Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

31쪽

raelitis . pharao

nibus re tactat.

I 8 His Tosti A sanguinem exigit. Aliter: nunquam excidete memoria , conciliatum inter nos foedus , quod sanguine filii mei obsignatum est. Postea verba Angelus evanuit; Sephora vero, metu ne quid novi discriminis in itinere incideret , ambos filios suos in domum patris sui secum reduxit. II. Inter haec , Aaronem Dominus excitavit , ut Moysi fratri suo, ex Madianitide in aegyptum revertenti, obviam iret . Aaroni igitur usque ad montem Horebi progresso Moyses occurrit , ac post mutuas salutationes, &oscula, quae a Domino audierat, aperuit. Cum in AEgyptum ambo pervenissent , convocatis Hebraeorum optimatibus , legationem suam Μoyses Aaronis voce exposuit, ejusque veritatem mutata in anguem virga, infeAa lepra manu, versisque in sanguinem Nili aquis , confirmavit. Credidit populus, & in Dei laudes ora resolvit.

III. Secundum haec, Μoyses, & Aaron simul ad Pharaonem ingressi, petierunt, ut bona ipsius venia liceret Hebraeis via tridui in Arabiae desertum procedere , ibique jussum a Deo sacrificium offerre. a Pharao nihil se cum Hebraeorum Deo habere jactans , nunquam se populum dimissurum professus est; simulque ratus, sat otii populum habere , ut de novandis rebus cogitaret, iussit nullae deinceps paleae , continendis , quos fabricabant lateribus, suppeditarentur , sed illas sibi per agros quaererent; & nihilominus idem laterum

32쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. IPnumerus, die tim praescriptus , exigeretur. Regii ministri praefectos ex Hebraeis, qui certum exigebant laterum pensum, priori numero non respondentes, fustigationi subjiciebant. Quare illi contra Μoysem, & Aaron, 'Moyses autem eum Domino conqueri. Cui Dominus, excussurum se in Pharaonem flagellum, respondit, ac tot tantisque plagis eum percussurum , ut malorum terrore coactus, populum tandem dis mittat . a) Iterum tamen adiret una eum

Aarone Regem ; & si quidem ille signa quae

reret , Aaron virgam in terram projiceret . Adeuntes ergo fratres Pharaonem, legationem suam exposuerunt, simulque ab Aarone proj cta in terram virga statim in colubrum versa est. Acciti continuo a Pharaone Magi, quorum principes Iannes, & Μambres, b vi gas & ipsi suas in angues transmutarunt; sed illud accidit, ut coluber Μoysis statim magorum serpentes Voraret.

IV. Committuntur hic Interpretes inter sese. Tertullianus, Iustinus, Hieronymus, aliique defendunt, hanc virgarum transmutationem nonnisi praestigio inductam a Magis, intuentium oculos daemonis arte fascinantibus. Orbgenes, Augustinus, Thomas, quos multi sequuntur, nihil hic intercessisse fucatum, putant . Et quidem rem ita Μoyses narrat, ut

nunquam non subiiciat ideam rei solidae; qu si idem arte sua Μagi praestiterint, ac Μον- ses prodigio. Nullum tamen in ingis admi tunt miraculum, insolitam illam , & singui,

B a rem

Variae de Magor m

sententiae.

33쪽

χo HIs TORIA rem metamorphosim , legibus naturae non imparem , reputantes: potuit enim , aiunt, dicto citius daemon solutae virgarum materiae aptas causas procreandis anguibus applicare . Simile quid videmus, cum certis annI temporibus terra, vix pluvia madefacta, ranas producit. Tostatus, cui mox allata sententia non probatur , docet, daemonem pro ea, qua plurimum valet , agendi dexteritate , subductis clam virgis , veros angues substituisse . Caje-tanus denique , Barradius , & Jansenius malunt , daemonem , cui Moysis consilium iam

antea innotuerat, virgas paulatim praeparasse, ut opportuno tempore in serpentes transmuta

rentur .

pν mis U. Variis deinde plagis intra mensem , ut plaga, m quidam Volunt, Vel intra annum, ut alii ma-

quae in lunt, a aegyptus percussa est . Primo enim sanguinem Aaron Moysis iussu Nilum virga percussit ;conversae. statimque non fluminis tantum, sed & puteorum, canalium, lacuum, quin & contentae invasis , omnes denique aquae per totam late AEgyptum in sanguinem transmutatae sunt .

