Raghuvansa, Kálidásæ carmen sanskrite et Latine

발행: 1832년

분량: 384페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

40. Ipse in illius urbis sedes regias ingressus, veluti Vir amans in Coramatae, aliis urbis domibus comites suos, pro sua quemque dignitate, hono

4 l. Ipsa urbs, equis in stabulis stantibus, elephantis ad palos in atriis Ordine fixos alligatis, mercibusque in foro prostantibus, apparebat veluti mulier, in cujus singulis membris ornamenta splendent. 42. ΚusAs, habitans in hac RAGHU1DARU Μ habitatione, ad pristinum Splendorem restituta, neque ΙΝDRA , Coeli gubernatori, neque ΚUVERAE, Alastae urbis domino, invidebat. 43. Tum advenit aestas, suadens quasi illius puellis amatiS, Se ornare veste gemmis distincta, torque in pectus candidissimum USque dependente, atque tunica quae vel suspirio auferri poterat. 44. Cum sol fulgens e via, quae AGA 8ΤYAE Stella in Signis est, propius aggreSSUS esset, regio septentrionalis flumina nivea misit ab Himanante, veluti lacrymarum imbrem prae gaudio frigidum. 45. Diei aestus valde auctus erat, atque noX admodum tenuis. Ambo erant Sicut uXOr et maritus, qui post riXam Separati poenitentia uruntur. 46. Lacuum in sedibus aqua, in diem scalarum gradus, plantis aquaticis tectos, deorsum ulterius relinquenS, atque lotiS tecta, quarum Caules prominebant, seminarum lateribus similis evasit. 47. In mullistarum vespertinarum Sylvis apes, in Singulis CalycibuS, expansione sua odorem Spargentibus, pedeS deponenS, SUSurranS Computationem eorum sacere videbatur.

48. Siriuehae flos, etiamsi de seminarum aure delapSus, non Subito cadebat in terram, sed soliis suis arcte adhaerebat genae, quae recenS Unguium VulnuS, Sudore tectum, quaSi notam gerebat. 49. Viri opulenti aestum evitabant in sedibus, machinis aquariis instructis, recubantes in lectis saxeis, qui frigidis aquae fluminibus arte adductis circumfluebantur, atque 3antali succo irrigabantur. 50. Amor, vigore post veris discessum exhausto, novas vires colligebat in feminarum capillis, qui post balneum madidi dependebant, atque poSt unctionem malithis vespertinis ornati erant. 5 l. Longus arjunoe arboris surculus, pulvere adhaerente CanUS, Splen-

332쪽

CAPUT XVI. debat veluti ΚΑΜΑDEvΑ arcus nervus, quem SI VAS iratus concidit, quamquam corpus ipsiuS jam CombuSSerat. 52. 2Estatis tempus, odoriseram Sahahdrce arboriS frondem, Siceram Ve-tUStam, noVoSque puta e flores simul suppeditans, omnia vitia in hominibus amantibus detergebat. 53. Illud anni tempus cum advenisset, duae res hominibus imprimis exoptatae erant, ortus ille reX, atque luna, quorum Pedum atque radiorum veneratio aestum repellere valebat. 54. Τum ΚUs As una cum mulieribus Suis se delectare Cupiebat in Sara

suis aqua, ubi anseres laeti, undarum cupidi, natabant, quae fruticum in ripa flores secum devehebat, atque in seState Voluptatem praebebat. 55. Profectus est ille, Vis 11NUIs potentia praeditus, ut pro felicitate et magnitudine sua immergeretur in fluvium illum, in cujus ripa tentoria erant Statuta, atque eX quo crocodili a piscatoribus eXcepti erant. 56. In fluvio anseres excitabantur a mulieribuS, quae, dum per Scalas in ripa constructas descendebant, armillis suis se invicem tangebant, atque in quarum pedibus tintinnabula sonabant. 57. Rex qui vidit, quantum gaudium illae, aqua Se invicem conspergentes, e lavatione perciperent, naViculam ingreSSUS Servam Kir tam, quae flabellum tenens eum comitabatur, Sic allocutus est 58. En, Sarvula aqua, ubi Centenae muliereS meae imantur, mem- brorum pigmento abluto, crepusculi inStar nubibus tecti, varium colorem ostendit. 59. Feminarum pulchrarum collyrium, quod undis nave agitatis ablu- tum est, ab iisdem, splendentem gaudii colorem assumentibus, illarum oculis redditur. 60. Istae seminae, quae propter COXarum mammarumque ponduS ViX semet ipsas eXtollere valent, voluptate actae, brachiis suis brachialibus cinctis magno cum labore ludunt in aqua.

