Breuis expositio litterae magistri sentent. Cum quaestionibus, quae circa ipsam moueri possunt, & authoribus, qui de illis disserunt. Authore P. Ioan. Martinez de Ripalda Societatis Iesu, ..

발행: 1676년

분량: 824페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

D sacramenti .

722쪽

Dist. XXIV. 679

Qgaest.V. Quibus ministretur Hic S.Thom. q. 2.

DISTINCTIO XXIV.

De ordinibus ecclesiasticis. PRim quaeritur, quid, de quotuplex scordesee-

e,esiasticus ordo est signaeulum externum, quo ordinatus charactere spirituali insignitus deputatur ad officium , ministerium sacrum Ecclesiae , gratia ad illud implendum consertur. Unde QSacramentum est , cum sit signum visibile inuisibilis gratiae. Septem sunt gradus seu ordines ecclesiastici. Ostiarii, Lectores, Exorcistae, A colyti, Subdiaconi, Diaconi, Sacerdotes. Septem sunt propter septo dona Spiritus sancti, quorum participes ense debent, qui ad Ordines ecclesiasticos promouentur,ra eorum augmentum in promotione suscipiunt.. a Secundd quaeritur: Quales sint dignitate,&esse de-V, beant

723쪽

isgo De Sacramentis.

beant sanctitate , qui ordinantur , Dignitatem In

eant corona, eri nomenclatura, qua ab aliis ait. tinguuntur Corona enim regale decus est;& Clario dicuntur, quia principem Dei haereditatem, & ministeri partem sortiuntur de quibus propterea Petrus iis ait Mos estis genus esectum, regate Sacerdotium. Sanctitatem reser minister ij ossicium , capillorum tonsura e deputatur enim ad De Sacramenta tractanda , ad quod mentis immaculatae puritas exigitur. Tondetur ver,capilli, ut affectiones prauas,in terrenas cogitationes eis praecidendas demonstretur. Qiii tonsurae usus a Nazaraeis initium habet, quibus ob vitae continentiam radebatur caput, capilli igne saerifici cremabantur.

Tertio quaeritur suaenam sint in specie ossi ei singulorum ordinum; Prim ὁ, Ostiarij munus est, ostia templi custodire, dignis aperire, cindignis

claudere unde eis in ordinatione claues Ecclesiae eommittit Episcopus dicens Sic agite anquam rati nem Deo redditur pro rebus, qua clauibus isti reelώ-duntur. Quod ossicium gessit Christus, flagello vendentes,4 ementes eiiciens e templo, .se ostiarium dedignatus non est dicens Ioan. io Ego sum ostium: per me si quis introierit saluabitur Secundia Lectoris est, saetos libros, eloquia Prophetarum fidelibus in Ecclesia nuntiare. Vnde mei traditur ab Episcopo eodex diuinarum lectionum in dicitur : Accipe, est verbi Dei relator, c. Quare ei incumbit, sensum sacra lectionis intelligeres, Qvim accent num scires, ne legens populo sinistra prolatione intellectum lectionis turbet. Quod munus impleuit ChristusLuc. .cam in medio seniorum librum Esaiae

legit.

724쪽

legit.Tertio Exorcistis datur adiurare, vel increpare Spiritus Daemonum, manus taper Energumenos in Catechumenos imponendo. Vnde , cum ordinantur accipiunt ab Episcopo librum Exorcismorum, dicentes, Acci'te, habetote potestatem imponendi manus super Energumeno , vel Catechumenos. Quo ossicio usus est Dominus Mare. . saliua sua tangens aures,

de linguam surdi,& muti,& dicens,nform , quod est,

adaperire. Item, plures alios Daemoniacm sanans. Quarib, Acolytis incumbit, cereum accensum deportare ad legendum Euangelium , vel offerendum Sacrum,& urceolum cum vino, aqua pro Eucharistia Subdiaconis praeparare .ministrare. Vnde ab Episcopo ordinante, huius ministeris mouentur, c ab Archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo, Murceolum vacuum Cuius ossicij typus fuit Chrisstus Dan. 8. dicens: EP sum lux mundi, dcc. Rursus quintd Subdiaconorum est,officiis Dia conorum, aeuitarum proxime inseruire, ut oblationes fidelium suscipere, Levitis altari supponendas deserre, calicem,& patenam ad altare eisdem tradere , urceolum quoquem aquamanile cum manu- tergio tenere,& Episcopo, Presbyteris, Levitis pro lauandis ante altare manibus aquam praebere;necnon corporalia,pallas, x substratoria lauare Subdiaconis sex continentiae imponitur quia altari propinqui sunt, Quas Corporis,& Sanguinis Domini portant, iuxta illud Esai. 4. Mundamini, qui fertis vasa Domini. Unde eis ordinandis tradit Episcopus patenam ωcalicem vacuum Archidiaconus ver urceolum cum aquama nili, manniergio. Quorum ossicio functus est Dominus Dan. I 3 linteo se praecingens,

