Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

161쪽

Israelitae

1 8 HIs TORI Abans , viros optimos selegit, quos super populum , alios super mille , alios super centum , alios super quinquaginta, ac tandem alios suis per decem constituit. Ad illos Iudices minores vulgaresque causae deserebantur, arduas vero Μoyses cognoscebat. III. Moturus vero e Sinai Moyses Socerum rogavit, ut cum populo maneret, Dux in Palaestinam futurus. Quamquam enim nubis ductum sequeretur , quae & profectiones, & st tiones signabat, adhuc tamen humana auxilia Megligere aequum non reputavit. Verum ille regressum in patriam causatus , pro se filium Hobab reliquisse serunt, cui explorata erant deserti loca, quaeque pascui, & exercitui commoda essent vel incommoda . Ex hoc autem Hobabo genus duxisse Cinaeos credimus, quibus portionem fuisse in Chanaan itide exploratum est a . IV. Die ro. mensis secundi , Maio & Iunio, alterius post egressum ex fl gypto anni , respondentis, columna nubis, quae Israelitas praecedebat, movente, Μoyses una cum populo Pharam versus iter instituit h . Cum autem elevaretur Arca, hanc precem fundebat Moyses : Surge , Domine, O dlisipentur inimici tui, fugiant qui oderunt te a facie tua ecum Vero deponeretur : Revertere Domine ad muli itudinem exercitus Israel . Hoc autem ordine procedebat exercitus. Tribus Iuda, Issachar, & Zabulon incedebant omnium primae ;

162쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. 14st

secundae Ruben, Simeon,& Gad; succedebant Levitae Arcam Domini, & utensilia deferen tes, quorum latera stipabant Ephraim, Manasses, & Beniamin; tandem omnium postremi veniebant Dan, Aser, & Nephthali o . Sub signis seu vexillis iter habuisse Israelitas, Moyses diserte affrmat ; sed quid ea de re ,

cogitandum sit , ignoramus. Non incongrue tamen reputamus, unum fuisse generale vexilium , tota exercitui commune; & praeter illud suum aliud habuisse singulas Tribus. His privatum alterum quidam addunt, pro singulis turmis e mille, e centum, e quinquaginta . Hebraei Doctores , aliique commentariorum Scriptores plura venditant de vexillis hisce Israelitarum in deserto. Affrmant , singulas 'Tribus signum praetulisse sericeum coloris ejus

gemmae, quae caelatum referebat nomen eius

Tribus in Rationali summi Sacerdotis ; hoc autem vexillum, phrygio opere pictum, exhibuisse emblema quoddam , spectans Patria cham, qui nomen suum Tribui dederat. Tribus Iuda exhibebat Leonem ; Ruben caput 'hominis vel cervum, ut aliis placet; Ephraim eaput Vituli , vel puerulum ; Dan Aquilam serpentem tenentem. Haec porro sunt vexilla quatuor potissimarum Tribuum, quibus minOreS accedebant. Nimirum Tribus Juda sub suo vexillo ha ebat. Issachar & Zabulon ; Tribus Ruben, Simeon & Gad ; Ephraim, Manasse& Beniamin; Dan tandem Aser & Nephtali. Haec Veteres Hebraei: ex quo pronum est

163쪽

Castrorum

extrema incenduntur .

Sepulcra concupiscentiae.

