Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

301쪽

288 His TORI Aretque, patri sine masculis decedenti filias in hereditatem succedere. Si autem . nullos filios, nullasque filias reliquisset desunctus, substituerentur fratres ; horum desectu. patrui; sin minus, sanguine propinquiores.' II l. Reputans Moyses, cum sibi praedixisssu z set Deus laturum, ut prohiberetur ab ingres-

n histri 3ςrrae promissionis, id nihil gravius fore ,

quas sim qu/m minas, edictumque non ita absolutum, etia Mom ut precibus, & animi demissione tandem ejusses, νυλ remissio non impetraretur, rogavit Dominum, citin ν. ut sibi cum ceteris Iordanem transire liceret, Iosue in ac frui beata illa terra, cujus amoenitatem , cem δε- fertilitatemque a longe Libanus sibi ostende- si tur. bat a . Mons iste quatuor veluti montium stratis , ' super alium alio , assurgit . Primum stratum frugum, fructuumque est feracissimum. Succedit aliud lapillis , & petris coalescens , quod tamen eximiae plures aquarum scaturigines beant. Tertia perpetua arborum, florum, fructuumque viriditate, & opulentia praestat , ut perinde: reputes ac quemdam terrestrem Paradisum . . Quarti strati media pars viret arborribus , media albescit nivibus . Hinc monti conciliatum nomen Libanus; album enim apud Hebraeos est Lebanon . Nil igitur mirum , si animus Μoysis laboribus, & aetate laxati sp cie'potissimum illius montis traheretur . . Sed Dominus in proposito voluntatis suae persev rans, ne hac de re, illi amplius. loqueretur , edixir, . Praecepitque. simul, ut montem Ab rim, cujus cacumen Phasga appellatur, ascen

302쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI . 28

deret , indeque Chanaan itidem ad satietatem usque contemplaretur, certus tamen pedem in illam nunquam immissurum , in poenam criminis ad aquas contradictionis admissi . ΜΟΡses his auditis Deum rogavit ut Ialtem sibi successorem in populi regimine constitueret a Cui Dominus jussit, ut Iosue filio Nun manus imponeret, eique praescriberet leges, quas in gerendo munere servaret , partemque sui Spiritus & imperii communicaret coram summo Sacerdote , omni inspectante multitudine , ei simul praecipiens, nihil agendum, mOFenodumque, nisi consulto Domino, & expectato

Sacerdotis oraculo . Statim haec executioni mandata sunt. IV. Antequam montem Abarim conscenderet Moyses, alia nonnulla praestitit. Imperavit igitur illi Deus, ut in Madianitas moveret arma, quibus ante obitum ulcisceretur crimen

ab illis perpetratum , cum Israelitas in serniacationem , & idololatriam impellerent o . Servandos. censuit Deus Μoabitas , ejusdem sceleris reos, in gratiam Loth patris ipsorum. Selectis mille de stingulis Tribubus viris datus est imperator Phinees in praemium insignis illius studii, quo saeviit in Zambri, & CoEbi . Arcam foederis contra hostes deductam censent nonnulli b . Consertis cum illis manibus victoria cessit Hebraeis ; mares quotquot nacti sunt trucidarunt, vastarunt agroS, urbeS , &Praedam omnem diripuerunt. Quinque Reguli desiderati sunt, Evi, Recem, Sur, Hur, Rebe,

T qui

303쪽

Praeda di. Iributio.

29o HISTORIA qui regnabant ad Orientem maris Rufri Eo. dem ac cetera fato obvolvit Deus impium Balaamum . Revertentibus victoribus obviam factus est Moyses cum Eleaetaro summo Sacerdote, ac populi Magnatibus; qui ut intellexit , illos pepercisse feminis, S pueris, vehementer obJurgavit, praecepitque, ne mitius cum illis agerent , puellis tantum virginibus , quae Hebraeos non fefellissent, reservatis. U. Moyses post haec exercitum expiavit , praedamque distribuit . Singulis militibus permissum est quod quisque sibi in bello comparaverat. Conferre ea tantum jussi sunt, quae speciem sui praeberent majorem, ut greges , mancipia. Aurum , argentumque , vel grave, vel in ornamenta, periscelides, armillas, anulos , monilia deductum , privatis permissum est. Hanc autem privatam praedam sibi pa tim servarunt exercitus ' duces , partim Vero manibus Moysis & Eleaetari, Domino consecrandam , tradiderunt ; idque in gratiarum actionem , quod in illa expeditione ne unus quidem miles desideratus fuisset ca) . Porro aurum quod eo nomine oblatum est, pendebat sexdecim millia septingentos quinquaginta siclos . Communis autem praeda in duas aequas partes primo divisa est , quarum prima sep sta iis, qui certaverant, altera populo, qui sese in castris continuerat h . Tum qui bello interfuerant , ex universa , quae sibi cesserat, massa , segregarunt quinquage imam PGr

