Collectio Romana bipartita veterum aliquot historiae ecclesiasticae monumentorum, edi coepta a Luca Holstenio Vaticanae Basilicae canonico, ... absoluta post eius obitum; notis ipsius posthumis adiunctis

발행: 1662년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

EPISTOLAE. I9 Icontra sententiam vestram tentandum aliquid,ut quod Videretur vobis iustitiae conuenire statueretis, quibus hanc synodus dederat auctoritatem. Ideo primum est ut ii iudicent , ciuibus iudicandi facultas est data. Vos enirn totius, ut scripsimus, synodi vice decernitis; nos quasi ex synodi auctoritate iudicare

non conuenit. Sane non possumus

negare de Mariae filiis iure reprehensum meritoque vestram sam ctitatem abhorruisse, quod ex e demitero virginali, ex quo secun Rom. dum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit . Nequo enim elegillet dominus Iesus nasci per virginem , si eam iudicasset tam incontinenlcm fores, ut illud enitale dominici corporis , illam aulam regis aeterni , concubitus humani semine coinquinaret . Qui enima

hoc adstruit , nihil aliud nisi perfi-

222쪽

diam Iudaeorum adstruit,qui diciunt

cum non potuisse nasci ex virgine Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem vi videatur Dria partus sudisse plurimos, maiore studio veritatem fidei expugnari contendent. tibi est illud quod scriptum est , dicente domino ad

matrem de Ioanne euangelistata: Ioa i.i Mulier eccestius tuus strursus ad Ioannem de MaaeiMEcce mater tua

Quid sibi istud vult, quod cum ita,

cruce dominus positus peccatu mundi tolleret, pronuntiauit etiam de integritate materna Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, obmutescat me ma-arem domini aliquo audeat temer re conuici, Tostis est ergo ideirta arbiter, idem materni pudoris assen Mutti . to , quod desponsata suerit viro tantummodo Ioseph, nulla tamen coniugalis coitus consuetudine tori

223쪽

suscepturam ex Ioseph filios a viri consortio separare voluisset . Sed si hoc parum est, addidit testimonium euangelisti, dicens quod sit-scepit eam discipulus in suam, . Numquid ergo diuortium cito numquid a viro abduxit atque abstulit Z Ergo qui hoc legit in euangelio, quomodo quasi naus agus

titubatis fluctuat Hoc ergo i stamentum filii est de matris int gritate, haec Maria locuples integri pudoris hereditas; hic totius fianis consummationis . Deniquo hoc dixit, Lemisit spiritum , comsummans omne mysterium bono fine pietatis . Legimus etiam omnia percurrimus vel de eo quod fratri nostrois coepiscopo Basta in consertium regenda ecclesiae datus est Senecio, vel de caeteris; und

vestra normam expectamus semientiae. N

224쪽

EPISTOLA SIMPLICII PAPAE

ad Acacium Constantinopolitanum episcopum. DILECTISSIM PFR ATRI Acacio SIMPLICIUS T I TAE R I s tuae dilectionis, quas

per lium nostrum Epiphanium diaconum probatae fidei direxisti , ea quae strictim religiosissimi viri filii nostri presbyteri,archimandritae cum monachis vel ante scripserant , latius indicasti,4 prolixo quidem volumine, sed sermone necessario retulisti ut quid vel Con itantinopoli , vel in aliis regionibus ab haereticis gestum est disceremus: ac singula quae contra ecclesiasticas regulas contra ipsam catholi- eam fidem ubicunque commissa sunt, ante nostros oculos collocasti; quatenus videatur quo etiam remedio subueniretur ecclesiis , quibus

225쪽

vim sub occasione tyrannicae dominationis 4 per absentiam christianissim principis perniciosus latrod recidivus inuaser Alexandrinae ecclesiae lapsus exiliis inrogauit. Vnde unicum post deum , qui ccclesiam dirempublicam consolatione mirabili vis auit, etiamsi hoc fieri minime postulasses, clementisi simi imperatoris auxilium duximus implorandum Vt pro omnibus quae regno eius dominus tribuit, ne ulterius in orbe terrarum , qua subditas suo cognoscit imperio , eccle si dei ab haereticorum contagione& prauitate violentur, sed doctrinae diabolicae praeceptione pietatis ipsius praestentur immunes . Vt ii qui sibi crediderint sacerdotale ministerium damnati hominis praesumptione conserri, promulgata imperiali constitutione etiam a conuentu hominum segregandi iu-

