장음표시 사용
191쪽
XUIII. Praeter eas urbes Templum Domini asyli iure, ac potissimum Ara holocaustorum, donabantur a . Asylum Altaris ad Sacerdotes tantum Rabbini determinant. Qui ad Templum confugissent, eorum causa statim ad Iudices delata , si homicidii rei iudicarentur , ex asylo extracti, extra Templum capitali sudiplicio plectebantur. Immunes vero a Crimine, adjectis ob eorum securitatem custodibus , ad urbes refugii dimittebantur. XIX. Quemadmodum sub Sacerdotum imperio Levitae , ita sub Levitarum Nathinaei , Templi ministeriis & servitiis erant addicti . Nathinaei igitur, idest Donati, servi erant, vitilioribus Tabernaculi, & Templi ministeriis , veluti aquis & lignis ferendis, occupati . Primo haec cura Gabaonitis demandata fuerat . Deinde idem onus impositum Chananaeis in servitutem redactis , & ab interitu ereptis . Qui cum Esdra regressi sunt Babylone , χχo. fuere; qui vero eum Zorobabele, 392. b . . Haec tamen multitudo impar adhuc erat ministeriis, quibus addicti fuerant , quare legimus , deinde constitutam solemnitatem, quam Aphoriam appellarunt; qua populus publice ad Templum ligna deserebat, quibus Altaris holocaustorum ignis foveretur O .
Philo de Legat. ad Caium. c) Ioseph. de Bello
192쪽
Animalia Sacrificiis apta . Varia Sacrificiorum generat. Libationes, Sacrificia pre leprose πυaceae ruis . Sanstificata non omnibus per-' . missa .
I. Λ Nimalia , quibus in Sacrificiis utebam An βl βIx tur Hebraei, familiarissima erant, & p / inter cetera captu maxime facilia. Triplicis nς 'ε sunt generis. I. Vaccae, Tauri, Uttuli. Boves arcebantur, quod sint mutili; quare cum fit mentio de Boum oblatione, hac voce tauri intelligendi sunt. Quin & animalium mutilationem nec permissam , nec usu receptam fuisse apud Israesitas, persuademur. a . II. Caprae, Hirci, Hoedi . III. Oves, Arietes , Agni. Usrvex eadesti de causa, qua Bos, a cebatur . His addi possunt ex avibus Turtures, Columbae, Passeres. Nihil ex piscibus ;pisces enim non ita commode vivi in Templum ferri potuissent. Porro victimas ex animalibus non ita exigebat Deus, quasi illis sve indigeret, sive plurimum delectaretur; sed , inquiunt Patres, crassioris populi captui se se in illis praescribendis attemperans , gravioriS mali metu, ne scilicet superstitionibus, ct damnato Idolorum cultui vacarent , sacrificia permisit' Non est tamen cur ex hac commmni Patrum doctrina , mala esse veteris Legis ex animalibus Sacrificia, & Deo taptum tole- i M a ran-
193쪽
18o HISTORIArante, quemadmodum & peccatum tolerat aliquando, permissa putemus. Deum enim habent non permittentem tantum, sed & auctorem, qui nempe illa conssilio suo. & auctoritate suasit, indictisque poenis, praemiisque praecepit . Porro animalia debebant esse sine vitio, non gibba, non clauda, non scabiosa. Inepta etiam Sacrificio censebantur, nisi saltem offavum ab ortu. diem evasissent a . II. Omnia Hebraeorum Sacrificia ad tria genera reducuntur, scilicet ad Holocaustum , . adrum genμ Sacrificium pro peccato, & ad Sacrificium pacificum: quibus addenda sunt tria Sacrificia plane singularia, nempe Sacrificium passerum . . pro leproso , Sacrificium Vaccae rufae, & Sacrificium duorum hircorum, quorum alter Emissarius dicebatur. De agni paschalis sacrificio alibi satis superque didium est. III. Holocaustum graree idem sonat ac penitus combustum; si enim pellem, & fimum excipias, victima tota igne absumebatur. Animalia huic Sacrificio apta, masculini sexus ese sent oportebat ; cum in aliis inter marem ,& feminam non distingueretur b . Ad ostium Tabernaculi adducebatur victima, ibique offerens , dexteram tantummodo, , vel, ut m
