Breuis expositio litterae magistri sentent. Cum quaestionibus, quae circa ipsam moueri possunt, & authoribus, qui de illis disserunt. Authore P. Ioan. Martinez de Ripalda Societatis Iesu, ..

발행: 1676년

분량: 824페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

638 Sacramentis

factionem, quae Ha detestatur omnia peccata praeteriista, ut non detestetur etiam omnia futura, non suffice te ad remissionem peccati. Ideo enim ait Hieronymus

ad illud Matthaei a . Guid ad nos Znon profuisse Iudae suam poenitentiam , quia proditionem Christi sedetestatus est, ut adderet proprii homicidij culpantem, qui rem alienam iniuste abstulit, quam restituere potest, non consequitur veniam peccati, quamuis illius poeniteat, nisi essicaciter eius restitutionem decernat. Secus verb est , si damnum rei ablatae reparare non valet, ut si oculum statri demat tunc enim potest Poenitentia absque restitutione prodesses quia lassicit affectus restitutionis , ubi restitutio impossibilis est ad impossibile enim nemo tenetu L.

QUAESTIONES.

Qtuest. II. An possit remitti unum peccatum sine alio diuinitus Interpretes Magistri, Malia relati quast.pra d.

Quaest. III. An possit homo iustificari sine dotici inhaerentiλ

682쪽

Lib. IV. mist X VI. 63 9

q. i. Ali relati lib. r.dist. Io. q. 6. Quaest. IV. An solus actus charitatis sit aequalis compensatio pro peccato , aut forma iustificans Hie Bonaventurast i art. I. q. I Tarant. dc Brules. q. i. Alii relati lib. dist. 17 Quaest. v. An grauitas peccati sit infinita , ut nequeat homo satisfacere pro illa Miciona uentura, Tarant.& BruleLq. L. Alij relati lib. a. dist. a. q. 7. Quaest. I. An satisfactio fieri debeat per opera

disp. I.

DISTINCTIO XVI.

De tribus, quae in Poenitentia consideranda fim t. P Rima conclusio : Ad persectam Poenitentiam tria

requiruntur, contritio cordis, confessio oris, Jatisfactio operis. Primo, quia sic docent sacrae Litterae. Contritio commendatur oel. a. Scindi re corda vestra Consessio Prou.i8. IV in principio acc or

683쪽

σή o De sacramentis.

sui. Iacobi DConfitemini alterutrum peccataflra Satisfactio vero Matth. Luc. 3. Facite digno Isractus paenitentia. Secundi, te testatur Chrysostomus serm. 29. de poenit Ucorde contriι is more confessio,in opere tota humilitas hac est fructifera Poenitemia. Tetti, perfecta Poenitentia debet prouidere tribus

malis, seu mortibus animae, quarum prima contingit in corde, cum praua suggestioni consentimus, secunda in ore, cum consensus extra profertur ossiet , diligentia verborum;tertia in opere, cum tandem exequutioni mandatur. Quae genera mortis praefigurant

tres mortui, quos Dominus luscitauit, alium in domo

alium extra domum, alium iam foetidum in sepulcro. At huic triplici mortis generi occurritur contritione confessione, datisfactione. Ergo haec tria spectant ad veram poenitentiam. Haec ratio sumitur ex Aug. lib. i de serm. in monte, cap. 23. Secunda concluso Ad veram poenitentiam pluiara iuxta quantitatem, inualitatem criminum considerandalunt. Sic Augustinus de vera o falsa paenitea cap. I . Nam primo ad veram contritionem cordis cogitare quis debet qualitatem criminis iuxta cita eun stantias loci, temporis , durationis , personae , de alias: an, scilicet, loco sacro, an tempore sacrificio Mi Lia, morationi deputat , an diuturna perseuerentia, an sacris Ordinibus decoratus , an plena aduertentia,

aut absque impetu passionis turbatus commiserit , ut non solum de crimine,sed de circunstantiis aggravan tibus malitiam doleat. Secund b, confessio debet esse integra ut, ni Sacerdoti omnia, non alia, ni de alia altet peccata manifestet. Terti δ, ut satisfactio sit condigna,in fructus dignos poenitentiae edaci para-

