De laudimiis tractatus varii, in quibus referantur Amaedei a Ponte Pedemontani praesidis quaestiones laudimiales, & feudales ... Antonii Fabri ... De erroribus laudimialibus pragmaticorum decades 4. Caroli Antonii Blancardi ... Cespitellensis notae l

발행: 1616년

분량: 820페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

DECA D. III. ERROR X. cos

mum , quod aiunt, Alienationem quae fit per pactum de Iu-eranda dote eueuenien ze casu lucri esse necessariam quoties apponitur in ea dote , quae ex necessitate constituta fuerit, hoc eit ab eo, qui dotare tenebatur. Nam ut maxime verum esset, quod nos in praecedentibus negauimus, necessariam esse alienationem, quae fit ex causa dotis per patrem constitui ae, quia dos uon in filiam alienatur, quae doranda est, sed in maritum cuius respectu sunt omnia voluntaria , Non esset tame bona consecutio, ut ea quoq; alienatio quet pactu de luc randa dote casu lucri eueniente conle queretur,

re quae dici deberet necessaria, cum nil necesse sit tale pacta ad ij ci, nihilq; prohibeat,& filiam nubere, & ei dotem congruam dari, nec tamen de dote dolisve parte lucra da quicqpacisci. Est enim hoc pactum ex utraque parte tam mulieris, quam mariti plane voluntari u longeque isti dissimile , quod

apud nos frequentatur de augmento dotis mulieri constituendo, Cuius interpone di necessitatem ex eo intelligimus, quod tum quoq; cum interpositu ni no est siue pe incuriam, sue per imperitiam contrahentium, aut notari j , pro interposito tamen habetur, Adeoque si expressa conuentione dictum sit, ut vel nullum mulieri augmentu debeatur,vel ut minus praestandu sit, qua faciat dimidia pars dotis pecuniariae, aut tertia pars dotis in fundis,& bonis immobilibus c oniti

tutae. Dicimus tale pactii non valere,i ahquam quod augme-ti dotalis conditionem faciat deteriorem. Perinde ac si dote ipsam imminueret ex l. Attilic in iis i . D. depact. dorat. ne dote separetur ea pars dotis que addita menti causa datur, I. inter socer u 25. g. cum inter eod.tit. l.etiamsi 8. C. de iur. dot. ut ex Senatus nostri sententia disputauimus in C. depact. colluent.tam sup .dot. At pactum de lucranda dote in fauore mariti, neq; interponendum necessario est, neq; vero apud

nos interponi fere unqua ri solet, utpote quod odiosum sit,& mulierum commodis atque utilit alibus contrarium. Quonam igitur colore posset, obsecro, dici necessarium Z Nisi ob id fortasse , quod maritus non aliter faerat matrimonium contracturus. Sed hoc ad uec essitate pacti nil pertinet. Alio -

642쪽

Alioqui dicendum erit nec paeti necessarij commodo priuandum esse maritum , qui in accipienda dote pactus sit de lucranda ea i ta casum,quo ipse prior, di saltem superiti tibiis

liberis moreretur, quod tamen falsum est. Constat enim tale pactum seruandum non esse per quod mulier indotata, vel minus dotata constituet et ur, ut initio huius capitis diximus ex dict.l. 2. D. de pact. dotat. Et tamen aeque post et maritus dicere non alia lege contracturum se fuisse, neque pacti sui commodo se defraudandum elle, l .vit. C. de pact. int . empl. ct vendit. t s. si penuit. De doli excepi. Non igitur pacti ne cessitas ex eo sumi potest, quod maritus non aliter c Cntractivus fuerit , sed ex eo solo aestimanda est, quod alit et con trahi matrimonium non potuerit. Quod certe pacto de lucranda dote nullomodo conuenit, quod numquam nisi ex