lunt alii , utramque manum capiti illius imponebat : quo quidem ritu criminum exomologesis fiebat, totaque scelerum poena ex lim mine in hostiam transferebatur. Non imme
rito illa praeseretur opinio, quae defendit, Pe-
194쪽
UTRIUSQUE TESTAM E TI. I 8sculiarem , explicitamque criminum consessionem coram Sacerdotibus, quibus victima tradebatur, factam fuisse; dummodo de criminibus ageretur poena mortis inferioribus ; pro his enim sufficiebat generalis consessio , qua quis peccatorem se profiteretur a . Magis ambigitur, an munus mactandi a se oblatam victimam, excoriandi, concidendi , lavandi, aliaque minora praestandi , laicis concessuin fuerat , vel negatum h . Vulgo tamen haec omnia prastabant Levitae. Illud certissimum est, sanguinis scilicet offerendi munus unis Sacerdotibus reservatum fuisse s quem pateris exceptum effundebant per Aliaris circuitum e phoc est, circa infimam Altaris basim , vel circa illius limbum, ut e superiori ad basim deflueret. Detracta pelle praecidebatur victimae caput ; tum secta illa, demebatur omentum tegens viscera , & adeps ad renes . In testinavero una cum mesenterio, ac pedibus lavabantur . Tum quatuor distinctae victimae partes super struem lignorum constituebantur . Imponebatur super illas adeps, cui & addebantur appendices iecoris, & pedes. Omnium
tandem postremum eminebat caput. Suppositus autem ignis omnia absumebat. Duo agni, qui annum non excederent , singuIis diebus , . alter Oriente Sole , alter occidente, hoc ritu Domino offerebantur.
Eitius, Grotius in Matth. III. R. IV. 24.
195쪽
IU. De Sacrificio pro peccato sive in expiationem , si forte crimen saliquod per ignora tiam contractum esset, certa tantum portio igne adolebatur, reliqua Sacerdoti cedebant, nihil offerenti permittebatur quasi ostenderetur , reum indignum esse, qui de mensa Dei sui participaret . Hisce autem caeremoniis Sacrificium fiebat. Summus Sacerdos , s crimen aliquod imprudens commisisset, unde error & . peccatum pravo illius exemplo , aut doctrina in ceteros derivaretur , vitulum in expiationem offerebat; quod prae Tabernaculi foribus statuens, sacerdotali manu capiti imposita, continebat , simulque erimen suus professus , veniam implorabat . Inde victimae jugulatae sanguinem in Tabernaculum inferens , digito in eo tincto, septies contra velum ante Sa tuarium expansum aspergebat, linitisque Altaris thymiamatis comibus, quod supererat cruoris ad basim Altaris holocaustorum effundebat. Adeps igni eiusdem Altaris traditus : reliqua' omnia , ne excepta quidem pelle, extra castra elata in locum Purum , excipiendis cineribus Altaris holocaustorum destinatum , igne cremabantur a . Quae praestabantur pro expiatione peccati ab universo populo imprudenter perpetrati , ab aliis ob tollendum delictum summi Sacerdotis, in eo tantum distin- .guebantur, quod in prioribus illis Seniores populi , totius gentis Personam referentes , Vitulo manum imponerent, & peccatum illud fa
196쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI. I 83V. Principis populi crimini detergendo, hira neri eus prae soribus .Templi offerebatur , fatente interim ipso crimen suum , posita supra victimam manu. Uulgarium hominum sacrificium μ μ
Ve Principis, sive privati hominis iacrincus , sanguis non inserebatur in Tabernaculum, ut velum aspergeretur; sed' ex eo tantum quatuor Altaris holocaustorum cornua liniebantur,. Reliquum sanguinis ad basim Altatis effusum ,
adeps crematus; cetera omnia Sacerdotibus ce-
debant, nonnisi tamen in Tabernaculo , fio . Templo degustanda. Si forte aries pro Pecca- To offerretur, semper ejus cauda , pingui isima illa in ea regione, una cum adipe adolenda
