De re metallica libri XII. Quibus officia, instrumenta, machinae, ac omnia denisque ad metallicam spectantia, non modo luculentissimè describuntur, sed & per effigies, suis locis insertas, adiunctis Latinis, Germanicisque appellationibus ita ab oculo

발행: 1556년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 화학

231쪽

i At duabus de causis uenae uruntur: uel enim ut ex duris molles & Dinia. les factae facilius aut tundi malleis pilisve, aut mox excoqui possint: ueluti res pingues coburatur sulfur scilice bitumen,auripigmentu sandaraca sed; sulfur saepius in uenis metallicis inest, & plerun* plus quam caetera nocet: metallis omnibus, excepto auro:uerum maxime nocet serro, minus plumis . b' candido quam uel cinereo,uel nigro,uel argento,uel aeri. Quoniam ue

ro rara lume inuenitur aurum, in quo non sit argentum etiam uenae auri stulis, fur in se continentes urendae sunt priusquam excoquantur: etenim sulfurin, cinerem resoluit metallum in uehementissimo fornaciam igni, at* eκ eo reis . crementum efficit: idem agit bitumen: imo interdum argentum consumitiqd in cadmia bituminose licet uidere. Sed nunc ad urendi modos uenio: &primo quide ad eu qui omnib. uenis comunis est.Terra tantum odo est ossa fit area quadrimula sitis magna & a seonte aperta: super qua ligna cotinetercopo nutur:& super ea alia ligna trasuersa ite cotineter Iocatur: quocirca haelignora strue nostri crate appellati id uero iteratur usq; du strues illa cubitu unu uel duo fiat alta: tum super eam imponuntur uenam questumcum marteis comminutarum isagmenta: primo maxima,deinde mediocria, postreismo minima: sicci' coagmentatio clementer asiurgens metae forma fietura,

tur.Ne uero dissipetur eiusdem uenae armula aquis madida ipsi illinitur, 3ebatillis

232쪽

hatillis tunditur. Quidam si talis armula eis defuerit,pyram puluere, a caro bonibus resoluto,non aliter ac carbonarii teaunt. At Goselariae compositisoni in metae figuram sermatae atramentum tutorium rubrum quo destillat pyrites ustus, aquis madefactum illinunt. Alibi autem semel uena urituri alibi bis alibi ter prout ipsius duricies id postulat. Goselariae quidem clim pyrites tertio uritur,is,qui in sumo pyrae est collocatus, exudat, ut alias striis psi quiddam subviride aridum,asperum,tenue: quod ignis non aliter ac asmiantum non facile comburit. Quinetiam persepe aqua immittitur in uesnam ustam & adhuc calentem, hae de causa, u magis mollescat & Habilis fiat. Nam cum uis ignium eius humorem exiccauit, aqua calentem ficilius dissoluit: cuius rei maximum indicium sunt saxa calcaria usta.

Areae A. Ligara P. Vesta c. Maefama D. Caralis E. deci terra item euolla tiant areae multo ampliores, oc aci normam quadratae: a quarum lateribus at I tergo muri ducantur, ut ignis ardorem magis contineant: a seonte uero similiter patere debent. In his separatim uena

I, lumbi candidi uratur hoc modo. Primd ligna circiter duodecim pedesonga in area locentur,quater uicissim, recta di transuersa. Deinde maiora

uenar

233쪽

Plumbi uero nigri uena, si ustionis indigebit,in aream conticiatur prorssiis assimilem, sed decliuem:ci ν ligna superimponantur: a seonte etiam ad Menam,iae decidat arbor apponatur. Vena sic usta quodammodo liquesciti& recrementis fit similis. In Tauriscis autem pyrites,in quo aliquid auri sulsuris atramenti sutori j inest, postquam ultimum ex eo aqua cocto confectu suit in fornacem fumi figura fer similem in quam ligna sit ni imposita, consiicitur,ut cum uritur, id quod utile,cum sumo non euolet,sed ad fornacis testudinem adhaerescat: quo modo saepe etiam sulfur de duobus eiusdem tostudinis foraminibus per quae sumus eluctatur,stiriarum instar pendet. Si uerd