304쪽

lionein, solvendam EleaZaro summo Sacerdoti ,& reliquis minoribus Sacerdotibus. Ita pariter e massa populi, destinata est quinquagesima portio, Levitis pendenda . Ita Eleazari ,

di Sacerdotum, quorum sane minimus erat numerus , pars pro portione reliquas ceterorum

superabat: sicut, & praeda militibus, qui praelio interfuerant, numero duodecim millium , segregata , opimior utique fuit quinquagesima circiter parte, quam quae reliquo populo cessit. Multa autem hic observare licet , quae individenda praeda non semper apud Hebraeos Obtinuere sa) . L VI. Per id temporis regionem Madianira

rum , & Regna Sehon, & Og, in potestatem Hebraeorum redacta, sibi postularunt Τribus Ruben, & Gad, id causati, quod tractus ille

terrae uberrimus esset ad pastum animalium , quorum copiosos habebant greges b . Moyses restitit primo, graviusque illos increpavit, ratus murmur ad Cade Barne olim factum innovari, nolleque eos cum fratribus suis traiicere Iordanem, manusque cum Chananaeis conserere. Intelligens vero deinde, ipsos ad omnia paratos esse, nihilque in praesens quaerete, nisi ut caulas pro ovibus suis, & stabula pro iumentis extruere , quassatasque urbes, hostibus ereptas, pro filiis, uxoribu1que restriuere liceret ι annuit, ea tamen tonditione saepius ingesta , ut trajecto cum ceteris Iordane , eeteris Israelitis ad subigendam Chanaanitidem T 1 t so- a ) L. Reg. xxx. 24. & Ib) Num. XXXII.

Portiones

Tribubtis Ruben ta Gad conis cesse.

305쪽

Portio, quammis

nassis diamidium

tuerinuit.

ava ΗΘ OR . socias vires conjungerent , nec, quicquam Prae terea trans Jordanem be3 domanda terra sibi

compararent Ditio, quae Rubenitis cessit, si-ra erat inter torrentem Arnon ad Μeridiem , de Jaeter ad Septentrionem, montes Galaad ad Orientem, & Iordanem ad Occidentem. Tribus autem Gad portionem , tractui iam descripto septentrionalem intra torrentem Iaboc ,

di Mare Tiberiadis, obtinuit. VII. Cum autem Machir, sive potius illius posteri ex Tribu Μanassis , facta irruptione subiugasset Galaaditidem, deletis Amorrhaeis ,

qui illam occupabant, censuit Μοyles, ut regio illai victoribu4, ceu propria ipsorum pare, permitterexur: o , In eadem . regione , JRir , qui & ipse suum ex Manasse genus referebat, quaedam occuparat, quae deinde appellata sunt a Gair, . idest villae, sive casae Jat . Nobe quoque Perexit , & armis expugnavit urbem, Chanath cum viculis eius , in eodem terrae tractu si tam; quam i Nobe de suo nomine di Ait . . Hinc factum. est ut & Tribus Manassi dimidium suam habuerit in transiordanicis portionem . Cum autem e Tribubus Ruben ,

Gai , & dimidia Mana stis quadraginta solum

modo virorum millia Jordanem trajecerint Q, in occupata Ngione substiterunt. septuaginta millia ac sexcenti octoginta viri, eviginti, annis majores ; postremo enim in censu. Tribus illae omnes numerum implebant centum decem. millium, quingentorum ac octoginta virorum c). '