contrahentium mera voluntate interponitur, Etiam ij sin

locis in quibus vigent statuta, quae citra ullam conuentionem lucrum dotis addicunt marito. Nec enim statutorum huiusmodi mens illa est, ut omnimodo inuitis quoq; contrahentibus maritus dotem lucretur, sed ita demum si aliud ni .h:l in contrarium actum sit. Semper enim sequi nos oportet id quod inter contrahentes actum dictumque est, nisi vel contra leges sit, vel contra edictum Praetoris,vel contra bonos mores i. semper in itipulationibus I . De regu l. iur. l.iuisti: gentium 7 A. ait Praetor D. depact. Qua ratione suspectum v hi semper visum est ius illud quo tamen uti nos modo di vi, De improbaudis pactis dotalibus,per quae augmenti do talis consuetudinari j quantitas apud nos minuatur. Nam &L nsueri do, statuit exemplo . sic interpretanda est, si non, a conuenerit, nisi vel bis consuetudinis , quae forte scri-

. . dii et, Vt sunt apud nos consuetudines Augustanorum ta-: V, Gnuentio est et prohibita. Reo casu dubitandum non quin valere non posset pactum aduersus consuetudinci, ositum, quae vim legis habet, non magis, quam si con gestirierpositum proponeretur La gaque videtur esse ς tiu inter pacta , quae dotis conditionem deteriorem 'ant , ii; ce nos admittimus non valere, exd .l.Attilicinus

643쪽

DECA D. III. ERROR X. os

I7.De pact. dotat. Et illa quae dotalis augmenti quantitate

minuunt, cum huiusmodi augmentum non sit pars dotis 1 muliere vel pro muliere marito constitutae, sed ex mera m 1 riti donatione, ac liberalitate proficiscatur , ideoque potrus sponsalitiae largitati aequiparari debeat.De qua iustiti. Nov. I I9. ut sposai.larg.aut veteri illi donationi propter nuptias,

cui certum est nullum certae quantitatis modum praescripusuille,in id usq; tempus, quo Iuli inianus constituit, ut aequalitas esse debeat inter dotem , & donationem propter nuptias Novell. 97. De aequalit .d Ot.& propi. nupi donat & augment. to t. c. I. Vnde sumpta est Auth. aequalitas C. depach. conuent. am sup . dot . quae tamen constitutio usu contrario

abi j t in desuetudinem, fiuntq; quotidie pacta in contrarium de quibus tamen longe probabilius dici pollet ea non vale re, tanctuam facta contra Iustiniam legem cuius aut borita: e priuatorum cautiones censeri non debeant, i. vlt. D de luis& legit. quam de illo de quo nunc tractamus, cuius nulla ialibris nostris mentio fit. Quod enim de additamento dotis scriptum est,in d g. cum inter, &d. l.etiamsi de dict. Novel '97. ad eam pecuniam pertinet, quae ex parte mulieris datur marito, siue a muliere, siue ab alio qui pro muJlere dote dedit , aut promittitur ad augendam dotem prius datam, vel promissam. Postquam placuit etiam constante matrimonio augeri dotem posse dict. l. cum multae, quamuis eo tem pore interdidita sint omnes inter virum,& uxorem donationes. Neque mirum est quicquid iuris esit in dote, id etiam obtinere in ea parte dotis, quae constante matrimonio augendae dotis animo data fuit vel promissa,quoniam & ipsa quo

que dos est. Non etiam pecunia illa quae ex parte mariti datur mulieri, quamuis eodem dotalis augmenti nomine apud nos censeatur. Idq; ita esse ex eo quoque apparet quod pragmatici etiam nostri admittunt, Mulierem qt ae a priore marito augmentum hoc dotale habuit, si nubat iterum non videri hoc augmentum secundo viro in dotem constituitast, quamvis totam primam dotem ei dedisse existimetur.

