Breuis expositio litterae magistri sentent. Cum quaestionibus, quae circa ipsam moueri possunt, & authoribus, qui de illis disserunt. Authore P. Ioan. Martinez de Ripalda Societatis Iesu, ..

발행: 1676년

분량: 824페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

sc me Angelis, hominibus.

Retract. cap. 9.ctri. Tum, quia affectus internus est Peccatum. Peccatum autem voluntarium est. Tum, quia affectus internus est liber volnntati, quippe in Potestate voluntatis constitutus Actus autem liber voluntarius est. Tum, quia voluntarium est, quod esta voluntate. At affectos peccati aded est a voluntate, ut prima causa peccati sit sola voluntas.

. Quaest. I. An diuisio actus in bonum,& malum sit per differentias essentiales ZHic Bonau a . . a. BLu-lesq. r. Alij relata dist.praeced. q. i. Quaest. II. An bonitas,& malitia possit simul eidemachin conuenire Hic Bonau.arm. q. . BruteLq. a. Alij relatius. 39.q. a. Quaest. III. An sit actus naturalis in indiuiduo indifferens ZHic Bonau art. I.q. . Brules . . Scot. q. I. Alij relati dist.praeced. q. 6. Quaest. IV An sit actus supernaturalis indifferens secundum speciem 3 De quo relati distiraeced.q. . Quaest. V. An sine auxilio gratiae infideles agantactus naturales moraliter bonos mic Bonau in Lit. dub. 2. S. Th.q. r. art. a. Alij relati . . a s. i. i. Quaest. VI. An in infidelibus prouideantur auxilia gratiae intrinsece supernaturalia ad actus intrinsece lupernaturales De quo nos fuse dist. χo. desupernat. seu.ia. seq. Rui et deprad dil. 6.- rari ex proselib. Quaest. VII. An omnis actus meritorius, aut impetratorius dirigatur per fidem, ideoque infideles careat

eiusmodi actibus 3 Hic S.Th. q. I art. i. Bonau .in liti.

dub. I. Dur.quast. i. Gab. q. . Alij relati dist. a 6. q. I L. Quaest.

402쪽

Lib. in ' ist XLII.

aest LX. Qua ratione verum sit fidelibus δε- cieminus, quod in se est, non denegari gratiam 3 De quo relati lib. I. i Ouaest X. An omne peccatum sit voluntarinni, deliberum ideoque repugnet peccatum per puram omiLsonem sine actu Hic Bonau. nit.dub. 3. Gab. q. art. Ali relati a

DISTINCTIO XLII.

An oluntas ct actio mHa in eodem homine,

circa eandem rem,sint unum peccatum, an plura'

ubhae distinctione explicantur variae diuisiones, seul distinctiones peccati .Prima est, qua peccatum duu- ut in internum, externum. Et quaeritur,an opus externum constituat peccatum distinctουm a peccato interno LPlerique enim volunt, esse omnino distinctum. Alii vero non eis distinctuma sed maius. Quia ex affectu interno opere externo constituitur moraliter unum peccatum, una transgressio. operatio moralis. Quae sententia probabilior ap-y' hbitetiti primo opus externum est peccatum.Aliunde est distinctu ab affectu interno. Ergo Sc

peccatum

403쪽

368 De Angelis, Iominibus.

peccatum distinctum ab illo. Negatur consequetitia: Quia potest opus externum esse physic distinctu iri ab affectu interno, non esse peccatum distinctum, quia moraliter non est distinctiim: nam seorsim ab aD sectu interno, sicut iberum,& morale non est, sic neque est peccatum; sed pars eoiastuuens cum illo

unum, Midem peccatum.

Obiicitur secundos Masorem poenam meretur, qui flectu, opere simul delinquit, quam qui solo affectu delinquit. Ergo peccistiam internum aliud est ab externo. Respondetur, ut poena volentis, nihil

exequentis maior sit, non requiritur, ut exequutio addat nouum,& distinctum peccatum; sed susticit, ut augeat priorem malitiam , seu ut prior malitia extendat. tur in aliud subiectum. obiicitur tertio Assectus,& opus transgrediuntur diuersa praecepta: nam astud praeceptum est furaberis. aliud bo concupis es. Ergo affectus, opus

sunt diuersa peccata. Negatur consequentia. Quia obiecta diuersorum praeceptorum constituit si moraliter Unam actionem pertinentem ad eandem speciem malitiae.

seeunda diuiso peccati est in actuale, habituale Actuale est affectus, seu actio physice existens

contra legem Dei, qua homo constituitur actu pecoe ns. Habituale est , quod remanet post actuale peccatum constituens hominem peccatorerri. Dicitur autem peccatiim iam praeteritum fieri habituale eu iam transactnm actu manet reatu rima postquam transiit achns, manet reatus culpae, reatu poenae Reatus culpaeci quia moraliter censetur zeus Peccati, ac si adhu peccaret Reatari vero poene

404쪽

quia iudicatur dignus poena. Quae alia est aeterna, alia xemporalis Reatus ad poenam aeternam sequitur pec- catum mortales reatus veris ad poenam temporalem

sequitur peccatum veniale ettia diuisio est peceat procedentis ex cupiditate , procedentis ex timores sub qua diuisione comprehendistur omnia peccata Nam, ut ait Augu-

stinus ad illud Pal. 79. Incensa igni, ius , onmia

Peccata committuntur , aut ex cupiditate mala in cenis dente, aut ex limote male humiliante.

