Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus primus continens tractatus de Deo uno & trino

발행: 1709년

분량: 773페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

decreta , nisi Deus velit ea manifestare; sed lumen gloriae non manifestat ex se omnia d creta Dei, alias quilibet beatus penetraret omnia Dei decreta, quod nullus concedit : ergo libera Dei decreta non cognoscuntur ex visblius luminis gloriae.. D. ees: beati vident libera Dei decreta in ve bo ,& intuitive : ergo vident ea ex vi visionis beatissicae , non vero eX revelatione: quia cognitio per revelationem est mera fides . d ego Consequentiam , quia revelatio haec non est aenigmatica, nec de objecto absente ; sed est manifestatio, & revelatio rei praesentis, ideoq; est intuitiva,& clara: revelatio enim non semper sonat obscuritatem, sed saepissime manifestationem evidentem , ut constat ex illo Psal.3s .

cap. I. Vers.f. stiui in istute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo, & cap. . versi 13. . in re elatione glo- νια ejusgaudeatis mirantes : ergo. datur revel tio clara , & intuitiva . Idem suadet Isidor. lib. I. sent. seu de summo bono,cap.I2. sent. II. ubi ait , Angeli in verbo Dei cognoscunt omnia, antequam in re fiant, Q. quae: apud homines. adhuc futura. sunt, Angeli jam re'elanre Deo noverunt, qui clare, & evidenter manifestat beatis ea , quae

Dices sterum: beati videna ex vi beatificae visionis omnia , quae videre meruerunt, cum vifio sit praemium: sed qui vident libera Dei decreta , ea videre, & penetrare meruerunt, quia. Vident in praemium ea, quae crediderunt : ergo videntea exvj beatificae visionis. 2 ego minorem, quia cognitio decretorum Dei pertinet ad gloriam accidentalem, & datur ultra meritum; vident in praemium ea, quae crediderunt tamquam Objectum fidei , vel m) sterium ad integritatem essentialem naturae Divinae spectans ; non vero quae crediderunt tamquam etactus , vel actus

Dei a

292쪽

DE DEO UNO. 21 TDei, ad extra spectantes ; alias sequeretur,quod omnes beati viderent omni a libera Dei decreta fi& omnes creaturas possibiles 1 quod Thomistae

non concedunt,

An Beati videant creaturas possibiles inessentia Divina , tamquam in causa, medio pri-s cognito

CErtum est,beatos aliquas creaturas desecto cognoscere , ut colligitur ex illo Ioan. I .

Haec est vita aeterna , ut eo xiosicant te Deum verum,

in quem misisti Iosum christum. Christus enim nedum divinitatem , sed etiam humanitatem , seu creaturam includit: unde difficultas non an beati cognoscant creaturas, nec in quo cum de facto inessentia divina eas cognoscant ; sed an essentia divina, in qua cognoscuntur, sit prius cognita a beatis , quam creaturae Dico igitur Beatos videre creaturas possibiles in Deo tamquam in causa , & medio prius cognito Prob. Essentia D. est id, in quo creaturae possibiles a Deo cognoscuntur , ut dicunt omnes : ergo debet etiam esse id, in quo beati vident omnia. Consequentia est etiam certa, quia cognitio Dei est exemplar omnium cogniti num beatarum . Subsumor sed essciatia prius videtur a Deo, quam creaturae possibiles : Τum quia est objectum primarium divinae cognitionis : Tum quia est speculum creaturarum possis bilium : ergo non possimi videri a Deo, nec abeatis, quin essentia sit prius visa, & cognita. Obj. I . inod non est realitenrelatum ad aliud , nequit esse medium cognoscendi illud τ sed essentia D. non refertur ad creaturas : ergo &c. Resp. negando majorem: non enim implicat s

293쪽

xsi DE DEO UNO.

quod res omnino absoluta sit medium cogri scendi aliam , modo sit dependentia unius ab alia inesse, &in cόgnosci, ut contingit creatu xis possibilibus , quae a Deo dependent in Esse , S in cognosci : v.g. quantitas es omnino a soluta , tamen nequit tangi actu Physico , ct manuali, quin prius tangantur qualitates : e

Obj.1. Nihil potest esse medium cognoscendi aliud , quin connectatur cum ipsb ; sed

essentia divina non connectitur cum creaturis possibilibus: ergo &c. Resp. distinguendo in jorem : Quin connectatur connexione continentiae , & detentionis , concedo : conneXic

ne Physica , aut unitate naturae , includente om nino inseparabilitatem , nego; unde licet essentia D. non sit connexa cum creaturis possibilibus hoc ultimo modo, ut docet Scotus , tamen est connexa priori modo , cum in ipsa creaturae possibiles contineantur. Dico secundo , non implicare , quod Deus ut in se est videatur , quin videantur in partices ri creaturae possibiles . Tum quia essentia Divina videtur visis aliquibus creaturis possibilia hus dumtaxat, reliquis non visis ; quidni videri poterit non visis possibilibus, quae videntur pTum quia beati non vident creaturas possibiles ex vi solius luminis gloriae, & visiqnis beatificae , ut ex dictis constat; sed etiam ex vi revelationis: erro Deus potest se manifestare beatis , quin ipsis manifestet aliquam creatur m possibilem, cum libere seiesum , & creaturas manifestet . Tum quia postibilia non sunt de conceptu quid-ditativo Dei: Tum quia essentia Divina potest Aideri, quin videantur attributa: ergo a Liui ri , quin videantur possibilia. Tandem, beati vident creaturas possibiles in Deo tamquam in causa, & medio prius cognito ; ut Probat Prima conclusio , & docent Sancti Patres : D. Augustinus lib. I 3.. confessi