725쪽

σ8 De Sacramentic

mittens aquam in pelvim , pedes seipnlom , is '

ei. Sacerdotibus proxime assistere in ininisteriuria SacramentoTum Christi, praesertim Encharisita, atenamin calicem disponentes , necnon oblatione delium suscipere,altari seruire, Crucem ferre, Eu ' gelium populo praedicare, pacemque nuntiare bis

ordo ab Apostolis celebratus est, Atit. 6. septem si plenos Spiritu sancto ad hoc ossicium eligentibus,

manus eis imponentibus. Vnde, cum ordinantur, solus Episcopus eis manum imponit, sic ministeria indieens;stolam super heuum humerum ponit, iugum Domini suave portare, ad sinistrat pertinentia di nino timoti subiicere docens; textum Euangeli tr dit, Praecones Euangelis declarans. Huic ministerio praelusit Christus Matth. 26. post coenam Sacramen tum Eucharistia discipulis dispensans, Sanc. 2 a.dormientes discipulos ad orationem excitans. Porro Diaconi Levitae dicuntur quia in lege veteri a Lenitis diuino cultui mancipatis, . Sacerdoti Aaroni, ac successbribus eius in tabernaculo ministrantibus

praefigurati sunt. 1 Tandem septimδ, Presbyterorum est, aliis morum sanctitate, denili maturitate praecellere rideoque Presbter Graece, Latine senior interpretatur: coram Deo ante omnes stare, quare Antistites, seu antestantes dicuntur sacra populo dare,proptereaque Sώ-cerdotes, hoc est, sacrorum Doctores, seu dantes, nuncupantur: Sacramentum Eucharistiae conficere, donaque,& orationes populi Deo offerre. Unde in sacerdotium assumptis inunguntur manus, ut possint Sa framenta tangere, & consecrare, fidelibusque liberaliter

726쪽

ster ministrares stola super humerum utrunque cingitur , ut armis iustitiae contra aduersa , B prospera muniantur calix cum vino in patena cum Hostia porrigitur, ut Deo placabiles Hostias pro populo offerendas demonstretur. Sacerdotis personam induit Christus, tum in coena Sacramentum Eucharistiae conficiens, turn in Cruce Hostiam se Patri offe

rens.

Saeerdotis ossicium gradus habet, qui noli ordinem,sed dignitatem inaequalem referunt. Ait enim

Episcopi sunt; alij Presbyteri alitum Episcoporum

dignitas praeter ossicia Sacerdotum exposita poscit, ut aliis Sacerdotibus praepositus consulat gregi Domini, digno ei ministros disponens,in in ordines ecclesiasticos assumens. Quam dignitatem nactus est

Christus, eum Apostolos in Episcopos elegit, qui deinde alios septuaginta, duos disti pulos Presbyteros ordinarunt. Inter Episcopos unus Princeps est, quem primus gessit Petrus, Summus Poytifex, seu Papa, hoc est, Pater Patrum dicitur. Rursus Episcopi inferiores Papa quatuor gradibus istinguuntur. Sunt enim Eoiscopi simplices , quibus alia Episcopi subiecti non sunt Metropolitani, qui aliarum ciuit: - tum Episcopis pciesvnx Archiepiscopi, qui Metrops-

litanis praeeminent, quanquam nunc Archiepiscopi.& Metropolitani confunduntnr Patriarcha, qui Metropolitanis superiores sunt, ideoque summi Patres dicuntur, ut Antiochenns,i Alexandrinus quorurn tamen summus,& primus est Romanus, legitimus,&vnicus successis Petri. Haec diuiso dignitatu etia inter gentiles praecessit, qui suos Sacerdotes, alios Flami nς simplices, alios Archisa us, alios Proto mines

727쪽

nuncupabant. Flamines autem dicti sunt a filo crustatibus imposito , quo ab aliis discernebantur . quasi Flamines dicerentur. DF

QUAESTIONES.

Quaest. I. An ordo sit Sadramentum,in gratiam

Sacram.d. 8. I p. r. Alij relati'sequenti. Qtuest. II. Quot sint ordines ,rac an omnes sint

Quaest. I V. An Epistopatus sit ordo is Sacra

728쪽

Lib. IV. Dist. XXV. 68s

d. . . a. ub. 2. Sot de institui Sacerdot lectione .Layrn.lom. 2. tr. 9.c. 3. Maeratius dis'. s.

DISTI NCTI O XXV.