Quarta diuisio est in peccatum cogitationis sermonis, operis Quam tradit Hier. .E-- 43ι volens sub ea contineri omnia peccata. Quibus additur peccatum concietudinis, quod in quatriduano Lazaro significaturi Quinta diuisio est peceati in Deum, in proxumum , in seipsum. In Deum peccat homo curri indigne in male sentit de Deo , ut haereticus , periurus. In proximum , eam proximum iniust . laediti In se verb, cdm sibi tantum, non aliis, pea-

cando nocer.

si Sexta diuisio peccati est in peeeatum , Me

lictum , seu in peccatum commissionis, omissionis. Peccatum ommissionis, quod abalute peeeatum dicitur , est facere opus politiue malum contra legem prohibentem Peccatum omissionis , quoad elictum , seu derelictum dieitur ι est omittere , se a derelinquere opus positive bonum contra legem praecipientem. Quamquam interdum delictum abio- Iute dicitur, quod ignoranter peccatum vero , quod scienter committitur interdum vitumque indiscri- minatim sumitur.

405쪽

, o De Angelis,N hominibus.

io Septima in polirema diuisio peccati est in septem vitia capitalia,scilicet,superbiam, iram,&C. Quae consideratione Chrysostomi gnificata sunt in septem populis, qui terram promissionis tenebant. Dicuntur capitaliari quia ex eis emanant Omnia peccata Deum nullum sit, quod ex aliquo eorum originem non deducat. Imb inter ea numeratur superbia , qua omnium peccatorum origo dicitur. Sie Eccles io.

tium omnis peccati s superbia Gregorius lib. I. Moral .cap. 3I. Radix cuncti mali es superbia. Cuius ab eodem Gregorio lib. 23. Moral cap.7 quatuor distinguitur species. Prima bonum re ipsa posse sium suae activitati tribuere. Secunda, bonum activitate Dei infusum tribuere meritis propriis Tertia , iactare bona, quae non possidet. Quarta , ostentare se inter alios singularem, siexcellentiorem. Neque huiudoctrinae obstat, ipsam superbiam interdum ex eu- puditate proficisci , iuxta I.Timo t. vlt. Radix omisnium maloνωm est cupiditas. Nam superbia, Meupiditas dicuntur radix omnis peccati quia genera singulorum peccatorum , non quia singula generum emanent ex illis. Vnde potest esse superbia ex affectu cupiditatis,4 clipiditas ex affecti superbiae. Nam, ut docet Augustinus rom 3. lib. Dive Genes. . F. plerique tipiunt diuitias , quibus alios antecellant; plerique antecellere dignitate volunt , ut diuitias

augeant.

VAESTIONES.

Quaest. I. An opus externum superaddat malitiam , aut bonitatem affectili interno Hic S.Thom.

406쪽

Quaest. II. An opus externum superaddat meritum , aut demeritum affectui interno mi Bonau. Grt. I.'. 2. Gabr. q. . Dur. q. a. Alij relati H i. 3 s. q. .

Quaest. III. An actus positiuus distingua peccatum eommissionis , peccato omissionis me quo re lati dist. is. at agi 2. Quaest. IV. An,in quid sit peccatum habituale

407쪽

D. Angelis, hominibus

DIs TINCTIO XLIII.

De peccato in Spiritum sanctum, quia dicitar

etiam peccatum a mortem. . Exe peccata , quae in genere diuisa sunt dis r ced grauissimum omnium est peccatum in Spiritum sanctum, ieccatum ad mortem, de quo in hac disinctione dissetitur. Peccatum in Spiritum sanctum continetur Matth ra ibi sis peccauerit in Spiritum Ρηctum