UI. Μajori ovis, sive caprae victimae offe- Sacrifi- xendae impar, geminos turtures sive pullos co- πή- fm lumbarum substituebat, alterum pro peccato, pqv μ malterum in holocaustum a . Accipiens Saoer- p μ et dos em in holocaustum destinatum , caput ejus torquebat retrorsum, inflictoque vulnere cruohem inde fluentem spargebat ad basim Altaris; projecta deinde gutturis vesicula cum pennis. in locum excipiendis cineribus Altaris destinatum, disrumpebat alas, non abscindens, nec dividens ferro: .lum victima igni imponebatur penitus absumenda . Avi pro peccato offerendo avulsum caput nonnulli volunt ; sed alii in adversam tantum partem retortum m Iunt . Facta deinde ungulis incisione inter caput. & guttur, sanguinem inde manantem S Μ ce
197쪽
cerdos, post tincta Altaris latera , ad basim illius effundebat. Inde omnia Sacerdotis erant. Si quis neque hisce offerendis par esset , tantum farinae deserebat, quantum decima Ephi Parte contineretur, cum oleo, sale, & Vino, talis oblationis familiaribus condimentis, ad
iecto & thure, ut gratum libamini, dum igne
h8 Keia 3bsumebatur, Conciliaret odorem . a peceato VII. Certum autem est apud Theologos ,rum eMlpa sacrificium in expiationem peccatorum a Deo per se non Praescriptum, nunquam per se maculam illo- delebant. Tum eluere, aut culpam delere ; sed reparare tantum exteriorem sordem, sive a capite sontium removere temporalis pinnae, a Deo, Vel
Judicibus infligendae severitatem. Crimen delere unius Fidei, Spei, Carietatis , atque Pe sectae contritionis, sacrificio coniunctae, Privilegium erat. Juvat etiam animadvertere ,
sacrificia, de quibus loquimur , indicta fuisse pro delieiis per ignorantiam perpetratisti Genus enim aliud criminum, cui nullum ab
ignorantia patrocinium, lex cordis contritioni perfectae permittebat, subjiciebatque animadversioni Magistratuum, tunc potisumum, cum ex ipsus imis contemptu admissa . censeren
Sacri VIII. Sacrificium pacificum, sive ad libe-cium pa- randam nuncupati voti alicuius fidem , sive cis m. ad postulandum a Deo aliquid, sive in gratiarum actionem pro acceptis beneficiis sive tandem in honorem Dei, solo Religionis spontaneae impulsu, nullo adigente. Praecepto, PLferebatur . Sua erat Vimmae portio igni, sua
198쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI. I 8ySacerdoti, sua & offerenti, ut nempe signum esset Dei cum sacrificium procurante pacis &amicitiae , 'pro recepto apud populos varios more, ut scilicet post inita foedera simul omnes mensae assiderent. Cum autem oblatio perfice , retur tantum simila, frumento, Vel panibus , nihil ad offerentem redibat. Uictima prae soribus Tabernaculi constituta , atque ab osserente manus impostione initiata, mactabatur. Sanguine deinde ad basim Altaris effuso, Ea tes seme, riteque divisae manibus offerentis
imponebantur a Sacerdote, eoque manus duo Cente elevabantur, atque ad quatuor mundi
plagas sistebantur is . Adeps deinde, & cauda, si aries esset, igni tradebatur , pectust
Ium, & armus dexter Sacerdoti cedebant, reliqua omnia offerens secum referebat, qui ex illis plerumque familiaribus instruebat convivia ai IX. Libationes non tantum offerebantur in Libatio. crimirus expiationem a pauperibus, 'uibus vi- ης
Elimae graviores fuissent, sed & a ditioribus, qui illas inferebant super victimam iam immolatam, vel super victimae discerpta membra , iti Altari posita, ut flammis adolerentur. Libationes illas implebant grana, farina,
panis, placentulae, vinum, sal, oleum, thus. Mel nunquam sacrificiis jungebatur ; at solitarium offerre in primitiarum morem fas erat . Fermentum vero nullo modo super Altare offerebatur l Uulgaris tamen, sive serme tati panis munera sacris Μinistris dare nemo Uetais a) Levit. vII. go. b L H. II. 4. .