61. Isti Sirishoe flores, de illarum auribus dependentes, dum ipsae in aqua circumsiliunt, delapsi atque in fluvii undis natantes, decipiunt

piSceS, plantarum aquaticarum Cupidos.

333쪽

62. Dum mulieres aquam plangunt, margaritarum linea inter guttas ' margaritis similes in pectora earum salientes decidens, atque per illas

divisa, haud ab iis distinguitur.

63. Quae vulgo cum Corpore membrisque seminarum Comparantur, ut splendens vorteX cum profundi umbilici venustate, undae cum superciliis,' cha ravdkse cum mammiS, ea omnia nunc prope adSunt. 64. Auresque percellit jocosus undarum quasi tympanorum StrepitUS,

Cantum Comitans, Cui a ripa respondent pavones, CaudaS eXpandenteS, dulce canenteS.

65. Cingula, sideribus similia, inter quae lunae lumen diffunditur, in seminarum lateribus, quibus vestes arcte adhaerent, filorum nodiS aqua repletis, silentium tenent. 66. Pulchrae seminae, manibus suis aquae guttas jaculantes, ab amicis audacter in faciebus adspersae, cincinnis suiS relaXiS guttaS emittunt, San- tali pulvere rubraS. 67. Feminarum capitum ornatus, capillis reSolutis, pigmento abluto, margaritarumque lineis dilapsis, quamquam ludo in aqua Conturbatus, pulcher eSt. V. 68. Ille egressus e navicula, currui coelesti simili, Sertis tremulis ornatus, ludebat in aqua cum illis, velut elephantus sylvestris, de cujus humeris loti evulsae dependent, ludit cum semellis. 69. Tum mulieres illae in regis fulgentis societate magis etiam splendebant. Μargaritae Solae etiam oculos delectant, quanto magi S Vero quando

cum Smaragdo radiante Conjunctae Sunt.

70. Feminae oblongis oculis praeditae per jocum aqua colorata, quam siphunculis aureis Haculabantur, eum irrigabant, atque in hoc statu ille eximie splendebat, Himavantis instar aqua metallica rigati. 71. Ille, una cum mulieribus in praestantissimo fluvio ludens, oblectatione sua IN DRAM imitabatur, qui Sarasibus cinctus in Gangae coelestis flumine ludit. 72. Subito ludentis illius ornamentum triumphale, quod ab A GAsTYAacceptum B AMAs una cum imperio ΚUsae tradiderat, ipso non sentiente docidit in aqUam.

334쪽

CAPUT XVI. 73. Postquam cum mulieribus ut libebat se lavasset, tentorium in ripa ViX ingressus, vestibus nondum indutis, brachium suum armilla vacuum esse animadvertit. 74. Non propter aviditatem, sed quia ornamentum illud victoriam praeStare Valebat, atque olim a patre sibi datum erat, jacturam ejus haud sustinebat: nam Sapiens ille florem ornamentumque ejusdem pretii aestimabat. 75. Quare celeriter omnes piscatores, in fluvio lavantes, illud investigare jussit; qui Vano labore Sarvuem perscrutati, languescentibus vultuum lotis sic eum allocuti sunt: 76. V operam dedimuS, reX, non vero praestantiSSimum tuum ornamentum in aquam immersum reperimus. Haud dubie illud per aviditatem abre- ptum est a Gmuta serpente, qui sub aqua habitat. 77. Τum ille arcitenens, sortis, ad ripam aggressus, oculiS ira incenSis, arcum Suum tendens, ad serpentis necem telum adaptavit Garudos Sacrum. 78. Quo vix adaptato fluvius, undis manuum instar tremore Commotis ripas percutiens, Velut elephantus in foveam delapsus, terribilem sonum