Factum inde , ut interirent pisces , & nihil. aquae suppeteret extinguendae hominum, brutorumque siti. Quare potabiles aquas sibi quaesierunt AEgyptii in locis circa Nilum excavatis; nec frustra, quantum credimus si ). His tamen nihil commotus est Pharao, cui Magi paria videnda exhibuere ; aquaS enim , quas sibi quaesierunt , sive e mari , sive e regione

34쪽

UTRlusQUE TESTAMEm. 2IGessen , cuius aquae naturam pristinam non mutarunt λ a silve tandem ex puteis recenter effossis, in sanguinem & ipsi verterunt. VI. Ranarum plaga priori successit 'perseverante enim in sua pervicacia Pharaone, Aaron virgam super aquas , & paludes AEgypti extendens, tantam eorum animalium copiam induxit, ut tota late terra ebullierit. Quamvis autem Μagi idem praestitissent, Pharao tamen Μoysem, & Aaronem accivit, rogavitque ut fusis ad Deum erecibus, pestem illam a Regno depellerent ; idemque promisit , se abeundi facultatem Hebraeis concessurum. ΜΟΡses persuasurus Pharaoni , nullis se uti sive magiae superstitionibus, sive Astronomiae regulis , quae sane tempora observant, . indixit illi, ut tempus ad ranas exterminandas per se ipsum destinaret. Rex crastinam diem assignavit. Omnia ad votum mortuarum vero strues ingentes adeo fuerunt, ut putrescentes, totam

aegyptum intolerabili odore inficerent. VII. Pharao huic plagae subductus, . Pr missis desuit; quare illam tertia excepit, Pulicum scilicet, sive sciniphum, qui Brocardo aliisque pluribus vermes sunt, aut pediculi . Magi qui hucusque Dei Potentiam utcunque

imitati fuerant, pulverem , non secus ac Aaron, virga percusserunt, magicas excantati

nes, & daemonum invocationes ingeminarunt ;at inani conatu. Quare etsi eo usque sorte sibi persuaserant, Moysem , & Aaronem praese excantandi arte valuisse, tunc tandem fassi

B 3 sunt,

Secunda plaga, ra

nae.

Tertia

35쪽

22 HISTORIA

sunt, plus aliquid viris inesse, quam magices' scientiam, Deique virtute illos pollere, ultro Pharaoni signincarunt illis verbis : Digitus D i s hic. a) Animadvertere licet, mendacium, errorem , impietatem, cui daemon auctoritatem conciliare nititur, sero tandem vel cito in apertum, produci ; ut pro Dei arbitrio virtutem suam exeri, & in ordine contineri versutia hominum, daemonumque fallacia & vis fateri cogatur, errandique occasi nes subducantur,

maria VIII. Μane alterius diei, dum Pharao ad plaga. u- Nilum iret, Μoyses illi denunciavit, ni p suis. ' pulum dimitteret, sequenti die aegyptum omni muscarum genere dire vexandam; terra interim Gessen, ubi habitabant Hebraei, nullum incommodum sustinente . Saeviente quarta haC muscarum plaga , molestiamque gravissimam tum hominibus, tum brutis patientibus, Μoysi & Aaroni indui sit Rex ut sacrificarent Deo Hebraeorum in terra tamen aegypti; sed hanc conditionem recusavit Μoyses, quod AEgyptiorum furori exponere nollet Hebraeos , coram illis sacrificia operantes, quae ipsi abominationi haberent & horrori. Nil certe magis eXecrabantur Κgyptii , quam sacrificia anim lium , b quibus divinitatem inesse credebant. Sed quid in causa fuit, ut animalia colerentur Z An quod animalia hominibus sint utilia ς ' An quod in illato a mortalibus, adversus deos balo, ut ab hominum furore sese