uenae tamenta eis superiniiciantur: quibus rursus minora quae etia ad eoarum latera apponantur : quin eiusdem uenae arenulae ipsis quosp illinantur& batillis tundantur, ne prius quam usta fuerint,decidant: tum ligna incens

dantur. tira accense A. Dra piae eximetis B. Vena c. Ligna D. Eo idemstmes E. Dra quae ex uena plumbi s lignis risuperimpositis constat, recens A. Operarias uerram in alteram aream comicit B. Fontax umifundis c. Foramina rerrae sinus eluctaris D.

234쪽

Si uero pyrites uel cadmia,uel alia uena metalli particeps plusculii sui suoris uel bituminis in se cotineat, sic urenda est ut neutria pereat ital in serrea Iamina soraminu plena coiecta, carbonibus cp superime is uritur. Eam lais mina sustinet tres muri,duo a lateribus, tertius a tergo. Sub ipsa ollae, in quibus aqua inest col locantur: in qua uapor sulsurosus uel bituminosus deseris tur: iisq; ea pinguitudo,si sulfur fueri*plerum Iulea: si bitumen, picis instar nigra supernatans cocrescit: quae ni eliceretur, metallo, dum excoqueretur uena multu noceret.Ab ea uero sic separata alique utilitatis seu stu hominiabus praebet: maxime sulfurea. Ex uapore aut, qui no in aqua, sed in solii deis fertur,sulsur uel bitumen fit pompholygis simile,& tam leue ut difflari spiritu possi.Alri ututur fornace c5camerata,& e fronte patente, atP in duas cameras distinctia. Inseriore murus,in eius medio duc ius,in duas partes aequales diuidit in quibus ollae, similiter aqua in se cotinentes collocantur. Superior uero rursus in tres partes est distributa: quam media, no latior medio muro cuius suprema pars est,semper patet in ca enim ligna imponunturi Iris duabus sunt serreae fores,quaelignis accensis clauduntur, ut non minusquam testudo ignis ardore cotineant: in illarum bactatis ferreis,quae pro pauimento habent, collocantur ollae lando carentes: cuius loco cancelli,ex serreis filis sedit,in quan imponuntur: per quorum foramina su Isbrosi uel bituminosi uapores a uena usta manant iri olsas inferiores. Superiorii autem ollarum singulae centumpondium uenae capiunt: qua repletae operculis te guntur lutoq; oblinuntur.

235쪽

L I B E R o. e T a V V s rLcmniferire foramimm pleri A. Mari B. Iamina cui uera iniecta C. C.1ἷeκesu, superiniecti ardentes D. Ollae E. Fornax F. superioris ramerae pars moL a. filiae duae partes H. Inferioris ramerae partes I. Murus metuis Moli equaeueita replentur L. Earum operellia M. taneelli M

236쪽

Eiιlebii quoq; & in finitimis locis cum uriit lapides fissiles bituminis no

expertes,ex quibus aeS constatur, non utuntur strue lignorum, sed fascibus uirgultorum. quondam id genus lapides ex puteis extractios mox super fissees uirgultorum substratos inhciebant,eis Q accensis urebant. Nunc eosdeprimo in unum aceruum convehunt deinde ad quoddam tempus ita iacet, ut aer & imber eos aliquo modo molles efficiant: tum prope aceruum ster

nunt fasces uirgultorum: atq; in ipsos inuehunt proximos lapides: postea rursus in uacuo loco a quo primi lapides ablati sunt, fasces uirgultorum ponunt:& lapides primis proxime adiunctos eis iniiciun E quod iaciut usq; ad eum finem dum lapides omnes fuerint in fasces uirgultorum contem, fiat tumulus: postremo incendunt fasces uirgultorum: uertam non ea parte, qua fiat uentus sed opposita ne ignis ui uenti cocitatus ante consumat fasces uir ultorum quam lapides urantur & molles fiant: quo sane modo lapides etiam fascibus uicini ignem concipiunt, eumP communicant cum proximis: aloe hi iterum cum finitimis:ardet* sic pyra saepenumero dies triginta pluoresue continuos.Lapis autem iste aerosus fissilis copiosius, ut alias dixi, exudat illud,cui natura est similis amianto.