644쪽

6os ANT. FABRI DE LAVDIMIIS

Ex l. dotem 3 o. D. de iur dot . qua tamen, ut hoc quoque obiter adnote inus valde meo tuaicio a outuntur noliri, licet Duce Bariolo in qua Unci p. Mulier amplum habens patri- .monium , Cum Paulus in d l. dotem, de eo matrimonio secundo loquatur, quod cum eadem persona contractum sit,

quod saepissim ξ olim accidebat in tanta licentia, di frequetia diuortiorum, non quod inter alios. Diu et sitas enim personarum eam int pretationem recipere non potest, ut eadem dos continuata,videri debeat, aut eaedem dotis conuentiones, non magis, quam ut nouus conductor, ab eodem

quamuis locatore ijsdem legibus,&conditionibus quibus prior reconduxisse intelligatur. id enim tunc solum obtinet cum idem conductor est qui ante fuit, i. item quaeritur 9. qui impleto D. locat. Ergo si v erum a mamu s , Ne qu i dem pactum hoc de augmento dotali praeliando nec ellata uvideri potest, sed potius voluntarium, Nee quod propter

deflorationem debetur ad rem facit. Cum non ex comparatione virginitatis constituatur , quae nullo certo precio

aestimari potest ut de hominis salute ratiocinatur Paulus in J.pen. . D. de donat. Sed ex comparatione dotis , quae tanto minor esse deberet, quanto certior esset virginitas. Neque vero pragmatici negant, Bonis immobilibus in dotem datis.quae fortasiis maximae sint aestimationis, eam sola quantitatem pro dotis augmento deberi, de qua conuenerit. Nam quod diximus ad tertiam usque aestimationis partem deberi ex cpnsuetudine apud nos inueterata,tum obtinet,cum specialis de ea re pactio nulla intercessit, Ne alioqui ab egregia dote accipienda, & consequenter a contrahendo matrimonio deterreatur maritus,eo metu ne immelidotalis augmenti onere praegravetur, ut in l. Iulianus 2.

acquir. haered. inanto minus igitur dici poteit nec ellarium esse pactum de lucranda dote, & necessariam alienationem ex eo pacto secutam si casus lucri euenerit λ Admitto tamen 'uod volunt interpretes, Pro dotis lucro laudimium nullum deberi. At non ratione illa quam adferunt, quod sit haec

alienatio necessaria, sed alia longe diuersa, qd ex hoc pacto

quantum-

645쪽

DEC A D. III. ERROR X. co

qnantumuis valido nulla fiat alienatio, Ex eo autem solo actu laudimium debeatur,ex quo dominium traffertur quia enim aliud est Pacisci maritum de lucranda dote , qua con uenire ut soluto matrimonio dos penes maritum remaneat dict. l. 2.&dict. l. ii pater Ir. in princi p. De pact.dotal. Nimirum non alia lucri acquisitione maritus indigeri,cui dos ipsa totaiana acquisita est ex ipsa constitutione, quam traditio secuta sit, ut in praecedentibus probauimus, Indiget tantumna soluto matrimonio dos ab eo aut ab eius haeredibus restituenda sit,quod nos lucrum dotis appellamus. Neque sane ex solo pacto lucrandae doti transferri dominium ulluposset in maritum, sed necessaria esset traditio, l. traditionibus 2 o. C. de pact. Porro noua traditio fieri non potest marito cui ia in ex causa dotis res omnes dotales sint tra litae, ut neque magis fieri posset dominus ex posteriore causa is, qui iam esset ex priore leg. non ut ex pluribus t 9. De regul. iur.3.sic itaque instit. de action.Neque verendum est, ut haec nostra sententia iniuriam faciat doluino directo , cui laudi mium deberi volumus ex ipsa dotis constitutione propter