, ' tus

. Disiligo by

684쪽

s accedat ad agendam Poenitentiam, quae sibi aote fuerit iniuncta: tum ad perficiendum pro vi-anjmae , quae pro vita corporis perficeret tum ad restituendum iniuste ablatum Inm ad deponendues odium cum fiat res tum ad deserendum officia, Mnegotia , qua animo laquei sunt, occasio peccandi: Alitet enim Poenitentia falsa est, ut docet Gregorius 7. de poenitent. dist. s. cap. Eafas. Tettia eoncluso ariplex est Poenite hila, iuxti triplicem statum poenitentis prima, in statu peeeati originalis commissorum ante Baptismum: secunda, itistatu peccati mortalis post Baptismum tertia, remistorum veniali iam in statu iustitiae Sic Augustinus hLmil.de viilit. Poenit.cav. . oe .s lib. V e medicina Poranii. c. a. epist io 8.ad Seleucium De Poenitentia ah te Baptismum est illud Petri Actor. a. Agite paenitentias ψ baptinetur unuserui ue vestrum in nomine Domino Quod de solis adultis , qui peceat fersonalis capaces sunt,& libero utuntur arbitrio, non de parnrilis accipiendum est. De Poenitentia mortalium post aptismum sum omnia,quae hucusque dicta sunt mmate alia illius continetur in praeceptis Decalogi. De Poeni. tentia venialium in statu iustitiae est illud, quod oldatione Dominica etiam Sancti quotidie deprecantur inimitte nobis debita nostra.Venialia enim etiam iustis facile irrepunt,& Poenitentia deleri debent, cu initia terdum animam opprimant, in naufragiis per gi Diora ferant ac aliqua grandia peccata Parnm enit uinterest, vitiaufragium animae impulsu grauit iec .eatorum , an leuium inceptum, factum sit. Ideo ais huiusn peccatorum satisfactionem δε poenitentiaruia hibenda est oratio quotidiana , petitaris tonsim

685쪽

De Sacramenti S.

ieiunium, eleemosyna in alia , quae pro grauioribus adhibentur quanquam haec comitari debeat ali qua interior cordis contritio M interdum etiam oris consessio, vi opportune, messicaciter eis medea

mur.

Quaest. I. Quaenam sint partes Sacramenti Poenitentia, Hic Bonau in liti. dub. I. S.Th. q.I.art. i. Gabr. ωDurand . . , Caiet. Cabequd , Suar. VaZq. Torres, Conincti, Praepos Pesant. Syl alij p. .

7.rr. itai f. s. tract. . Quaest. II. An dolor de peccatis exigat intentio

Quaest. IV. An peccatum veniala possit remitti sine praeui dolore mi S. Thom qu st. a. art. a. Bonau L4.Hrt. 3. quaest. a. Argent quast . . art. . Tar. quast i si Gab quo. s. Caietan Cabequd , Suarea.

686쪽

DISTINCTIO X vi Lnia proponuntur quarendaci primum, an sine

terior necessaria fit ad remissionem peccati an sola contritione eordis ante eonfessionem, Tatissa S a1oiaem

687쪽

c De Sacramentis.

ctionem remittatur peccatum Prima sententia 'cet non esse, necessariam confessionem, datisfactinem externam. Primo ex illo Psalm. i. Dixi:Conbor aduersum me iniustitiam meam Domino. tu ri

sisti , c. Vbi Propheta docet, remissit sibi pe i,

tum; solum quia dixit, hoc est, Interprete Cassiodoro, deliberauit, confiteri. Quod expendens Cassio doriis: Magna it,tietas Dei, qm ad solam promissonem pee-eatum dimiserit. Item Anguli inus: Nondum pronam tiat:promittit se pronuntiaturum; Deus dimittit. Ergo non equultu confessio exhibita, sed promissa. Secundδ ex illo Psalm. 1 o. Sacrificis Deo, spiritus

contribulatus cor contritum, humiliatum, Deus non despicies. Igitur sufficit ad placandum Deum contriintio cordis.Tertiδ,ex illo Ezechiel. 18. uacunque hora peceator conuersus fuerit, ingemuerit, vita viuet , non morietur. Vbi non dicitur , conses us fuerit; sed, conuersus ingemuerit quia sola conuersio interior, ore tacente , veniam consequitur. Quartei, quia leprosi iuli, quibus 7. Dominus praecepit, ut ostenderent se Sacerdotibus, in itinere, antequam ad Sacerdotes accederent, mundati sunt scilicet, quia priusquam Sacerdoti confiteamur peccata, a lepra peccati munda mur. Denique, quia Lazarus Ioan. r. non prius eductus est de monumento,& post a Domino suscitatus: sed intus suscitatus prodiit bras vivus, ut ostenderetur suscitatio animae praecedere consessionem, docente Augustin frem. 8.ri verbis Domini. Secunda sententia tuetur , necessariam esse confessionem, e satisfactionem externam. Consessio docetur necessaria Esaiae d. Dic tu iniquitates tuas , ut

iustificerit. Quod expendens Ambros lib. e Paradise,

688쪽

Lib. IV. mist XVII. 6 1

e I . ait: Non potest quisquam Uscari a peccato, nisi peccatum ipsum antea fuerit confessus. Item, Chrysostomus de poenitentia, dist. i. Non potest quisquam gratiam Dei accipere, nisi purgatu Derit ab omni peccato per Poenitentia confessionem. Rursus, Augustinus lib. 8 o. homil hom. 9. idem Probat: quia alias frustra essent data Ecclesiae claues soluendi, atque ligandi, si posset dimitti peccatum absque iudicio externo Poenitentiae. Satisfactio docetur necessaria ab Angustino lib. de continentia, c. 6. Nullus debite grauioris poena accipit veniam,nisi qualencunquestsi onge minorem, qtiam debeat, soluerit poenam. Item, Hieronymus de Poenit. dist. 1.c. ui Sanctus.dicens peccator est,plangat delicta, doemiat in sacro, ut prateritas delicias , fer quas Deum offenderat, vita austeritate compenset. Ergo doctrina Patrum est , eum confessionem , tum satisfactionem externam esse necessariam ad remissionem

peccati.