Acervia lapissim aere orum A. Dra accense P. Lapides ιnuehens in sestes uirgultorum c.

237쪽

At uenae pilis praeserratis iccirco tunduntur, ut metallum a lapidibus detecti saxis discerni possit.Machinae,qua id ipsum perscitur, species, quarto machinarum,quibus metallici utuntur,generi subiecta, hoc modo fibrica, turi truncus quernus longus pedes sex atus &altus duos &palmum humi locaturiin cuius medio capsa est longa pedes duos & digitos sex, alta pede& sex digitos: eius seons pate*quae ostium appellari potest: eiusdem ianda tegitur solea serrea,crassa palmum lata palmos duos & totidem digitos:cusius utrun* latus cuneatum in truncum adigitur. Prior uero & posterior ei, us pars eidem trunco assiguntur clauis serreis: ad latera capsae super truncustatuuntur duo tigna quorum superiora capita aliquantum recisa in formis

trabium domiciis includunturia capsa pedibus duobus& dimidio duo mgna transuersa continenter coniunguntur: quorum capita intrinsecus parurecisa iacent in formis exterioribus istorum tignorum statutorum: ato ibi eum ipsis terebrantur, pero soramen hoc rotundu penetrat clauus serreus: cuius laterum caput duo habet cornua. alterum perforatu est, quod cuneo traiecto sic coercetur,ut tigna arctius constringat. quinetiam ex cornibus aiterum uersus vergit, alterum deorsum:at super ea tigna transuersa ad Oaciupedum trium & dimid a iterum duo eiusmodi tigna transuersa simili modo

coniunguiuria ignis autem transuersis sunt foramina quadrangula,in quae pila praeserrata immittuntur: ea longe inter se non distant, & arctius in illis continentur Habet uero quod pilum retro dentem,quem inserius sevo linire oportet, ut eo facilius attolli possi: eum autem axis angulati bini denistes longi Sc superiore parte in rotundo lati uicistim attollunt, ut pilum decidens in capsam capite serreo saxa in eam coniecta contundat & comminuisat. Sed axis rotam habet pinnatam, quam aquae impetus impellit: uerum capsae ostio pro soribus asserest qui in antis trunci excavatis &Ieuari potest. ut ostio reserato operarius arenam,in quam saxa contrita sunt,item p sabuisIum & glareas batillo eximat:& demitti, ut ostio clauso alia saxa iniecta rurius pilis praeferratis tundantur: sed, si truncus quemus in promptu non sueri duo tigna humi lorantur,& inter se fibulis ferreis coniungantur: quoruutrun longum sit pedes sex latum pedem,altum sesquipedem: quae altitudo capsae este debet: ea fit priore tigno latitudine dodrantis,& longitudine ' duorum pedum & mentis ac semunciae prorsus exciso: in cuius solo eta locetur saxum durissimum,crassum pedem, latum dodratem: ad id, si quod

cauum remanet,ipsum terra uel arenula copleatur,eacp tundaturi tu quod

est ante capsam asseribus tegatur: saxum perfractum auseratur, & in eius locum aliud reponatur: licet etiam capsam minorem & triu tantummodo piis Iorum facere capacem. ossa Α. Tignastatuta B. Tigistrat Mysa c.