dominium ex dotalium rerum traditione translatum in maritum, qui proinde duplicis laudim ij praeliatione onerare. tur si pro dotis quoque lucro noxium laudimium prist recogeretur, cum una tantum sit acquisitio licet duae sint co- Dentiones in duplicem casiam conceptae. Q od ii quis p x-ctum huiusmodi de lucranda dote ideo nec eliarium esse coistenderet , quod non aliter tuerit maritus contracturus, sequeretur nec athid dicendum fore tametsi ab extraneo, &ex mera voluntate non ex necessitate dos data proponeretur. Mariti enim accedentis ad matrimonium contrahendum certis legibus,quid interest a quo dotem accipiat, aut cum quo paciscatur Et tamen non est ex interpretibus qui' non fateatur laudimium deberi pro lucrd dotis, si ex voluntate non ex necessitate dos constituta sit. In quo ipso nihilominus errant . Nos enim eo quoque casu deberi ullum negamus , Eadem ipsa ratione , quam modo attulimus , quod eueniens casu. nullam secum lucri no-

646쪽

ANT. FABRI DE LAVDIMIIs

uam acquisitionem trahat , neque nouam , vllam tradi tionem,s eis priore illa contentus sit, quae ex dotis con sit tutione secuta fuit, S propter quam ius habuit dominus directus petendi laudim j, ut ipli quoque interpretes fatentur etiam cum inaestimatus fundus in dote datus est. Distin- Oionem enim illam, utrum aesti matus fuerit fundus dotalis, lnecne ad eum casum restringunt quo dos a patre vel ab alioqui dotare tenebatur data sit, non ab extraneo. Cur erga duplici laudimio marii u onerari patiuntur pro eadem eiu iadem dominis acquisitioneΘ Respondebunt haud dubi θ,quia

ad validitatem pacti De lucranda dote consensus domini directi requiritur. Hoc vero est quod nego, Et illud magis quod addunt, Non sum cere ut dominus conseu serit dationi dotis, nisi etiam pacto De lucro dotis expressim consentiat, Nam siue talis casus proponatur in quo dos co isti tui potu dirit ex bonis seu dalibus vel emptivi euticis etiam inuitone' dum i goian e domino di recto aut ex ratione iuris communis .putati alia bona non fuerint ex quibus congrua dos dari potuerit, siue ex generali illa consuetudine quae apud Gallos in apud nos non modo emplayteus es verum etiam seuda reduxit ad instar patrimoniorum, Nego consensum esse ne

cellarium in pacto De lucro dotis, cum sit accelsorium aldotem, & inutile quantum ad transtationem domi ni j quod

per do; is constitutionem. & traditionem translatu iam fuit. Et quantumuis esset necess artus, no ideo tamen consequens

statim esset laudimium deberi, quippe quod non propteo consensum debetur sed propter transsationem domini j, &approbationem noui emphIte utar, qui hoc casu nullus est. in inquam nec illud ferre possum , ut dominu g qui semel consei erit dari in dotem bona fiaud alia vel emphyleutica quaestionem de lucro dotis faciat marito, siue lucrum illud maritus si bi vindicet ex pacto, siue ex statuto. Maximὰ veros ex statuto, quod dominus non ignorauerit, Non ratione ilia quam adfert Amedeus, quod quisquis vult antecedens

velit etiam consequens,id enim non nisi de necessario con

sequeti in t elligi potest, quale hoc esse iam negauimus, quodo Crauet

647쪽

2 raueta faretur d. cons. s. nu.q. Sed quia pactum de lucro doti cuin su non molo accessorium ad costitutioncm ιotis, sed etiam ex more , & consuetudine apponi solitum pud pos maxime apud quos eiusmodi statuta vigent, satu*pprobatum ipsum quoque videtur per contractus dotalis Approbationem. Debetque sibi imputare dominus quod consentiendo dari in dotem bona se alia vel smi byteutica non dixerit legem apertius I. veteribus 30.D. depact. nec prohibuerit huiusmodi pacta dotalia quae piospicere debuit futurum ut interponerentur, adeoque ut etia mit --, pressa non esse at pro expressis tamen , & interpositis ii borentur auilioritate fiat uti quod conuentionis vicem . di au- 'xhoritatem supplet. Prae mendi enim sunt contrahentes velle contrahereot secundum leges , ita & secundum lia xv- ώta loci in quo contrahunt I. si fundus 6 D.de euict. Nam solemus dicere, Ea quae sunt moris, & consuetudinis venire

in bonae fidei iudici js l. quod si nolu.; i. quia assidua D.