odidit. 79. Ex illo fluvio, in quo crocodili excitati erant, subito emerSit Serpentum reX, Virginem Secum ducenS, veluti eX Oceano, Cum a diis agitaretur, IN DR E arbor Una cum L ARSIIIII. 80. Rex cum videret eum adstantem, alteraque manu Ornamentum reddentem, Sagittam Garudae sacram retraXit: nam supplicibus haud estrenate irascuntur boni. 8 l. mu S, telorum gnarus, Κ UsAM, a RAMA mundi tergemini domino oriundum, qui potentia Sua quasi hostium uncus erat, regem inauguratum, Capite Suo, quamquam prae Superbia elato, Salutans, Sic locutus est 82. Cognosco te Vis 11NUis, qui ad negotium perficiendum homo evasit, alterum Corpus, filium appellatum; quomodo ego tuae, mihi colendi, voluntati adversarer l83. Haec puella, pilam manibus suis in altum vibratam oculis prose- quens, avide arripuit ornamentum tuum, cum celeritate delapsum, Stellae instar e coelo decidentis.

335쪽

84. Quare haec armilla rursus jungatur cum brachio tuo valente, usque ad genu dependente, nervi ictuum cicatricibus notato, quod obicis instar terram defendit. 85. Νeque, rex, hanc sororem meam juniorem, ΚUΜUDVATIM, repu- diare velis, quae in longum tempus pedum tuorum servitio meam offen- sionem expiabit.' 86. Ita locutus cum armillam reddidisset, ΚUΜUDAs regem, qui reSpondit : exoptatus tu mihi amnis es lV rite conjunxit cum puella, quae samiliae

suae decus erat.

87. Cum reX puellae manum, brachiali e lana fausta facto cinctam, ad matrimonium ineundum coram igne ardente arriperet, divinorum instrumentorum Clangor ortUS est, plagarum fineS personans, atque deinde nubes mirae dejecerunt flores, odorem SpargenteS. 88. Ita eum serpens RAMAE, mundi tergemini domini, filium, e Sit Anatum, amnem adeptus esset, atque ΚUsAs quintum illum ΤΑΚs HAKAE filium, ille abjecit timorem Garudae, propter patris caedem sibi insisti, hic vero a civibus amatus gubernavit terram, in qua Serpentes erant placati.

336쪽

VIRTUS REGIA.

Ι. ΚUΜUDv ΑΤ Is e ΚUsΑ filium nacta est, ΑΤΙΤΗ ΕΜ appellatum, veluti mens ab ultima noctis hora claritatem accipit. 2. Ille, patre gaudens, incomparabili splendore praeditus, patris sui matrisque gentes puras reddidit, ut sol utramque Viam, Septentrionalem atque meridionalem. 3. Illum pater, intelligentium eximius, primo tribus Suae Scientiarum summam comprehendere, deinde puellarum regiarum manum Sumere secit. 4. ΚU s As nobilis, heros, temperatus, Se ipSum unum per illum seque nobilem, sortem, moderatumque, multiplicem redditum putabat. 5. Qui cum IN DRAE societatem, stirpi Suae Congruam, adeptus eSSet, DURIAYΑΜ daemonem in proelio Occidit, ipseque ab illo necatus est.

6. Eum sequebatur ΚUΜUD VATIS , ΚUMUDAE Serpentum regiS Soror, Ut ΚAUΜUDIs sequitur Lunam, lotos e Xhilarantem.

7. Eorum alter IN DRAE solii parte fruebatur, altera SACΗΙs amica facta, Psiribdine arboris portionem accepit. 8. Rus filium ministri senes ad imperium inaugurabant, memores ultimi mandati, quod rex, cum in pugnam abiturus esset, iis dederat. 9. Illi ad ejus inaugurationem per sabros novum palatium eXStrui curabant, ara elata praeditum, quattuor columnis fulcitum. 10. Ibi ei, in sella solemni sedenti, consiliarii administrabant aquas, invasibus aureis e fluviis sacris allatas.

337쪽

VIRTUS REGIA.

