Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

41쪽

18 HISTORIA qua ex aegypto Hebraei pedem retulere, celebrandam ; cujus hi erant ritus, & caerem niae . a Singulae familiae singulos agnos , masculos, anniculos, nulloque vitio insectos , die Io. Nisan eligebant, mactandos in sacrificium Domini die I . ad vesperam, sive, ut habet Hebraeus inter duas vesperas, scilicet inter Solis declinationem, & illius occasum . Hebraeis enim cum Sol vergit ad occasum, prima init vespera; cum occidit, altera . Quidam tamen censent inter duas vesperas esse tempus inter occasum Solis, & noctis initium comprehensum , nempe crepusculum vespertinum . Disputatur etiam, an lex de parando agno die decima Nisan, primum dumtaxat respiceret Pascha, an etiam illa quae deinceps subsecuta sunt . In posterum enim nihil contra legem admittebatur, si quosdam audias, modo victimam illam die decima tertia Hebraei seponerent. Agno sacrificando destinati erant Patresfamilias , sive primores natu; neque enim ad huc constituti fuerant Sacerdotes, quibus sacrificandi munus committeretur . Porro si agnus minime praesto suisset, haedus, vel hircus sumebatur. Nefas erat alibi agnum immolare quam in Atrio , quando Tabernaculum , &deinde Templum erecta fuerunt. Domum suarunt postes, & superliminare Hebraei hyssopo, agni immolati sanguine tincto , aspergebant ,

ut Angelus, cui exterminium primorum natu AEgyptiorum commissum erat , eo signo viso .domus illas praeteriret, illaesosque Hebraeorum

42쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI . 2yinfantes servaret. Verum haec nonnisi ad Pa- ischa in aegypto celebratum pertinebant. XVI. Quo tempore agnus immolabatur, e 'μ P dem & Pascha inibat, septem consequentibus I diebus celebrandum , inter quas . Prima tantum, .& postrema, decimaquinta scilicet Ni san, & vigesimaprima solemnes erant & s riatae ; ita tamen ut in eis ciborum praeparatio, veluti Sabbati die, interdicta non esset. Eadem nocte, qua incipiebat Pascha , agnus comedendus erat assus, cum pane azymo, &lactucis agrestibus Nil elixum ex eo , nil crudum comedere fas erat. Caput, pedes, eX- ea rejicere piaculum, sicut & ossa frangere . Quidquid tamen superfuisset carnis, & ossis igne absumendum erat , ante noctis exitum . Si familia, quae agnum obtulerat, eidem comedendo non suffecisset, alii ex vicina domo adhibebantur . Nullum commensalium num rum praefinit Deus , sed consuetudine inductum , ut nec pauciores, quam decem , nec plures, quam viginti accerierentur. a Convivae itinerantium formam servabant; cinctis enim renibus, festinanterque comedentes, b culum in manibus, & calceamenta in pedibus gestabant f stantes etiam putamus. Hic tamen ritus , seu itinerantium forma , sola egressus nocte servata creditur . Rabbini sane docent , reliqua Paschata a Iudaeis iacentibus & decumbentibus in lectulis mensalibus celebrata

fuisse, quasi in signum quietis, & dominii. bγ

a Ioseph de Bello b) Berti de theolog

l. 7. cap. I 6. discip. i. J I. c. I.

43쪽

Decima plaga,cm des pris

o H s s et o R I A Toto Paschatis tempore, integra scilicet hebis domada , fermentati panis usus interdictus . Verum Paschatis etymon petitur ex Hebraeo Pinaeh, transire, transilire . Angelus enim cum AEgyptiorum primogenitos interficeret , Hebraeorum domus intactas praeteribat. De Paschate, & Azymorum solemnitate sermo non semel redibit.

caedes pAmorum natu AE ptiorum . Israelitae ex Arapto pedem esserunt I quorum primogeniti Domino consecrantur . Ignea columnaviam ostendit . Transfretatio Maris Rubri . Varia ossemaνo tanto prodigio evertendo con

C A P. III.