I 3o H I s Τ o R I A ferre , perphram ab ipsis dici, apud Moyse momnes imaginis genus damnatum fuisse . V. Haud multum e Sinai discesserant Isra litae , & forte primam, vel alteram suscepti itineris diem non absolverant, cum querelas in Deum movere coeperunt, quid nimio , ut vult S. Hieronymus, itineris labore defatigarentur a . Deus his oblocutionibus lacessitus , igne in eos immisso, sive ex aere, tonitru nempe & fulmine , sive e terrae visceribus, sive tandem e columna nubis, castrorum extrema , in quibus seditiosi continebantur , absumpsit. Orante autem Moyse flamma extincta est . Inditum loco nomen Tabeera , quod interpretatur Incendium , sive Incensio . . VI. Triduo post mota e Sinai castra, venerunt in locum, qui deinde Liberoth-aba, id- est Sepulcra concupiscentiae, appellatus est, ubi pluribus diebus moram traxerunt . Hic populiquerelae , quas ignis represserat, iterum erupere; vilissimis enim quibusdam aegyptiorum capitibus, ex aegypto una cum populo egressis , adhaerentes Israelitae, turmatim, atque seditiose adversus Moysem prorumpentes, quis que se ante ostium Tentorii sui statuebat, lamentabaturque, nihil se intueri nisi Μannam, nihilque expe9andum sibi superesse . praeter ejusmodi cibum , ac frustra recordari se camnium , piscium, cucumerum, peponum, porro rum, Caep3rum, aliorumque, quibus dum in aegypto Verserentur abundabant. De AEgypti oleribus non idem judicium ferendum, ae de

164쪽

nostratibus . Caepas vel crudas in Afric &Graecia suavissimas esse, testantur Itinerantes. Iuvenalis AEgyptiorum superstitionem ita deridet. .

Arrum oe caepe nefas violare, ut frangere morsu.: O sanctas gentes , quibus h c nascuntur in iariis Numina l .... a Addit Ovidius abstinuisse aegyptios, non secus ac Syros, a piscibus. 'Piscis adhue illi populo sine fraude natabat, Osreaque in conchis ruta Iuere fuis b . Sed aegypto superstitioneta eo usque increvisse iam inde a Moysis aetate, non credimus . Populi querelis sauciatus animo Moyses, vulnus suum apud Deum detegit , fassusque se tanto populo regendo imparem esse , rogat , velit e mortalibus se subducere , ne cogatur infelix testis spectare illas animi ingrati signi- Mationes, aut ne majori prematur angustia& dolore, visa populi obmurmurantis caede in poenam ejus sceleris. VII. Pronas exhibuit Deus aures precibus Moysis, jussitque eligeret o. viros, aetate & 70 D ''sapientia spectabiles, constitueretque te Ta 'M 'bernaculi sores , quos eodem prophetandi, quo ipse praeditus erat, spiritu implere volebat , ut in partem publici regiminis venientes, ΜΟΡsem ipsum onere levarent. Addidit praetered , ut populo lustrationem indiceret, quo dignosse exhiberent Israelitae praesentia Dei, vale. rentque altera die accipere quem maxime optarent cibum, tantas scilicet carnes, ut ad . K 4 men- Iuven. Satir. xv. b Ovid. Fastori v I.

165쪽

rsa HISTORIA mensem lassicerent, & nauseam etiam ingere irent. Stupentem Moysem, ac pene de illa carnium promissione dubitantem, confirmans Deus: Numquid , ait, manus Domini invalida est ρ Brevi intelliges, utrum frustra fidem tuam meis verbis addixeris . Porro Moyses omnia ad populum detulit ; cumque 7o. a se electos viros ante fores Tabernaculi constitui cset, novo se illi prophetiae spiritu impletos senserunt tum in hoc, tum in aliis eventibus , cum supematurale lumen rei alicujus Contingentis necessitas exigeret . Porro Eldad ,& Medad, quamvis inter o. essent adscripti,

non aderant cum ceteris ante Tabernaculum ,

sed remanserant in castris, sive quod a nemine admoniti fuerint, sive quod res aliqua illos detinuerit , sive quod modeste de te sentientes , non ausi fuerint pedem eo inferre . Non secus tamen ac ceteri, subito Spiritus sancti illapsu in castris prophetare coeperunt, hoc est, quantum putamus, laudes Dei, ac pietatis, lapientiaeque plena Verba praeter morem affati sunt . Prophetia enim apud Scripturam sacram non semper futurorum praedictionem fgnificat. Quidam adolescentulus cum prophetantes illos audisset , rem totam ad Moysem detulit. Josue veritus , ne quantum gloriae iulis accederet, tantum Moysi detraheretur , ipsum rogavit ut eis silentium indiceret. N luit Moyses, optare se quin dixit ut omnis populus eadem prophetandi praerogativa a Deo donaretur . Vetus quidam fabulator librum , horum Prophetarum nomine inscriptum, sup-

166쪽

UTRIUsuUE TESTAMENTI. 233 posuit , cujus extat apud Hermam fragmen - tum: Prope es Dominus consertentibus , scurscriptum est in Helda, Madad, qui maiicia nati sunt in filitudine populo a ). Addunt Hebraei , inter prophetandum pronunciasse illos Moysis obitum, &.futuras Gog, & Magog

persecutiones .