. . -

36쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. 23

se dii subducerent , coacti sunt latebras quaerere in animalium corporibus, ut fabulantur Poetae a) 8 An potius dogmate Μetempsychoseos imbuti abstinuerint ab animalibus , ne

forte impias, imprudentesque manus in necessarios suos, & propinquos inferrent, cum brutum interimerent i Pharao auditis his , quae a Μoyse opposita fuerant , permisit ut POp tum trium dierum itinere per desertum deduceret, serio tamen praecipiens, ne longius re- Cederent . Uerum orante Dominum Moyse,& muscarum flagello cessante Rex ad ingenium rediit , datamque veniam revocavit . Quare ad alias plagas ventum est. IX. Quinta plaga pestem animalium com- Quinta plectitur b . Mortuis autem aegyptiorum bru- plaga,am iis, misit Pharao in Gesseu qui viderent, re- mub mferrentque , an ibi pariter animalium lues gras- ωπ

sata fuisset; & quamvis intellexerit, Hebraeos nihil amississe, nihilosecius resistit ille adhuc

pervicacius, noluitque populum dimittere. X. Iussit itaque Deus, ut sumptum e cliba- Sexta plano cinerem Moyses spargeret . in caelum co- ga,pUμ'

ram Pharaone, quo sexta plaga inducta est , ω ulcera scilicet , & pustulae, quibus in hominum , & animalium , quae praecedenti plagae supererant, corporibus disseminatis, illa mire discruciabantur . e ) Μagi autem hac plaga, non secus ac ceteri vexati, ab adeundo Pharaone , atque eludendis suis praestigiis veris Moysis miraculis prohibiti sunt.

37쪽

plaga, ta

24 HISTORIA XI. Septima plaga tonitruum , grandinis , imbris, & fulgurum. a) Hanc cum Moyses Pharaoni denunciaret, monuit Regem, ejusque servos , ut quidquid sive hominum, sive brutorum in agris haberent, domum reducerent, si quidem illa salva esse vellent; quod a nonnullis executioni mandatum est, a ceteris vero omissum . Elavante autem Moyse virgam in caelum , inde ruit procella, cui ex quo aegyptus fuit , nunquam similis visa est ; eaque nedum arvu vastavit, sed & mortales omnes una cum animantibus , quae sub dio erant, absumpsit. Asserit Philo, sub Moyse in universa AEgypto videri contigisse quod nunquam alias , imbrem scilicet , &grandinem, audirique tonitrua; quod tamen . non omnibus probaretur. b) Scelus suum fatente Pharaone, ac eadem, quae saepius prinmittente, fusisque per Moysem ad Deum precibus , plaga naec cesscvit ,' nequicquam tamen, nam Pharao promissis non stetit. XII. Octavam proinde loeustarum plagam

Moyses, & Aaron illi intimarunt. e Quod cum AEgyptii audissent, pluribus apud Regem

institerunt, ut Hebraeorum votis faceret satis. Accitos itaque Moysem, & Aaronem interr gavit Pharao, quinam ad sacrificium in dese to celebrandum proficisci deberent i Respondit Μoyses, oportere ut simul omnes, ne brutis quidem exceptis, irent: Ese enim adjecit, A lemnitas Domini; quasi diceret: Homines eo procedere debent ut festum celebrent, bruta

38쪽

UTRiUSQUE TESTAMENTI. 23

Vero, ut quascumque elegerit Deus, victimas sussiciant. Cui Rex : Ita Dominus sit vobiscum, quemadmodum propositum est mihi dimittendi vos una cum filiis vestris . Satis

constat prava vos agitare consilia . Eant tantum viri juxta ac vos ipsi postulastis. Quibus