de aedilit.edict. ini ergo consentit, , ut bona seudat' vel 'iam phyleutica dentur in dolem ill o eciam case quo alioquin 'cidari non possent , hoc ipso consentix ut dentur adiectis pa-i ctionibus quibuslibet dummodo solitis licitis , S honestis

in quarum numero hinc e te nemo ambigit, etiam ubi statutum liac de i e nullum est. inare nec valde intereHearbitror an it Iutum dominus sciuerit an ignorauerit. Q 'dsi ponas talem casum esse , in quo dos constitui pol uem eSbonriseudalibus vel emphyleuticis etiam inuito domino, quod alIa bona nulla sint ,& a patre aut ab alioqui dotare, tenebatur, dos constituta fuerit , Sicuti consentas domini pones necessarius ad constitutionem dotis, etiam inter preti bu i psius fit entibus Ita neque ad validandum pactum de lucro dotis. Enimuero qu muis consensus ille esset necessarius nihilomagis laudimium deberetur ex eo pacto, Ex quo scilicet numquam transfertur dominium sue nobiscum sentias suisse iam transsatum per costitutionem dotis, siue quod nullam ex eo pacto traditionem sequi unquam

necesse sit, aut possibile. Alioqui maritus iam lucratus da- oti tem

648쪽

6io , ANT. FABRI DE LAVDIMIIs.tem. cogendus , esset haeredibus mulieris dotem reddere aut illam ipsa in dotis partem quam lucratus est et, ut polliat ab iis postmodum accipiendo nancisci dorniniu,quod esset absurd issimum. Pro illo autem dotis augmento consuetudiis nario quod apud nos obtinet, ac de quo diximus , licet necessarium est. existimetur, non tamen dubito quin laudimia debeatur domino directo si in bonis nudalibus , & empli' leuticis constitutum proponatur, licet ut plurimum constitui soleat in pecunia numerata, iisdem nimirum rationibus quas attulimus ut probaremus , Pro fundis quoque dotalibus laudimium deberi etiamsi dos a patre constituta sit.

ANTONII FABRII. C. SEB VSIANI

Jn Supremo Sabaudia S enatu Prasidis

Trimarii.

DE LAUDI MI IS, DECAS ITERROR PRIMUS

O 4 iu runt ex interpretibus qui dixerint Expermutatione laudimium nullum deberi. Inter quos ita sensit Io. Montanus in usus Feudor. l. b. 6. cap. 4. Ratione illa moti potissimum ut vide- tui quoa tulitniani constitutioqi ae hoc ius induxit in l. vlt. Cod.de ivr.emphyt.diserte constituit ut pro laudimio quin 'Hages ma pars pretis prestetur. Pretium aut nullum esse po-icliniit cum emptio, α venditio est l. naturalis I f. I. D.de. N. eraescript

649쪽

praescript .verb. iunct. 3. pretium Inlh.de empl.&vendit. l. I. D. d econtr. empl. Atqui permutatio dsffert toto genere ab emptione licet origo emendi vendendique a permutatio nibus coeperit dict. l. I. cum in permutatione pecunia nulla interueniat, in qua colitiere pretium necessa id debEt,id ed. que nesciri possit vita res sit mox, utra pretium, uterem -ptor, uter venditor l. I. D. de rer permul. Deinde emptio contrahitur, di perficitur nudo consensu d. l. . De contriempl. Permutatio autem re ac traditione, & ut scriptum est in d .l. V De rer. permur. in permutatione res tradita initi uni