I. Uo ritu , & caeremoniis Pascha cel brandum esset, jam ante diem decimam Nisam , Μoyses edixerat. Die autemdecimaquarta convocatis populi senioribus mandavit, ut laesa actutum exequerentur, paratumque agnum immolarent. Omnibus igitur rite persolutis , linitisque sanguine agni Hebraeorum domibus , dum intra easdem inclusi , iuxta Moysis praeceptum , illi manerent, in ipso supervenientis noctis dimidio , Angelus Domini bonum credimus, etsi malus nonnullis videatur ) stricto gladio per mgyptum discurrens, omnes AEgyptiorum primogenitos peremit, nihil distinguens inter filium Regis, & filium mancipii, iumentique. Adri

44쪽

Addit Μoyses, Deum tum fecisse iudicium iucunditis AF pti diis: a quod non una sententia explicatur . Dei nutu, concussa tunc

Templa, & statuas Numinum iEgyptiorum , tradunt Hebraei. Μalunt alii, his significari , Deum furorem suum exeruisse in animalia , quae aegyptus colebat, deletis ipsorum prim genitis; aut excruciassie daemones, dum in animalia, illos reserentia, saeviret . Commode etiam exponeretur de Principibus , & amplissimis in aegypto viris, quos non raro lici γPlura deos appellat. Deus enim in illos ubtionem suam exeruit , exterminatis ipsorum natu majoribus. Negotium etiam facit Intem Pretibus Μoyses , qui loquens de eorumdem Primogenitorum caede, ait: Non erat domus , in qua nora iaceret mortuus b et quod quidem uix ad literam acciperetur de primoribus natu . Quis enim non reputaret, plures fuisse domos , primogenitis, eo sensu acceptis, carentes Observant nonnulli nomen Primogenitus, quo utitur Moyses, apud sacros Scriptores imterdum primum, excellentissimum , & maxime carum significare . Hinc putant virum

quemcumque inclytum in familia gladio Angeli cecidisse, cum in eadem familia nullum

offenderit, quem perimeret, natu majorem . Alii volunt, cum aetatis ordine nemo esset in familia natu primus, ultionem ruisse in caput

eius, qui iuribus, di privilegiis primoris na. tu successisset , sive mas fuerit, sive femi-

45쪽

;a HISTORIA Exitus II. Μors primogenitorum ingentem per Ἐ- Umetit - gyptum excitavit clamorem , quo Perculsus r*m ex Pharao, communique fato se obvolutum sen- inop ' tiens, continuo accitis Μoysi & Aaroni egreGsum populi pro eorum voto non tantum i dulsit , sed & imperavit. Iter autem parari- ltes, sibique de commeatu providentes, adeo urgebant iEgyptii, nimio mortis timore correpti , ut ne dato quidem spatio fermentum miscendi, subactam aqua farinam una cum m ctra, vel ut alii volunt, puram farinam in pallis alligatam , secum ferre cogerentur,

qua azymos panes inter eundum confecerunt.

Revocando autem in memoriam populi praeciapiti huic ex aegypto egressui, azymorum usus in solemnitate paschali imperatus est. Exierunt autem aegyptiorutn lpoliis onusti; de suo enim e regione discessu a Μoyse antea instructi, haud egre vasa aurea, di argentea , omnemque muliebrem mundum , & quidquid

maxime solemnitatem , quam a se celebranis dam vulgabant, deceret, commodati loco acceperant . a Exercitus Israelitarum sexcenta fere peditum millia, praeter seminas, pueros , & alienigenas cum illi exeuntes, aequabat. Hi omnes ad Ramessem Urbem, facile agri Gessen metropolim, veluti ad condictum locum , coivere; indeque moventes , in so- coth progressi sunt. In Antonini Itinerario occurrit Urbs Sceniae Veteranorum, triginta milliaribus a Babylone aegypti, Pelusium versus, quatuordecim ab Eliopoli distans. Porro Graecum

46쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. 33Scenae perinde valet ac Hebraeum Soloth, hoc est Tentoria, sive Tabernacula. III. Exitus Israelitarum consignatur anno Quo μησab Orbe condito et 3I3. a vocatione vero Ab H Mirahami 43o. Huc respicit Μoysis testim, p nium : Habitatio autem filiorum Israel , qua manserunt in AE pto, fuit 43 o. annorum. a Septuaginta enim ita Textum , exponunt , ut aliquid addant: Habitatio autem filiorum Israel, quam habitaverunt in AE pto ipse m patres e rum , in terra Chanaan, anni 43o. Idem habet Samaritanorum codex . Nec abludit Pamlus , cum a factis Abrahamo promissionibus usque ad Legem Moysi datam , eamdem annorum periodum supputet . b Minime vero audiendi sunt, qui 3 o. annos a Iacobi in ita gyptum profectione deducunt, cum ipsa ΜOysias genealogia repugnet . Nam Caath saltem anniculus fuit , quando cum Patre Levi , &avo Iacob descenditi in AEgyptum . Vixit autem Caath I33. annos ; Amram vero filius ejus vixit I 37. annos. c) Μoyses tandem , Amrami filius, tempore exitus annum agebat So. Sed hi omnes simul colledti summam D non superant ; ex qua tamen detrahendi sunt illi, quos filii cum patribus vixerunt, qui sane pauci esse non possunt. Cum igitur anni illi 4;o. dinumerandi sint a vocatione Abra hami , qui Hebraeorum primus peregrinatus

est in Chanaanitide , primusque in AEgyptum fame compellente descendit , sic annos illos di-C stri-

47쪽

34 HISTORIAstribuimus, ut a vocatione Abrahami ad ingressum Jacobi in aegyptum at 3. effluxisset demonstremus, ac proinde totidem annos a II. Israelitas in AEgypto mansisse . Posterior pars ex priori sequitur; prior vero sic demonstratur. Abrahamus tempore suae vocationis erat 73. annorum , Isaacum Vero genuit anno aetatis Ioo. Ergo a Vocatione ejus ad natum Isaa-Cum numerantur 23. anni . Isaac vero genuit

Jacobum anno aetatis 5o. Iacob denique descendit in JEgyptum annos natus Igo. a) Si autem colligantur simul. 23. 6o. & IῖO. numerus a II. prodibit quod erat demonstran

dum,

Pνjmoge. IV. Dum in Socoth adhuc subsisterent Israe- nisi H litae, monuit iterum illos Moyses de Pascha-braeorum tis, Azymorumque solemnitate , Praecipiens , Deo dic ut filiis, nepotitasque, quid sibi vellet tantus caeremoniarum apparatus , singulis annis innovatus, sciscitantibus sedulo exponerent , Cur , quave occasione ea omnia initituta fuerint ;quo Dei beneficiorum memoria apud posterosperennaretur . UOlens autem, ut futurae generationes de nece primogenitorum aegyptiorum praesertim recordarentur, legem de primogenitis Deo offerendis eodem in loco sancivit ;quam deinde nonnullis additamentis auxit. si omnes igitur. qui primi ex quapiam matre orirentur, non inter homines tantum, sed &inter bruta domestica Deo offerendi erant. Soli tamen mares huic praecepto subjicebantur .

48쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. 33si enim femina prior nasceretur , neque de

illa, neque de succedentibus post illam filiis

quidquam imperabatur. Patribus primogenitos suos quinque 'sesorum pretio redimere integrum erat. Animal purum , uti bos, agnus , haedus, primum e matre nascens, nullo pretio redimi poterat. Oblatum vero statim mactabatur, effusoque circa Altare sanguine, atque adipe in ignem ejusdem Altaris injecto, cetera Sacerdoti cedebant. Animal impurum , cinius nullus in cibo usus esset , velut asinuS, Vel ove, vel quinque siclorum pretio Commutabatur ; non commutatum autem , sive non redemptum , enecabatur. Canum , & Felium primitiva iuxta nonnullos occidebantur; lucrum sane ex illis referre Sacerdoti permissum

non erat.