238쪽

a ad

Pila autem essciuntur ex tigillis nouem pedes longis, quadrangulis, unGdiquam latis semipedem: cuius* caput ferreum itale haDel. Inserior eius Pars toga est tres palmos,superior totide. inserioris partis media pars lata et crassii est palmit, longa duos palmos:infima extuberat ut sat lata quin* diagitos crasta totide longa duos:suprema etia ipsi extuberatistu lata et craGla sesquipalmu longa duos digitos: superius ubi includitur in pilo perserasta: simili modo pitu ipsum terebratu est: at per utrius 7 foramen penetrat cuneus serreus latus: qui cotinet caput ne de pilo decidat. Vt uero pitu cotianenter uenam fragmeta uel saxa ludens no fragatur inter ipsum & suprema partis inferioris parte ponitur lamina ex ferro quadrangula, crassa digitia lata digitos septe alta sex. Qui uero tria pila seciui ut pleri* seciunt, ea multo maiora iaciunt etenim cum quadrangula existant, undi P lata sunt tres palomos: cuiusin autem caput serreum ita se habeti totum longum est pedes duo os & palmum inserius sexangulum: ubi latum & crassum existit digitos Ptem.Inferior eius pars, quae ex pilo extat, longa est pede S palmos duos: saperior, quae in eo includitur, palmos tres: inferiore eius parte lata & crassa palmu. Deinde paulatim fit angustior 8c tenuior, ut superiore parte mane at lata digitos tres & dimidium crassa duos: ubi anguli quodam modo recis sunt: ea 7 parte perseratum est. Foramen uero longum digitos tres, latu

239쪽

unum,distat a suprema parte acuta digito. Quid- superiore capitis partem, quae in pilo inserius exciso includitur uncinatam S striatam faciunt, ut uniscis in pilum infixis & cuneis in strias adaeiis in ipso prorsus immobilis maoneat. praesertim cum duabus praeterea quadrangulis laminis ferreis cinganatur. Axem uero ali j ad circinum distribuunt in sex partes alii in nouem: sed satius est eum in duodecim partiri, ut uicissim una pars plana dentem in se

contineat,altera eo careat.

Pilam .lterum A. Pilum inserius exessim B. c. trili c. Alteram eaput unci uis

turis si rictum D. Laminaberrea quadrangula E. Cuneus F. Dens pili G. Axis angautus P. Dens axis l. Greims K.

Rota uero ne hyeme uel altae niues uel glacies, uel tepestates eius curium, 8c conuersionem impediant, in quadrangula contignatione prorsus insuadituria igna aut, qua inter se coa3mentantur, undiP obturantur musco: nu tamen c5tignatio foramen habet: per quod canalis deserens aqua pene, trat:quae in rotae pinnas decides eam ueriat: rutius in in inseriore canale sub contignatione effluit Rotae autem radii non raro in medio axe longo insuduntur: cuius dentes ut inci' pila attollunt, quae uel utracp uenas Mos aut udas tundunt,uel altera siccas,udas altera, pro ut res hoc aut illud postulat:

240쪽

uin etiam alteris leuatis Sc clauis serreis in eorum & prinis tigni transuersi i

ramina infixis,altera tantummodo uenas tundunt. Contignatio A. haec cini fueriore etiam parte non sit aperta, hic patet, ut rota videri possit. Rota B. Axis c. Ru D.

At glareas saxorum uel lapidum & sabulum atq; arenas e capsa huius machinae exemptas & cumulatas, aut e tumulo, qui est prope fodinam rastro erutas operarius inhciat in capsam superius & e fronte patetem, longam pedes tres latam sere sesquipede: cuius latera decliuia sunt & sormata ex asserihus:sed fundum filis ferreis instar retis contextum sit, & ad duo bacilla sero rea quae ad utriusq; lateris asserem aflixa sunt item filis serreis alligaui Hoeeius fundum foramina habet, per quae glareae nucis auellanae magnitudine penetrare non possitntiquae sunt maiores quam ut penetrent, eas operarius reportat,rursus* pilis subhcit: eas uod quae penetrarunt, & sabulum atq; renas in uas magnum colligit & ad loturam reseruat: cum autem laboranodi munus exequitur capsam duobus laniculis de trabe suspendit. Haecca Psa cribrum quadrangulum recte nominari potest, ut etiam id genus aliae quae sequuntur. Capsa recte in solo lorata a. Eius fundum qκοῖ ex filis ferreis corii x x. Carsa inuersa c. Bacilla ferrea P. Cassa iatrab.

SEARCH

MENU NAVIGATION