obligationi probet, Emptio non transfert dominium nisi secuta demum traditione, adeoque nec secuta quoque traditione nisi etiam pretium solutum sit aut siles han itide pretio l. quod vendidi de contr.empl. g. venditae Inae. de rer . diuis. At permutatio transfert dominium curii incita piat a traditione nec quicquam aliud exigat quod traditio, nem sequatur. Unde illud etiam fit ve alienae rei venditio valeat quantum ad contrahendas inter emptorem ac ven Aditorem empti,& venditi obligationes quamuis te semptoFri aufferri possit l. rem alienam 2 8 De contr. empl. At rei alienae permutatio feri non potest Id enim est quod aiebat Pedius, Alienam rem dantem nullam contrahere permutationem d. l. I. De re r. permut.quod, & nomen ipsum permutationis sonat, ut alibi docuimus, significat enim mutationem no possessionis tantum sed etiam domini eamque efficacem, ut al: quid addat syllaba per quaecum additur augere semper solet. Cum ergo tam multae sitit interemptionει permutationem dfferentiae ut caeteras taceamus qtis sunt no paucae, difficile videtur ut Iustinianue gem de emption dduntaxat locutam ad permutatione protrahere debeamus. Sed tamen ab omnibus fere interpretibus hae e sententii merito explosae tanquam quae de legis verbis repugnet,&multo magis menti Iustiniani. Nana ut praetermittam quod scriptum est in I. statvliberi a caeteris 1 9.g. i. D. de statu lib. legem ipsam duodecim tabularum cum de statvliberis Io

cuta est,& de imple da per statuit beru codicione, emptionis

650쪽

ANT. FABRI DE LAVDIMIIs

appellatione omnem alienationem complexam esse. Ex ipsis etiam verbis Iustinianeae constitutionis apparet genera-dem eam esse, nec tantum ad emptionem,& venditionem, sed ad caeteras quoq; alienationes pertinere. Q aestio.n. quae

in ipsius legis initio proponitur,de omni alienatione est, α de qualibet iuris emphyleutici in alium translatione, ut apparet ex illis verbis alienare, vel ius emphy te uti cum in aliti transferre.Deinde in ipsa legis dispositione ita scribit Iustinianus, vel si ius emphyleuticum ad personas non prohibitas, sed concessas,de idoneas ad soluendu emphyleuticu canonem transponere emphyleuta maluerit. Tu vero cu Iaudim ij modum,&quantitatem praescribit ne possit dominus plus aqqinquagesimam precij parte exigere, subiungit stati m ne qpis forte ad sola emptionis causam restringi legem elit,vel aestimationis loci qui ad alii personam traffertur. Et paulo post si autem nouum emphyleuta, vel emptore me liorationa L sic enim Iegendum est non meliorationes J suscipere dominus noluerit .Et postremo ad finem legis licera emphyleutae etiam no consentientibus dominis . ad altu stultus,vel emphyleumata transferre. Loquitur ergo costitutio non de emptore tantu sed de quolibet nouo emphyleuta, &M qui sit ore qui p qualibet specie alienationis in prioris em Phyleutae ius successerit. Nec sanὸ ratio vita est cur domini directi ius aliud sit,& deterius permutata re nudati,vel em phyleutica,aut aliter alienata, quam si fuisset vendita. Quid enim ipsius refert, quona titulo dominium nactus sit is , qui nouus possessor,& nouus emphyleuia i nuenitur 3 Quocunq; igitur titulo facta fit alienatio, laudimium domino deberi dicendumςst. Et ut sciatur ad quam usque pecuniae quanti- . talem ascendat laudimium ineunda est rei seudalis, vel em phyleuticae aestimatio ad cuius ratam laudimii quoque aestimatio sumatur, ut tractat Amed.q. 18. post Capeli. Tholos. quaest.27.Chassan .incola sue. Burgund. Tie .nes censes. I. num. I.& alios ibi allegatos.Nee enim omnis aestimatio facit emptione, sed ea tantsi,quae fiat animo contrahendae emptioris' in sererioribus diximus siepius ex L aestimatis. So.

SEARCH

MENU NAVIGATION