Prolatis, ambo fratres e Pharaonis conspectu expulsi sunt. Extendente autem Μoyse vi gam suam super terram, excitatus est quidam Ventus urens maxime, & exsiccans; quo exoriente, vel ut alii malunt ex meridie, flante , tam ingenti multitudine delatae sunt locu-Bae, ut totam operuerint aegyptum, exterminarintque quidquid in arboribus herbisque intactum a grandine relictum fuerat . Phais Tao tunc poenitere se professus est ', qua- Te ad Moysis preces , contrario flante vento , locustae omnes in mare rubrum depulsae sunt a XIII. Cum vero Rex nec tunc quidem populum dimitteret, protensa in caelum a Moyse manu, adeo crassat, densaeque inductae sunt

super AEgyptum tenebrae, ut palpari possent . a Ex humido , grassiorique aere, nebulis , di vaporibus pleno nox illa facile constabat . Forte etiam dum tenebrae illae regnabant, aegyptii eo adacti sunt , ut manibus gressum ,

obscuritatis ergo, tentarent e alter sane alterum cernere non poterat. Porro illa nox t

tam AEgypti faciem triduo occupavit, cum interim terra Gessen, a plagis semper immunis, diurno lumine frueretur. Perseverabat adhuc haec

39쪽

Deus cor P araonis indurae.

x6 HISTO IA.haec tenebrarum plaga, cum Rex Moysi , Se Aaroni , ut populum ad sacrificium deduc

rent, permisit, ea tamen conditione, ut sciliacet armenta Hebraeorum in a ypto reman rent . Detrectante autem Μoyse, eo obtentu ,

quod victimarum electio nonnisi in ipso solemnitatis loco fieri posset, Pharao a se illum repulit, capitali poena indicta, si rediisset in

iussus. Antequam tamen Μoyses ab eo digrederetur, unam tantum illi , totique AEgypto adhuc superesse plagam, aperuit: caedem scilicet omnium omnino primo natorum , tam ex hominibus, quam ex animalibus, ne excluso quidem ipsius Regis filio. Hos omnes, inquit, per Angelum suum Dominus, media r gnante nocte, exterminabit. σὶ Hinc clamoribus, & eiulatibus universa aegyptus insonabit , summa interim , beataque tranquillitate apud Hebraeos regnante . Tunc aegyptiis non tantum Permittentibus, verum & compellentibus , quo iussi sumus progrediemur . His diactis indignatus recessit. At Pharao, Deo cor illius indurante, in sua sententia obfirmatus

est.

XIV. Sed qui Deus cor Pharaonis indura vis b Non utique causando malitiam , sed negando validiorem illam gratiam, qua submunistrata, divinis iussionibus Pharao utique pM ruisset. Hanc obdurationem exponunt quidam , dicendo , Deum indulgentia & lenitate sua , qua flagella a Pharaone subinde removebar,

40쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. 2 7 Permisisse, ut in malitia Regis animus confirmaretur . Ita nonnumquam solet herus imm rigero mancipio exprobrare: Ego misericordia,& benignitate mea sum tuae ' perversitatis causa. Aliter etiam interpretaremur: obduravit

Deus cor Pharaonis, quatenus firmitate , &constantia Moysem ornavit , ipsum vero Regem plagis, malisque exterioribus punivit; ex quo occasionem sumebat Pharaonis superbia ,

ut magis irritaretur, augereturque Pervicacia . Ut autem Deus cum Pharaone sic ageret, in

causa fuerant, aiunt Theologi , illius peccata; tum & ipsius Dei gloria , ut scilicet divinae potentiae, & justitiae specimen illustre exhiberetur : Suod quidem colligimus ex verbis , quae ad ipsum Pharaonem. Μoyses Dei nomine habuit: Idcirco autem posti te , ur semiam ire te fortitudinem meam , harretur nomem meum in omni terra . a )XV. Quo egressus ab AEgypto memoria al- ωμ' 'Atius Hebraeorum mentibus imprimeretur, man- davit Deus, ut mensis Abib, Nisan postea appellatus , tum decurrens , qui nostro Μartio utcumque respondet, primus inter anni menses deinceps haberetur b); anni, inquam, D' tur. ori, ad cujus scilicet normam dirigerentur si lemnitates, Religionisque conventus; nam civilis anni exordium , non secus ac Duaticidi Iubilaei, mensi Tiari, qui cum nostro Septembri congruit, semper illigatum man sit . Eodem spectavit Deus , dum solemnitatem paschalem instituit singulis annis , eadem die

qua a Exod. I x. I9. b Exod. xII.

SEARCH

MENU NAVIGATION