II. E dulcibus altisque tympanorum pulsatorum soniS colligebatur, prosperitatem illius perpetuo esse duraturam. I 2. Sparsis durvae graminibus, hordei culmis, ficus cortice, lotorumque calycibus, instituit ille lustrationis caerimonias, senibus inter propinquOS

praeScriptaS. 13. Τum ad eum victorem inaugurandum adveniebant Brdhmani, Carmina triumphalia canentes, sacerdotibus praecedentibUS. l4. Aqua fausta magno flumine in caput ejus cum strepitu defluens, Splendebat perinde ac Ganga, in Sivae caput praecipitata. 15. Eodem momento ille, a praeconibus laude elatus, apparebat veluti magna nubes, a ch)taki3 Salutata. I 6. Illius splendor, cum aqua carminibus faustis sacrata lavationem subiret, augebatur, velut ignis fulminei splendor, quando pluVia irrigatur. 17. Inauguratione finita patribus familias tantas dedit divitias, ut largum pro Sacrificiis peractis praemium accepisse sibi viderentur. 18. Quam illi laeta mente ei tribuebant benedictionem, ea illius factorum eventibus longe superabatur. 19. Imperavit ille eorum, qui in custodia erant, Vincula solvi, Capitis damnatos supplicio liberari, bubus juga detrahi, vaccasque haud mulgeri. 20. Psittaci etiam reliquaeque aves domitae, in caveis inclusae, illo jubente libertatem adeptae, volabant ubicunque iis placebat.

21. Tum ille, ut vestes indueret, consedit in sella eburnea, stragulo teCta, in media aula collocata. 22. Ei, cujus capilli odoribus uncti erant, VarioS ornatuS Suggerebant apparitoreS, manibus aqua ablutis. 23. Capillos ejus, margaritarum linea religatos, coronaque perteXtOS, Ornabant rubino, splendoris radios effundente. 24. Postquam membra ejus Santalo, moschi odorem Spargente, UnXiSSent, rochanoe pigmento corpus pingebant. 2 M

338쪽

CAPUT XVII. 25. HOC Ornatu indutus, coronam gerenS, Pannumque Sericum, Cui anserum figurae inteXtae erant, maxime adspectu dignus erat recens ille dignitatis regiae marituS. 26. Cum ornatum suum in Speculo aureo contemplaretur, umbra ejus splendebat, Veluti sole orto arboris coelestis umbra resplendet in Merue

monte.

27. Comitibus ejus, qui manibus suis insignia regia geStabant, Clamore eum Salutantibus, ingressus est aulam regiam, ne Sudharma quidem inferiorem. 28. Ibi consedit in solio paterno, stragulo tecto, cujus Scabellum regeS gemmis in verticibus suis attigerant. 29. Splendebatque magna illa domus solemnis ATI ΤΗΕ ingresso, sicut VISIINUIS pectus, sivatδα Signo notatum, splendet per Mustubham

gemmam.

30. Juventute peracta, dignitatem regiam adeptus clarius etiam lucebat, veluti lunaquae, postquam lineae inStar apparuerat, ad plenitudinem pervenit. 31. Cives illum, qui sereno vultu benigneque ridens eos alloquebatur, quasi solatium putabant, corpore indutum. 32. Ille, IN DR E prosperitate gaudens, elephanto vectuS, Airdvatae robore praedito, hod am, cujus vexilla arbores Coelestes reserebant, coelo similem

reddidit.

33. Super ejus solius capite elata erat umbella, Cujus puro splendore eXStinguebatur dolor urens, quo regis prioris abitUS universum mundum affecerat. 34. Ignis splendor non nisi post fumum conspicitur, Solisque radii post ortum ; ille vero, luminum illorum naturam transgressus, una cum virtutibus suis elu Xit. 35. Eum prosequebantur urbis mulieres, Oculis gaudio fulgentibus, ut noctes stellam potarem sideribus, autumno nitidis. 36. Ayodhyre urbis dei, in templis egregiis culti, in imaginibus suis adstantes, eum, favore dignum, saVOre amplectebantur.37. Ara sacra, inaugurationis aqua irrigata, nondum eXaruerat, jamque splendor ejus invictus ad litora usque penetraVerat.

339쪽

VIRTUS REGIA.