199쪽
vetabatur. Ex his oblationibus plamque erant gratuitae; legis tamen praecepto addendae erant, cum viva quaedam hostia' exhibebatur : qui cumque, enim Sacrificium offerebat , victimae libationes, ceu convivii appendices & condiumenta , sufficere iubebatur a . Norant pari
ter Graeci, Latinique libationes, quibus nihil
sacrificiorum loco vetustius . , . . i. G.
.. Ante deos homini quod conciliare valeret PFar erat, re puri lucida mica salis b) . Gentiles tamen Sacrificiis libationes addentes, non congerebant illas super victimam iam immolatam, atque igni impositam; sed effundebant, sive aspergebant super caput victimae adhuc viventis, in quo quidem ab Hebraeorum
more discrepabant. Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido Caudentis vaccae media inter cornua fudit o. Cum autem in 'hisce oblationibus nulla animalium mors interveniret, a ratione proprii Sacrificii excidebant . Nullam, satis certam quantitatem lex assignat farinae, olei, Vini ,
aliarumque rerum , quae oblationes sacrificiis addenda spectabant, sed inerentis pietate, &religioni omnia permittebantur. SacerdoS Proiiciebat . in ignem Altaris pugillum similae , vel micarum,. vini etiam aliquid pro data pomtione , olei, & salis : de thure nihil , reservatum. Reliqua cedebant Sacerdoti, merces navatae operae, distilibuebanturque inter socios , qui per id temporis in Tabernaculo ministr bant ἰ
200쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI. 187bant; quod & de omnibus aliis portionibus , quae Sacerdotis sacrificantis juris erant, intelligendum est a .X. Sacrificium pro leproso hoc ritu celebrabatur . Duo passeres, sive , ut nonnulli interpretantur , duae aVes purae , quaecumque iulae essent , una cum fasciculo ex ramusculis cedri & hyssopi, vitta purpurea colligatis, Sacerdoti offerebantur . Contingo altera ex illis super aquam , ad hoc in Vase praeparatam , immolabatur ; altera vero superstes , fasciculo cedri & hyssopi ita illigabatur , ut caput haheret manubrio respondens . caudam autem alasque oppositas . His ita peractis , fasciculus Una cum ave ad caput usque in aqua sangui- Ne mixta mergebatur : quo statim reducto aspersiones leprosi, sive domus ea labe infectae, sebant. Post haec soluta avis libera dimittebatur c b . Porro sive lepra reputetur ceu appendix , & necessaria quaedam inteperantiae consecutio, sive incommodum aliquod e neglecto corporis cultu proveniens , lex utique jure certas aliquas potuit praescribere poenas ,& sacrificium , ad expiandum , non morbum
quidem illum , sed peccatum illius qui morbum contraXit. XI. Vaccae rusae sacrificium has caeremonias admittebat c . Seligenda erat ejus coloris Vacca, aetate integra, jug. tamen adhuc non submissa . Mactabatur extra castra, ex cujus cruore aspergebatur septies contra fores Taber- . na ca) Levit. vi I. Io. c) Num. XI K. b Levit. LI v.