306쪽

'UT iusquE TΕςTAM1NTI. 20'optima profecto politica 'ratio poscebat ut recens occupata provincia non destitueretur, ne

regressi hostes aure postliminii iterum illam sibi vendicarent. UIII. Hic Μoyses recenset stationes, sive Castram castramentationes , quas Israelitae habuerunt ratione ex 2Egypto in Chanaanitidem contendentes Umei a . Sunt autem omnes numero 3 . Prima igitur statio est Ramesses . a. Socoth. 3. E- V '' tham . q. Pihahiroth . 3. Beelsephon . 6. ad mare Rubrum. Post transitum , 7. ad dese

tum Sur. 8. Mara. s. Elim . Io. ad mare Rubrum. I 1. ad desertum Sin. I 2. Daphca. 13. Alus. I . Raphidim. I 3. Horeb. I 6. Sinai. II. Tabeera, sive Incensio. I 8. Sepulcra Concupiscentiae. I9. Cades-barne. ΣΟ. Heseroth. 2I. Rethma. 22. Remmon-phares. 23. Lebna. 24. Ressa. 23. Ceelata. 25. Sephor. 27. Adar, sive Arad. 28. Μaceloth . 29. Jabath . 3 o. Thare. 3I. Μetca . 32. Hesmona . 33. Μoseroth, cui sorte & nomen Haseroth. 34. Bene acan 33. Mons C agad. 36. Ietebata , Iocus facile confundendus cum sepulcris concupiscentiae . 37. Hebrona . 38. Elath . 39. Asiongaber. o. Desertum Sin , ubi Cades , seu Cadesbarne , & Μoseroth, seu mons Hor. 4 I. Salmona . 42. Phunon. 43. Obodath. 44. 1e' IAbarim. 46. Torrens Zared. 46. Mathana .. /47. Nahaliel. 48. Bamoth-Arnon. 49. Ar &Puteus . Io. Dibon-gad . II. Helmon-Deblataim. 32. Μons Phasga. 33. Kedemoth. I Sethim, sive Abel-Selim . Minime autem re-

307쪽

- 2y4 HISTORIA putandum est, Moysem loca omnia recensuis--se, quibus Israelitae castramentati sunt , vel sua tr nisierunx. Stationes tantum memorarit, insigni aliquo eventu celebres, uti & nomina urbium, di desertorum, penes quae longior a populo mora tracta est . Nec .etiam assirmare audemus, in locis omnibus, quorum nomina exhibex Scriptura, Israelitas reapse substitisse; forte enim erant loca, per quae tantum transibant, Vel e quibus commeatum sibi compar

uaenam IX. Amos Ilraelitis, iter per desertum ii Moloch , bentibus , haec exprobrat: Portastis tabernacu- ω Ch, tum Moloch visero , oe imaginem Idolorum υ

van Mola. strorum, ρο odus Dei vestri , quae fecistis v

bis a): vel juxta Hebraeum : Portastis tabem culum Regis vesri, Che n imaginem vestram,m Mirum Deum vestrum s quem Prophetae I cum S. Stephanus laudans , juxta 7o. Uersi nem, ita habet : Suscepistis tabernaculum M

euas feci si, adorare eas b . Non immerito reputaremus, Paganorum Numina humeris IDraelitarum gestata fuisse , aut saltem vecta curribus , uti moris erat apud Ethnicos recepti , eumdemque cultum illus impendisse Idolis , quem Levitae Arcae . Quidam plura Numina in allatis testimoniis agnoscunt , alii unum . dumtaxat. Sed quodnam illud Z Plerique in Saturnum inclinant , Calmetus vero Osiridem

praesert e . Osiris regnavit in aegypto , ibi-

308쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. 293

que supremum cultum sortitus est, tamquam Deus , qui in terra apparuerit; satis vero functus, in Solem translatus, ut illam veluti anima ageret, 'treditus est. Aliis autem subiit, ut idem Numen in taurum transmigraverit , quod enim in universa regione pulcherrimum