38. Quod istud erat negotium, quod VAsΙsΗΤΗ Ε magistri Carmina Sacra et regis arcitenentis tela conjuncta perficere non potuissent l39. Ille una cum viris justis quotidie actorum reorumque caussas dijudicandas ipse audiebat. 40. Deinde civibus suis maturos testimoniorum datorum fructus impertiebat, perspicua benevolentia pronuntiatoS. 4 l. Cives, quorum felicitas a patre illius aucta erat, veluti fluvii a SrdvanumenSe, Sub hoc rege majus etiam incrementum capiebant, veluti illi Ahddra

42. Quod loquebatur, haud salsum erat; quod dederat, haud rursus auferebat ; promiSSum suum eo tantum violabat, quod hostes devictos in locum

Suum restituebat.

43. Juventus, pulchritudo et potestas vel singulatim Superbiam gignere solent; sed hae in illo conjunctae erant, neque tamen animuS HUS SUperbiebat. 44. Ita in dies civium amorem sibi concilians, quamquam juvenis, incon-CuSSus erat, arboriS instar, quae altaS cepit radices. 45. Quia inimici externi mutabiles sunt atque longe remoti, ille Sex inimicos internos, Constantes, primo debellavit. 46. In illo benevolo Fortuna, etsi natura mobilis, constans erat, Veluti aurlinea in lapide Lydio.

47. Μera mansuetudo mollities est, sola severitas ferarum mos ; quare illduabus illis conjunctis incepta Sua peragere Studebat. 48. Regi illi, qui radiorum instar exploratores emittebat, nihil in Orbe terrarum ignotum erat, veluti Soli, nubibus libero. 49. Quod pro quavis diei noctisque parte regibus laciendum Ordinatum est id ille peragebat sine ulla cunctatione. 50. Quotidie cum consiliariis suis habebat deliberationes; quae, quamquam tam Saepe habitae, non innotescebant, quia januae clausae tenebantur.

340쪽

CAPUT XVII. 5l. Etsi suo tempore dormiens, Iigilabat ille per emissarios, inter inimicos amicosque distributos, sibique invicem ignotos. 52. Quamquam hostium coercitor, castella habebat haud eXpugnanda: etenim leo, elephantorum victor, non prae timore in caverni S recubat. 53. Fausta ejus incepta bene perpensa atque non frustrata oryZae granorum instar, in culmis latentium, occulto matureScebant. 54. Vel Summam prosperitatem adeptus, nunquam de via recta deflectebat mare Salsum, quando extumescit, intrat in fluviorum Ora. 56. Quamquam civium alienationem subito removere valuiSSet, hane nunquam ita in iis excitabat, ut eam prohibere opus fuiSSel. 66. Probus ille atque potens non nisi eos impugnabat, quibuS par erat: etenim Sylvae ardentis flamma, etiamsi vento adjuta, aquam non udoritur.

57. Νon ille Honestum subvertebat Utili sive Dulci, neque haec duo illo, neque Utile Dulci, neque Dulce Utili, sed tria seque tractabat. 58. Amici sortuna deserti gratiam haud reserunt, si selicitate gaudent adversarii evadunt; quapropter ille amicis suis modicam tantum potestatem

concedebat.

59. Suarum hostiumque virium robur debilitatemque perpendens, bellum incipiebat, si semetipsum hoste sortiorem videret; sin minuS, reStabat. 60. Per Opes aliis succurrere valemus ; ideo ille divitias accumulabat: etenim nubes, aqua repleta, a chotaki3 imploratur. 61. Hostium labores destruens ille, in suis inceptis multum ponebat operae. Suas infirmitates celabat, hostes vero a parte infirma adoriebatur. 62. Illius Sceptrum tenentis exercitus, a patre auctuS, armiS inStructUS, pugnandi gnarus, nunquam ab ipsius corpore SeparatuS erat. 63. Ut Serpenti gemmam in ipsius capite, sic illi potestatem ejus triplicem nulluS hostis eripiebat, sed ipse hostium potestatem arripiebat, veluti magneS

serrum.

64. Μercatores pro libitu proficiscebantur in fluviis, veluti in piscinis, in Sylvis, veluti in hortis, atque in montibus, veluti in suis aedibuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION