foederis appellata fuit. Praeter illaS tabulas , tentae. Μoyses pariter ibi recondidit Aaronis virgam, , quae flores emisit, & Gomor manna , in deserto collecta, plenum e . Auctor tamen Li-
117쪽
ro4 HISTORIAca,' nisi tabulas Legis a . Nonnulli hanc apis parentem antilogiam conciliaturi, Gomor , &Uirgam non quidem in Arcam illata , sed iuxta illam posita fuisse, putant. Sed dicere possemus, olim quidem ab origine nihil aliud continuisse, & ad hoc unice destinatam sessisse, ut reconderet Tabulas; his tamen minime prohiberi, quin successu temporis aliquid aliud in illam illatum fuisse, reputemuS. GAia XI. De Tabulis Legis plura in quaestionem
I, Hi εχ Vocantur . Ad decem usque dinumerant quiti requo dam Auctores orientales, sed ceteri duas tania terescri- tum assignant. Sunt qui ligneas fuisse dicant,ptae. alii gemmeas, cuius posterioris sententiae alii pyropo, alii carbunculo, alii sapphiro faventis Addunt Iudaei, illis dolatis Moysem lucrum
ingens ex fragmentis erasis nactum esse. EVutroque latere descriptas perhibet Moyses M. Perforatas credunt nonnulli, ut ex utroque latere, recto scilicet, & averso , commode legerentur . Malunt alii, Moysem idcirco monuisse, illas ex utraque parte scriptas , quod
hoc esset contra receptum tunc temporis mOrem , cum scilicet pugillaria nonnisi ex uno latere describerentur. Alii putant, illas descri- ptas fuisse e duabus partibus, se mutuo respicientibus, ita ut mutuo cohaerentibus illis nihil exterius appareret. Sunt etiam qui malint, decem illa praecepta in utraque tabula repe lita fuisse . Placet tandem quibusdam sanctiones istas dividere, ut utraque tabula: quinque habuerit.
118쪽
XII. : Addit Moyses, tabulas istas scriptas. bufuisse digito Dei. Est tamen id varie a variis Mi Hry
expositum. Ad literae rigonem accipiunt qui- /dam, ut non alterius quam Dei opera ductos , credant litterarum apices. His succinunt, qui
huic ministerio virtutem Spiritus sancti , qui alibi . Digitus Dei appellatur a , deputare
malunt. Alii ad Angelum recurrunt. Nonnullis praeceptum Dei ad Μoysem de illis co scribendis est ipsius Dei digitus. Parum ab his discrepant , qui Dei afflatum , sive internum impulsum , quo Μoyses permotus est ad scribendum , assignant O S. Agustinus, ct S. Cyprianus scribunt , secundas Tabulas , quae in
Arca reconditae sunt, exaratas non fuisse m
nu Dei , uti priores , quas Μoyses confregerat . Quaedam sane leguntur in Scriptura , quae promovent hanc opinionem bὶ . Verum Moyses ipse in Deuteronomio . reserens historiam de secundis Tabulis , exprimit non o scure , scriptas ' fuisse a Deor Scripsitque in Tabulis iuxta id quod prius .fcripserat c). -- de recta consecutione infertur , vel neutras Deum per se, vel utrasque scripsisse. Nonnemo asseruit, scribendi rationem tunc primum paruisse , cum Deus Moysi tabulas inscriptas Decalogo tradidit ., Sed Scriptura narrante sci- umus, Μoysem ipsum litteris consignasse non- i nulla Dei praecepta Tabulis Decalogi non .
119쪽
ro6 . HISTOR 1 A XIII. Gomor manna plenum Arcae commisi sum, cum habeat amnitatem quamdam cum
Chamor, Asinus , facile calumniae Cultus -- nisi viam stravit. Scriptores sane Ethnici I daeos accusarant, quasi capiti asini cultum impenderint . Huius fabulae primus artifex Appion Grammaticus videtur , qui dictitabat , Antiochum Epiphanem, cum primum occupato Templo abdita illius penetrasset , caput asini in Sanctuario deprehendisse . Plutarchus,& Tacitus in eumdem errorem impegere, qui huius cultus in causa fuisse scribunt , aquas , asino monstrante, in deserto ab Iudaeis reperistas . Eadem de vetustis Christianis vulgata sunt. Quin quidam Iudaicae Religionis desse tor tempore Tertulliani simulacrum quoddam trabeatum pinxit in.tela, librum gerens, auribus oblongis, pedibusque ad instar asini, addita epigraphe: Detis Chriisianorum Onovciuites . Promovendae autem in Christianos invidiae ,
illud peropportunum accidit, quod apud Ethnicos olim Christiani non satis ab Iudaeis, equibus ipsorum Religio exordium sumpserat, dustinguerentur. Tanaquillus Faber non ex similitudine illorum nominum Gomor, & Chamor, sed ex Templo Onion, quod Onias Iudaeoru Pontifex in AEgypto excitarat, calumniam de cultu asinino profluxisse mavult, quasi ex Ono scilicet asino, calumniandi ansam Iudaeorum hostes sumpserint. Ex verbis Scripturae, saepius Judaeis usurpatis ἐν in Domini loquutum es; in Hebraeo, PiJehoma, sive Pideo, Bochartus
autumat, factum esse , ut aegyptii, apud quos
120쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI. IGIFιeo est asinus, fabellam de asino cuderent a . Apud Martialem adigitur Judaeus, Uerpes , hoc est, Circumcisus, appellatus, ut iuret per Anchialum, sive, ut alii Iegunt, Ancharium: Non credo, iura, Verpe, per Anchialum b . Ancharius est asinus . Uulgaris iurandi apud Judaeos sermula est, Zυat Deus. Porro haec ita pronunciari possunt hebraice: A chai-Elion,
per Altissimi vitam. Facile hinc deductum est
XIV. Mensa ex ligno Sethim, quadrato erat oblongo; habebat enim duos cubitos in longitudine , unum in latitudine, & unum ac si missem in altitudine. Non superficies tantum mensae auro vestiebatur, sed limbus etiam circum excurrens ς supra quem assurgebat operis
interrasilis ornamentum aliud , quatuor digitis altum . Interrasile autem opus est illud , si quosdam audias , quod per intervalla caelatis quibusdam ornamentis decoratur. Eodem modo appellare possemus & funem , sive torquem , e duplici , aut multiplici plexu contortam . Porro corona illa, sive lorica, ita mensam o nabat, ut simul etiam contineret supra memsam panes , ne sorte deciderent . Ad quatuor angulos infra limbum mensae annectebantur quatuor annuli, per quos , cum opus esset , vectes transmitterentur . In servitio ejusdem mensae , quaedam Deus praecepit vasa aurea , quae apud Uulgatam dicuntur acetabula, phialae, thuribula, & cyathi. Acetabulo abusione qua- . dam a Vide Calmet. verb. b Epig. l. II. c. 9s.