226쪽

,ρ6 PONTIFICUM beantur excludi quatenus his submotis , atque in solitudinis perpetua relegatione damnatis, antistites catholici deceptis vel reddantur ecclesiis , vel creentur . In quo nec

nostrae preces apud religiosissimum principem , nec dilectionis tuae fug-

gestio, aut tantorum ratrum nostrorum , quos aduenisse Constantinopolim reperimus,imploratio sacerdotum , aut stipplicatio mona chorum laborare poterit . Qui quicquid ad integritatem catholicae fidei pertinet, in qua ecclesi tum est constituta securitas, regres si pietatis suae , domino se ubiquo

prosequente omnium praeuenienS vota restituit. Et apud mentem

christianissimam facilis est impetrandi gratia, ubi religionis est ca s . Sicut ergo litteris nostris, ita tuae dilectionis , vel omnium fiatrum,qui se ad documenta fidei suae

227쪽

EPISTOLAE. I97

christianissimi principis praesent,

uere conspectui , suggestione repetendum est, ut Timotheus cum sequacibus suis ad irremeabile dirigatur exilium. Cum quo Paulus ab Ephesina ecclesia. Petrus ab Amtiochena ciuitate depulsus, atqu omnes qui ab eo se , vel ab his quos illicite fecerat, aestimant episcopos ordinatos , eadem debent lege pe celli. De Antonio autem, qui eorum,quo contra ecclesiam Wram

nos miserat, antesignanus existens; sicut scriptum est, inimicus V fensor apparuit. De Ioanne quom dam Constantinopolitano , qui ab haereticis Apamenum sacerdotium, quod ei , qui presbyter aliunde se rat, vel a catholicis sumere non licebat , se haereticum publicauit , quod in se perperam factum est improperium retorsit in auctorem e pellens ab Antiochia Petrum per

228쪽

x98 PONTIFICUM uaserem ipsius, eandem ecclesiam

ipse peruasit , sub anathemate a Christianorum consortio , vel ipsa

appellatione removemus nec Vnquam his satisfactionis patefaciem dus est locus. Quia sicut Iudas inter apostolos, ita isti inter ministros dei subdola, diabolici spiritus fraude latuerunt. De Christianimumque populi de S deuotione gau. dentes', prosectum eius multiplicationem de iugitur supplicantes

expetimus:vt in timore atque amo re domini perseverans, numero augeri, canesti mereatur protectione muniri. In quo maximo

gloriamur video nostro gratulabimur complacere quia pastoralelyta respicit studium,religiosi ovilis augmentum . Diu autem ratres coepiscopos nostros apud Constantinopolim non conuenit demorari: nunc praecipue , cum propter con-

229쪽

cusi1onem persecutionis , quae mota fuerat, sollicite atque attonitae sunt in suprast iptis ecclesiis ciuitates ne aliquis dubius rationisvi trepidus mentis expectet noui aliquid post Chalcedonense concilium comtra definitiones ipsius retractari: quia per uniuersum mundum insolubili obseruatione retinetur, quod a sacerdotum uniuersitare est constitutum ac sicut apparuit caelestis totiens ultionis assertione firmatum . Unde diuino iudicio reluctatur quisquis eiusdem venerabilis definita concilii post tot diuinae imdignationis exempla non sequitur N inj

230쪽

BONIFATII PAPAE II

θnodi Arausicanae decreta contra semipelagianos confirmat.

Caesario BONIFAΤIVS. ΡΣ filium nostrum Armenium presbyterum, abbatem literas tuae fraternitatis accepimuS,quas ad nos, ut apparet,inscius adhuc se cerdotii mihi commissi, sub ca qua in deo tenemur caritate direxeras: quibus credideras postulandum, ut id quod a beatae recordationis decessore nostro papa Felice pro a

tholicae fidei poposcera firmitatem mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab illo sperauera , a nobis potius impetrares petitioni tuae, quam laudabili fidei sollicitu-

SEARCH

MENU NAVIGATION