VIII. Promissioni de earnibus in deserto Cotum sussiciendis sua quoque fides stetit. Uix enim ςς-

Moyses ad Tentorium suum m e Tabernaculo discesserat, eum meridionali vento rapiente , tantae immissae sunt coturnices, ut late castra opplerint , tantumque insuper Oirca spatii , iquantum iter diei, occuparim. Cum enim illae inter volandum duobus tantum cubitis sm pra terram assurgerent, facile cujusque mani bus capiebantur. Populus vero brevi illas a sumere non valens , solaribus radiis expositas siccarunt, ut putredini subtractae, succedenti bus quoque diebus usui esse possent. Asserit Moyses, eos qui parcissime collegissent , seposuisse sibi ut minimum decem coras, sive chomer . 8oo. scilicet nostratum librarum , e turnicum s quare statuendum esset , Israelitas sngulos tantum sibi parasse carnium, quantum non ad mensem dumtaxat integrum , sed ad centum dies voracissimis quibusque sufficeret . Cum autem haec fidem luperare videantur , apta nodi resolutio quaerenda est. Reputat

Bochartus b), non singulos Israelitas, sed singulas familias seponere sibi potuisse ut muniis

stor l. I. visione a. c. I. P. a. l. I. c. II.

167쪽

134 . 3Η I S T O R I Animum decem eoturnicum coros. Addit, Pr Gomer, quod eorus redditur, legi posse cham , quod aliquando est acervus . Profecto coru&mensura est m tiendis avibus minus apta, cum adhiberi soleat ad liquida tantum , sive istu menta . metienda . Opinioni eorum , qui procoturnicibus locustas accipiunt, favet utique

illud, quod hic narrat Scriptura, Hebraeus sci-' licet coturnices si asse per gyrum , hoc est Soli expositas , coturnices enim Soli expositae statim ebulliissent vermibus. Singulaxem t monsententiam non inmittimus ιν

Deus in- IX. Coturnices adhuc dentibus terebantur , temperam cum Deus sontes mulctavit, tantamque edidit te puniri eorum stragem , ut loco nomen maneret S . pulcra Concupiscentiae Sed quo mortis. genere

miseri illi ceciderunt Z Peste reputant nunnul

li ; malunt alii pthisi, vel macie , sunt qui

stant pro igne . His addunt quidam, stomachum Israelitarum, mannae assuetum toto jam anno, quae levissimus est. cibus, cum subito gravaretur cibo illo nimis solido, e coturnisibus praeparato ossicio suo defuisse ; huic autem malae corporis habitudini cum ultrix Dei manus accessisset, affectos Israelitas interiisse . Aaronis X, Dum Hareroth populus peteret , Aaron. Mario & Maria de Μoyse obloqui coeperunt propter murmur. uxorem eius Ethiopissam. Hanc seminam vul-

go credunt fuisse Sephoram , filiam Jethro Μ dianitidis , quam sibi Moyse* desponderat .

Madi an enim regio est, quae alio nomine Cus, sive

168쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. I 3 3

si ve Ethiopia dicebatur . Alii autem putant fuisse Tharbim, filiam Regis Ethiopiae , quam Moysem duxisse post captam Μeroen , tradit Josephus ab . Hujus murmuris causa ignoratur . Sunt qui putant, Μοysem a femina illa, ad prodigium usque venusta, se se segregasse , vitamque duxisse carbbem ; idque Aaroni &Mariae displicuisse . Alii suspicantur , conciliatas cum femina alienigena nuptias, pessimo exemplo Israelitis suturas, querelarum causam fuisse et vel saltem eos improbasse quod Moyses Sephoram semel dimissam , & patri

suo restitutam, iterum in thorum adscisceret. Plerique tamen malunt, feminam illam, viri sui decora, atque apud Deum gratiam iactantem , invidiam Aaronis & Mariae excitasse et id quod ex Μariae verbis ea. occasione prolatis , satis intelligere videmur : Num per solum 'fem loquutus est Dominus P Nonne o nobis

similiter es loquutus b .XΙ. Deus patrocinio Μoysis, omnium mitisis mi , suscepto , sancto illi viro , A roni , &