408쪽

Lib. II. Dist XLIII 373

sanctum non remittetur ei, neque in hac s.culo, neque in futuro. Peccati ad mortem meminit Ioannes in epist. r. cap.I. V peccinum ad mortem, non pro eo dico, effutis oret unde peccatum in Spiritum sanctum , peccatum ad mortem idem se luci quia utrumque irremissibile dicitur is pro quo orationes Ecclesiae prodesse non possunt. Sed est prima dubitatio, quodnam si peccatum in Spiritum sanctum. Triplicem speciem huius peccati proponit Magister Prima est obstinatio, quae est indurata mentis in malitia pertinacia secunda est desperatio , qua quis dissidit penitus de bonitate Dei,

aestimans suam malitiam diuinae bonitatis magnitudinem exeedere Tertia est inuidentia fraternae gratiae,d reconciliationis cum Deo, contendens fratrem deturbarea gratia, reconelliatione Dei. Primae, de secundae speciei meminit Augustinus homilia M. δε- ρον Ioannem. Tertiae ver specie lib. I is sermone Domini in monte,non longe a sine Probatur,tria enumerata peccata esse contra Spiritum sanctum squia sunt Contra bonitatem, benignitatem,ac amorem attributum Spiritui sancto. Obstinatio, quia pertinaciter inhaeret malitiae, eontra bonitatem spiritus sancti Desperatio , quia malitiam humanam aestimat superiorem bonitate Dei. Inuidentia contra fratrem, quia est Contra amorem, benignitatem , qua Spiritus sanctus nobis communicatur.

Secunda dubitatio est Dan omnis obstinatio, vel desperatio, vel inuidentia fraternae gratiae sit peccatum in Spiritum sanctum Plerique sententiae affirmanti adhaerent, arbitrantes . peeeatum in Spiritum sanctum diei irremissibile in hoc seculo , solum

409쪽

47 De Angelis, mominibus

quia difficit remittitur , non quia omnino remitti non possit. Sed rectius alij docent , ea peccara non esse contra Spiritum sanctum, nisi eis adiungatur im- poenitentia finalis , quae nullo modo remitti potest. Tum,quia huius sententiae est Angustinus piso Ao. ad Bonifacii , ct lib. I. Retrat F.cap. Iict fermoneo . de veret Domino post medium. Tum , quia nullus est homo in hoe iaculo, qui quantumuis obstinatus sit, desperet de misericordia divina , inuideatque fraternae gratiae, poenitere non possit auxilio gratiae diuinae in per poenitentiam assequi remissionem peecati. At peceatum in Spiritum sanctum est irremissibile. Ergo, dum non adiungitur impoenitentia fina- Iis, non est peeeatvm in Spiritum sanctum. Nam sola

impcenitentia finalis est, quae proprie in hoc sieculo remissibilis non est, neque orationibus iustorum uis Mari potest. At peccatum in Spiritum sanctum est, quod proprio , rigoroso sensu in hoc saeculo, neque remitti, neque orationibus iuuari potest. 4 Port,notandum est impoenitentiam, quaera, citur peeeatum in spiritum sanctum, non esse impie- nitentiam negativam , seu negationem poenitentiae finalis, eum qua de eedunt omnes reprobi, ali s nullus esset reprobus, qui non peccaret contra Spiritum

sin mim sed impaenitentiam positivam, qua positive resistitur poenitentiae finalici de haec poenitentia dissicili, redditur, quales sunt obstinatio, desperatio. inuidentia alienae reeonciliationis eum Deo. V de ex duobus eoalesei peccatum in Spiritum simctum in impaenitentia positiua , qua in Spiritum sanctum delinquitur. Prim , ex peccato opposito

remitati affectu bonitati Spiritus sancti m poenistent

410쪽

Lib. II. Dist XLIII 37s

tentiae finali. Secundo, ex desectu re ipsa sequuto ta- Iis poenitentiae. Tertia dubitatio est , an peccatum in Spiritum sanctum sit iniuria specialis contra Spiritum sanctum,quae non sit contra Patrem,& Filium aespondet Ambrosius tomo'. lib. i. de Di risu sancto cup. 3. nullam esse iniuriam contra Spiritum sanctum, quae non sit etiam iniuria contra Patrem, Filium. Quae bonitas,maiestas dignitas Spiritus sancti communis est omnibus personis. Ergo iniuria irrogata Spiritui sancto, etiam est omnibus communis. Itaque Matthi I 2 non diuiditur peccatum in peccatum contra Patrem , peccatum contra Filium , ieccatum

contra Spiritum sanctum , ex eo qud possit offendi una persona, quin alia ,sed ex eo, qud unum peccatum est contra attributum appropriatum uni persenae, non contra appropriatum alteri scilicet,eonistra Patrem, quod fit per infirmitatem , quia potentia appropriata est Patri: peccatum contra Filium, quod fit per ignorantiam inui sapientia appropriatur Fili : peccatum contra Spiritum sanctum , quod fit contra bonitatem appropriatam Spiritui sancto, Prout seperius exposuimus

Quaest. I. mid sit peccatum in Spiritum sanctum

Quaest. II. An peccatum in Spiritum sanctum constituat speciem malitiae peculiarem distinctam

Aa reliquis

SEARCH

MENU NAVIGATION