U. E socoth Israelitae venerunt in Ethan I Iseis litoinde Domini iussit regressi Phiahiroth versus, iter dese- locum inter mare Rubrum, & Magdalum , e Himt,qui- regione Beelsephon stum tenuere. a Noluit bus ignea enim Deus, ut populus breviori via e Peluso columna per Ascalonem in Chanaanitidem perrumperet, Vφώm ρ ne occurrentibus uno simul tempore Philistaeis , Chananaeis, & AEgyptiis, & forte etiam Id maris , & Amalecitis, tot tantorumque hinitium metu, Israelitae in aegyptum regressum meditarentur . Quare illos per deserta arva , quae proxime sequuntur cultos AEgypti agros , versus Arabiam Petraeam , Idumaeam , & regionem Amalecitarum, circumduxit. Geogra

phia Ethan, Phiahiroth, Magdalum, &Beel-

49쪽

. 36 H I S 'T o R i Asephon ignoratur. Ethan tamen, quam Septuaginta Buthan appellant, Buthus Herodoti a) creditur, urbs Arabiae ad extremam maris Rubri oram. Phiahiroth, vel tantum Hiroth , uti Hieronymus , & Eusebius vocant , facile est Heroum urbs, quae jacebat ubi mare Rubrum in angustum desinit. bὶ Magda- Ium turrim sonat. Beelsephon prope Clysma , seu Colsum erat e); ubi nunc monasterium S. Antonii visitur, una, vel dimidia leuca infra extremam maris Rubri septentrionalem oram'. Ibi Hebraeos transfretasse veteres tradi dere , testanturque curruum , & rotarum, quibus instructus erat Pharaonis exercitus, Vestigia. Ferunt autem Sephon, vel Zephon AEgyptiorum Numen futue . cujus nomine urbs Beel epton appellata. Sunt qui canis figura expressum criaant , uti exhibetur Deus Anubis ; ideo facile , ut canis iste latratibus suis

.arceret hostes, moneretque defensores, atque

lateri illi maris Rubri advigilaret. Alii volunt, eo loci potissimum constitutum, servis ab heris fugientibus retinendis. d) Egressos ab AEgypto Israelitas praeeedebat Dominus, si1-ve Angelus, in columna nubis . Haec eos c mitata est vel a Ramesse, vel a Socoth, vel ab Ethan, iuxta opinionum varietatem, usque ad vada Iordanis . Lucida erat noctu, ut tenebras fugaret, obscura & densa per diem , ut maximos Arabici deserti calores averteret .

a) Herodot. l. a. e. 73. d) Paulus Orosius , . ό Strab. Plin. & alii. Gregorius Turonen, COL c Eusebius in locis . mas Monachus.

50쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTi. 37

Nubis etiam motus Israelitarum dirigebat motum ; quare sistebant illi, cum nubes consisteret ; illi gradiebantur, cum graderetur nu-

VI. Exiens ex aegypto Moyses secum tulit sacra Iosephi lypsana; de quibus Ecclesiasti--Cus tradit et P. . mortem prophetaverunt b) : quod non aliter accipiendum est , quam de impleta fide vaticinii a Iosepho prolati, suturum scilicet, ut post mortem suam Deus visitaret populum ; impletisque itidem ejus votis, quippe qui transferri ossa sua in Chana nitidem optasset c . Una cum ossibus Josephi translata pariter & ossa ceterorum Iacobi liliorum creduntur . Legitur enim in Actis , ossa Patriarcharum condita fuisse in Sichem d et quorum translatio commodius fieri noupotuit , quam in Israelitarum ex aegypto e

UII. Narrat Scriptura, Hebraeos ascendisse armatos de terra fgypti e . Sed unde tanta armorum copia sexcentis millibus militum, in regione praesertim , in qua illi veluti mpncipia serviebant Z Quidam reddunt non arm tos , sed accivctos sive instructios, . veluti bene dispositum exercitum; alii expeditos, itinerantium more. Sed haec interpretatio non multum obtinet; vox enim Chamuschim , quam Vulgata reddit armatos, sonat Quinos , Hinc Septuaginta verterunt , quinta generatisne τ

triarcharrem transferunt Iιν .

SEARCH

MENU NAVIGATION