Mariae, ut se Tabernaculo sisterent, imperavit . Cum eo simul convenissent, Dominus incolumna nubis descendens , atque prae soribus Tabernaculi ad sistens, Aaroni & Mariae dixit , ceteris Prophetis se in visione , & per quietem loqui , Moysi vero tantum revelata facie , atque ambagibus & aenigmatibus rem iis , arc3na veritatis aperire , atque suam gloriam manifestare ; debuisse proinde eos tantψα

Maria lepra pu

nita .

169쪽

GL Horatores in

nitidem

tue6 HISTORIA virum, cui etiam seu fidelissimo oeconomo domus suae curam demandarat, revereri. His dictis nubes ad consuetum super Tabernaculum locum se se recepit, & Maria continuo lepra nivis instar respersa apparuit. Eo aspectu territus Aaron, Moysem oravit, ut poenam illam , & culpam ab utrisque deprecaretur, neove ferret, ut sororis corpus ceu cadaver quoddam & abortivus fetus , tabe consumeretur. Moysi in preces effuso respondit Deus , oportere ut soror ipsius integram saltem hebdomadam eXtra castra compleret, cum totidem

saltem diebus a conspectu patris abstinere debuisset, si in faciem ejus ille excreasset . Igitur Μaria per hebdomadam extra castra , quasi remota ab oculis Domini, qui illam lepra ceu sputi ignominia affecerat , se continuit , nec populus inde movit, donec illa regrederetur .

Exploratores in Pa linam mittuntur . Populi seditio . Sontes spe potiundae Chanaanitidis mulctantur . E Cades-Barne moυent Hebraei , quo post longam deserti peregrinationem rever

tuntur .

- C A P. XIII.

I. Ades, seu Cades-Barne urbs erat, quan- tum Videtur , in finibus Idumaeae &Chanaanitidis sita , adscribiturque modo deserto Sin , modo deserto Pharan, quod scilicet in alterutro ex his desertis. ita consideret, ut

170쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. III proxima alteri quoque accederet . Huc ventum erat, cum Μoyses palam Israelitis de- nunciavit, nihil superesse illis aliud, quam ut pedem in Chanaanitidem inferentes, in dom, nium promissae sibi a Domino regionis venirent a . Populus , veluti si minus Deo crederet, vel metueret, ne in discrimine ab eo desereretur , dicentem convenit, rogavitque ,

ut mitterentur prius viri quidam selecti , qui

terram illam explorarent . Huic consilio ut Moyses assensum praeberet, Dominus praecepit . Duodecim igitur numero exploratores,

singulos e singulis Tribubus Μoyses misit in

Chanaanitidem, mandatis oneratos , ut coram derarent, qui tractus essent regionis uberrimi,

qui steriles , unde facilis accessus, unde dis. sicilis , qui mores, quae vires , quod vitae genus , quae ratio gerendi bella , quae politia , quae urbium defensio . Moventes e castris, &sere sequuti cursum Iordanis, processerunt usque Rohob , urbem ad radices Libani in extrema ora septentrionali Terrae Sanctae , iuxta viam in Emath . Inde flectentes , mediam regionem peragrarunt secundum loca Sidoniorum , & Philistaeorum I ac tandem redituri in castra, ascenderunt Hebronem versus , Iocum & Abrahami mora, & sede Gigantum e stirpe Enach commendatum. Inde per vallem profecti, quam perluebat torrens , qui P

stea Escol, scilicet Botrus, appellatus est , ibi

uvas, ficus, & malogranata carpsere, quae in specimen ubertatis ejus regionis ostenderent .

SEARCH

MENU NAVIGATION