putabatur , & utilissimum , illud etiam di

gnum Deo contubernium arbitrati sunt . Ita unus, idemque Deus multiplici simulacro colebatur; quem facile spectavit Amos triplici illo: Rex viser, Imago vises, Abirum vestrum . Pro Chevan quidam Rempham substitutum rentur. Porro Chion Hebraeum, & Graecum Rion, columnam sonat. Forte Idolum illud , quod- Cumque tandem fuerit, gestabatur in adcicuta quidem, vel sub umbella , sed super columna, aut basi erectum. X. Edicto cavet Moyses ne Hebraei ultra Hircorum sacrificent Hircis, seu Pilosis. cum quibus si Ve Pιω- nicati sunt a . Hi rei aurem, seu Pilosi no-se m cuimine intelligi Pan, Faunum, Satyrum, capri- l . prinnis rictu, & semoribus repraesentatum, coma I g munis est opinio . Huic Numini potissimum deferebant cives Mendesii ch) , a quibus te ra Gessen , ab Hebraeis in aegypto habitata , non admodum distabat. Plura nec sine horrore reseruntur de cultu illi Deo impenso, quae indicantur illa Scripturae phrasi : Cum quibus fornicati sunt . De Vitulo aureo, & de Beelphegor nostras conjecturas alibi attulimus. His T con ,

a Levit. xv II. 7. Diodor. L I. Strab. l. II bj Herod. l. a. c. 46. Mian. l. 7. c. 19.

309쪽

nium in-

limites Terrae pro

missionis G scribunis

296 . HISTORIAeontinetur, quantum scimus, Idololatria Israeolitarum per desertum iter habentium ., XI. Uerbis Domini Moyses praecepit Israelitis, ut cum transgressi fuissent' Iordanem , occupassentque terram Chanaan, omnia, quae utcumque Idololatriam saperent, destruerent ,& habitatores exterminarent: hostes enim , ait, quibus falsa pietate peperceritis, erunt v bis deinceps oneri , dc tormento , tanquam clavi in oculis, & lanceae in lateribus a . Descripturus deinde limites terrae , quam illis Dominus donaverat , duxit lineam meridionalem a 'Μari Mortuo , & deserto Sin , regioni Edom proximo , ac ad ascensum Scorpionis deflexam , protendit utque ad Senna , & Cades-barne ; inde vero adusque Adar , & Esemonam , ex quo gyrantem deflexit usque ad

torrentem JEgypti , & ad litus Magni maris, nempe Mediterranei . Torrens aegypti nihil

aliud reputaretur , quam, maxime Orientalis Nili ramus . Quibusdam tamen est Besor , torrens prope Rinocoruram constitutus . Sed Rinocorurae tractum ad aegyptum pertinere , nulli bi legitur . Mare autem Μediterraneum magnum appellatur oppositione quadam, ad mare Tiberiadis, & Mortuum , quae nullam ferme, majorem , quam Lacuum appellati

nem' merentur . Porro Mare Μediterraneum

occidentale habebat Palaestina . nec aliis limitibus ex eo quidem latere illam. Moyses definit . Septentrionalis plagae termini incipiunt , ait Moyses, a Mare Magno, & perveniunt

310쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. 29

usque ad montem altissimum , facile Libaonum, sive Casium ad meridiem Orontis , cuius vertex q. millibus passuum ad perpendiculum sublimis quarta vigilia orientem Solem aspicit, brevi circumeatu corporis diem noctemque ostendens a) . Hinc, addit Moyses, venitur in Emath, & Sedada, ac tandem in Zephrona , & Enan . Emath aliis est Antiochia , Syriae metropolis , aliis Epiphania ; sed verisimilius quaereretur in Emasa , inclytae Si-riae urbe ad Orontem , & Libano proxima ,

cum qua Vel ipso nomine congruit . Enan facile est urbs Gaana, quam Damascus ad Septentrionem respicit. Ex latere tandem orien

tali Moyses definit Terram promissionis linea ab Enan per Sephamam , Reblatam , Fontem Daphin, Μare Cenereth, sive Tiberiadis, & '

secundum Jordanem , ad mare usque inrtuum porrecta . S. Hieronymus Reblatam cum Ania 'tiochia miscet. Fontem Daphin exponunt communiter de fonte Daphni, non procul ab ea dem Antiochia. Sed haec maxime incerta sunt. Hebraeus fert tantum Hain, idest fontem . Regio ita descripta . Chanaanitidem tantum modo comprehendit, praeter quam Hebraei in transiordanicis multa jam occupaverant, multaque alibi erant occupaturi , Davide potissimum regnante .. Designatis Palaestinae limitibus, elegit Moyses decem Principes , singulos ex singulis Tribubus, qui sub Eleaetaro summo Sacerdote , & Josue totius exercitus Duce designato , regionem , cum subjugata fuisset yia inter

π) Plin. l. s. c. i.

SEARCH

MENU NAVIGATION