In hac quaestione conclusio est, consessionem,&sitis factionem non esse necessariam in re sed in re, aut in voto contritionis internae. Prior pars ostenditu argumentis primae sententiae. Posterior vero argumentis secundae. Item, quia confessio exterior praecepta est. Ergo in contritione iustificante debet ades votum confessionis Atque adeo, ubi adsit copia Confessitis in potestas confitendi , non potest obtineri iustificatio sine ipsa confessione. Obseruandum tamen est prim , compunctionem in contritionem cordis, per quam remittitur peccatum,esse supernaturalem, non sufficere naturalem Nam, ut ait Augustinus enarratione ad Psalm so Iam donum Spirituι

sancti habes, qui confierar, paeniter; quia non potest

689쪽

De Sacramenti S.

krgo necessaria est contritio elicita auxilio gratiis. Obsetuandum secundδ, non frustra subjici consessio2 ni peccatum, quod per soham votum dimissum estixum, qnia ea confessio prodest ad satisfactionem tem oralem poenae, cuius reus est post remissionen chlae t turn, quia a Sacerdote adhibetur medicina mor opportuna tum , qui poenitens eo humilior, de

correctior existit.

Quaeritur secundo An consessio oris neeessa si ad iustificationem facienda sit Sacerdoti, an fieri

sufficiat soli Deoi Sunt enim, qui soli Deo factam L

, cere arbitrantur. Primo, quia Di a. ait Prophetat Dixi: Confitebor Domino, tu remusisti, dcc. Vbi non nouit Propheta confessionem faciendam Sacerdoti, sed Deo in tamen ait remissum sibi peccatum. Se-ςnndh, quia Petrus Luca io solis lacrymis b ne ιonsessione Sacerdotis deleuit culpam. Quod expendens Ambrosius lib. io .super Lucam, ad αὐ .ait La-νant lacryma delictum, quod voce pudor est confiteri, speηraseius consulit, verecundia. Item , Chrysosto- natis homilia i cap. ia Hebr. Non duo tibi, ut tetrad. in publicum,nec'ur apud albo accuses sed reti ela eo viam tuam Antei eam ergo coorere peccata.non hutia Id OAscientia tua memorias tunc demum θ rate misericordiam pus consequi, Eadem habet homi ia)a. in Psalm.1o Si onfunderi alicus dicere peccata, icit Deo, qui eurat ea Demum Prosper lib. a. de vita conteiripiat tua , cap. I. Si ipsi sui Iudices peccatores fiant , res in se voluntariam poenam seuerissim animaduersonis exerceant, temporalibus p aen mutabunt

690쪽

Lib. IV. Dist. XVII.

is, qui aut propriis eonfessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis io in se voluntata excommunicati vir foro sententiam. Ergo, quavis aliis tegatur pec ata, poterunt remitti detecta soli Deo. Rectius tamen alij tuentur , confessionem faetendam Sacerdoti,& non soli Deo. Primo ex illo I eobici Confitemini alterutram peccata vestra. Vbi prae scribitur consessio facta homini. Secundb ex Augustino homilia so. de utilitate Poenitentiae,cap. LI. Iudicet seipsam homo voluntarie,dum potest, veniat ad Antistites , per quos illi aves ministrantur Eciles Item,lib. de vera falsa Poenitentia, cap. Io. uem paenitet , omnino paeniteat, ct representet vitam suam Deo per Sacerdotem , praeueniat ἐκ dicium Dei per con- Asione. Quod ea ratione confirmat: uia pracepit I ominas mundandis, ut ostenderent ora Meerdotibus, docent,corporali praesentia eonfitenda peccata,no perscripta,aut nuntium manifestanda Terti de Leone Papa in epist. ad Inquis. Multiplex insericordia Dei ta lapsibus subuenit humanis , ut non modo per Baptismum; sed etiam per Paenitentiam spes vita reparetur ic diuina voluntatis praesidiis ordinatis, et indulgentia Dei, nisi supplicationibus Sacerdotum nequeat obtineri. Ad argumenta prima sententiae unica solutione respondetur Consessio exterior Sacerdoti facienda necessaria est post promnlgationem Euangelix , eaque solum auricularis secreta non solemnis , publica , quae olim fidelibus solita erat. Ided Propheta, tetrus consequuti sunt veniam peccatorum sola consessione facta Deo tinnia tunc

non erat institutum Sacramentum Confessionis. Am

SEARCH

MENU NAVIGATION