De ordinatis ab Hareticis. O Vaeritur primδ: An ab Episcopis Haereticis va

lid Ordines conferantur; ideoque opus non sit ab eis ordinatos iterum ordinaria Prima sententia negat,eorum ordinationem esse validam. Cuius sententiae videntur esse plures Ecclesiae Patres. Innocentius enim epist. a. cap. 3.ad Alexand censet, Arrianoram Clericos non esse suscipiendos,eum Sacerdoti , vel ministeri alicuius dignitate. Gregor. lib. 3. Dialog.c. I -- erilegam esse Arrianorum consecrationem Cyprianus epist contra Haeret omnia,qua faciunt Haretici nania sacrilega esse, eorum altaria falsa, sacrificia sacrilega. inieronymus ad illi res terroga Sacerdotes. Aggar a. Oblationes Hareticorum contaminatas esse

in eo 'ectu Dei odisseque Deum sacrimis eorAm, sias proiicere , quia os erunt panem sacrilegum Leo ad

Anatol. q. 36 c. 1. Extra Ecclesiam nec rata esse sacerdotia,nec vera sacrificia. Secunda sententia assirmat. Quam tuetur Augustinus tib. a.contra epist. Parm.cap. a a.dcirQbat: quia Haeretici

729쪽

De Sacramentis.

Haeretiei valide baptizant. Ergo valide ordinantis uia nulla ostenditur causa,cur ille, qui illud Baptisimis

amittere non potest ius dandi possit amittere. Vtrunquaenim Sacramentum est, ct quadam consecratione tri-que homini datur dedque non licet in Catholica Melae se trunque iterari ;sed sicut aptisimus in eis ita iuris mansit ordi alio integra. Explicat quia aliud est valide;aliud licite ordinare. Haeretici illicitε, sed valide utrunque Sacramentum conficiunt. Tvetia etiam

Codem argumento Gregorius lib. a. Regist dod di citis, turin ordinatus es, iterum ordinetur,salde ridiaculum est. Hi enim baptizatur semel , iterum baptieari non debet: ita qui consecratus est semet in eodem ordine

non Oistet iterum consecrari.

Tettia sententia media est, partim affirmans, Meartim negans, testimoniaque Patrum pro prima ,

1ecunda sententia componens. Quod varie varii exponunt. Primus modus componendi est , Episcopos Haereticos sententia Ecclesiae excommunicatos amittere potestatem ordinandi valide , sicut ab eadem degradatos, quod primae sententiae conceditu a sola prauitate sensus Haereticos,in nondum ab Ecclesia damnatos eam potestatem retinere, quod Augustino,.secundae sententiae datur. Secundus modus est, Ordines ab Haereticis etiam excommunicatis celebratos secundum formam Ecclesiae veros, uatos eis cum secunda sententia , aliter veris celebratos esse inanes, M sacrilegos cum prima Tertius modus, ordines celebratos ab Haereticis cum forma Ecclesiae esse veros. ratos, quantum ad ipsorum valorem at quant uiri ad effemini gratiae esse inanes is vacuos. Quartus modus eth, Haereticos Episcosins in Ecclesia ordina

730쪽

Lib. IV. mist. XXV. 68

tocius valide ordinandi conseruare caeteros vero ab eis in Schismate , vel haeres ordinatos eo itare carere. In qua controuersia nihil decernit Magister. k ii aeritur secundo ran Episcopi simoniaci ius ordinandi conseruent, qui Haereticis annumerari pos sunt. Primo moniaci dicuntur , qui insta a Simonis Magi gratiam impretia bilem Spiritus sanasti pretio

Conducunt. Secundo , non solum dantes , sed etiam accipietrie simoniaci dicuntur. Tert id utrique sententia degradationis percelluntur. Ergo , qui a si moniacis ante degradationem ordinantur , rite ordinati sunt item, qui poti degradationem Episcopi ordinantur ignotantes Episcopum esse simoniacum, non subiiciuntur degradationis sententiae. Qui vero scienter alimoniaco ordinantur, irritam ordinationem suscipiunt. Qii pertinet tripartita distinctio moniacae haeresis vix ta Nicolaum Papam I. q. I.c. Statuimu Docentem , alios simoniace a simoniacis , alios si moniace a non simoniacis , alios non simoniace a moniacis ordinari, hos postremos misericorditer ab Ecclesia sustineri. Item, iuxta constitutionem Alexandri II. I. q. i. cap. Erga smoniacos etiam qui vi a simoniacis iii Ordinem ecclesiasticum assumuntur, ab ea degradationis sententia excusantur. Nec audiendi sunt, qui se non consecrationem emere , sed prouentus consecrationis contendunt Nam alterum sine astero , cui connexum est, non vendi

tus.

Quaeritur tertiδ: In qua aetate sacri ordines suscipiantur; Nicolaus Papa d. . 78. declarat, Subdiaconum non ordinandu ante viginti quatuor annos, nec Diaconum

SEARCH

MENU NAVIGATION