294쪽

eap.rs. & lib. de triplici habitaculo,cap.6.aite Sicut enim per speculum viriti tum trina nobis visio administratur , quia nosmetipsos Utim specu lum , O quidquid prιHenraas, videmus; sic ριν spectilum diνinae elaritatis , O ipsum Deum ut ess debrmus, quantum possibile est creatura , nos ipsos , edi cateros vera est' eerta scientia cognoscemus . Tunc abdita creaturarum, O ipsius inferni , videndo videbimus: ergo ex D. Autastino certum est, beatos videndo Deum videre creaturas in ipso Deo prius viso. Idem sentit D.Bernardus lib.1. de confiderat. ubi ait de beato , Videι ver-ium , scilicet essentiam divinam , in verba facta per verbum: ergo creaturae quae a bςatis videntur in ellentia , i videntur ipsa essentia Prius vita& cognita ; ergo beati vident esse

' tiam, ita ut ipsa essentia videri possit, quin possubilia videantur ; non enim implicat, quod visio terminetur ad medium prius cognoscibile, & ibi ,

terminata remaneat.

beati in verbo vel extra verbum omDnes creaturas possibiles cogno- scere possint. DIco, Beatos posse in Verbo seu inessentia

divina cognoscere omnes creaturas post

biles. Prob. Gonetus articulo praecedemi docet beatos de facto videre aliquas creaturas possibiles: ergo nitente divina virtute, possunt in cindem Verbo videre omnes creaturas possibiles. Prob. consequentia: Si estet aliqua ratio, maxime quia haec cognitio omnium possibilium in Verbo, ellet comprehensiva Dei, ut ait G Met. in quo ipse ponit totam suam rationem 3 sed hujusinodi cognitio non esset comprehenis

295쪽

va divinae essentiae: ergo &c. Prob. minor rut Deus comprehendatur , oportet, quod si Fnoscantur omnes gradus Persectronum ejus , intensive , & absolute conliderati, quos in x

tione entis: persectissimi, & simpliciter infiniti formaliter includit; sed licet beatus videret inessentia D. omnes creaturas possibiles 1 omnes gradux divinarum persectionum minime cognosceret et ergo Deum non comprehenderet .

Prob. minor: Tum quia creaturae possibiles , non sunt sermalis pMectio. Dei r ergo comprehensio possibilium non est comprehensio Dei . Tum qui causa aequivoca non potest cognosci , inquantum cognoscibilis est, ex cognitione estectuum : nam ut ex eflectuum cognitione causa perfecte cognoscatur , 'requiritui quod estectus, & causa sint ejusdem naturae rv. gr. Rana non potest ducere ad perfectani comprehensionem solis; sed creaturae possibiles sunt effectus aequivoci divinae omnipotentiae:

ergo ex earum cognitione non sequitur coinprehensio naturae divinae. Confir.Deus est incomprehensibilis, vel quiae est ens simpliciter infinitum, Vel. quia potest Producere e tactus infinitos . Si primum ergo quamvis creaturae possibiles in ipso cognoscerentus, non minus estet incomprehentibilis , quia semper in ipso restaret ratio entis simpliciter infiniti .. Si secundum :, Contra Deus debet esse incomprehensibilis ratione alicujus persectionis in ipso formaliter existentis, sicuti est immensus , infinitus, &c. ergo si creaturae possibiles estent cognitae in ipsb , non minus ipse esset incomprehensus , sicut non minus esset im mensus, si nullus esset locus, & conse- quenter ex cognitione possibilium non sequitur cognitio compreliensiva Dei. . MProbatur iterum: intellectus animae Christi videt in essentia omnia quae videt Verbum divinum ; sed Verbum Divinum videt omnes

crea'

296쪽

creaturas possibiles: ergo intellectus humanuς Christi videt eas . Sublumo : sed Deus poteth concedere intellectui beato omnes cognitiones. concellas intellectui humano Christi Argumentum est inconcussum in tractatu de Incarnatione ; substanptum est evidenS, quia Pote tia non est exhausta, nec intellectus beatorum

est specie distinctus ab intellectu humano Christi , qui est nobis per omnia similis absque Peccato, ut monet Apostolus. Drces : OmniScognitio creata debet habere

certum ac determinatum gradum persectionis , sic enim ordinare voluit divina providentia ,

ut constat: e c illo Sap. II. Vers. 2I.. Omnia innumero , o mensura pondere G1posuisti :Ergo non potest in beatis dari vilio omnium Postibilium. Prob. consequentia et certa & determinata Perfectio cognitionis mensuratur , &provenit ex objectocerto, & determinato, cum

potentiae specificentur per actus, & actus per objecta ; sed tota collectio creaturarumPossibilium non habet determinatum persectionis gradum , quia objectum ex tota rerum postibulium collectione coalescens est confusum , dc Vagam : ergo nulla potest dari in beatis visio

de omnibus creaturis possibilibus. Respondeo primo , argumentum militare etiam contra Thomistas illos. , qui asterunt non implicare omnium possibilium collectionem quiddilative cognosci extra vectum abeatis , cum hujusmodi collectio non sit alia ,

nec minor extra verbum . Resp. secundo

negando consequentiam 3 ad cujus probati nem , distinguo . minorem': tota collebio creaturarum postibilium non habet determinatum perfectionis gradum in esse rei co cedo ; in esse obiecti & stibilis , nego. mino-Tem : ergo. Potest cognosci a beatis , cum sit obseetum determinatum: Τum quia distingui-, cur a collectione rerum existentium: Tum quia-

visio

297쪽

visio qua Deus attingit illa possibilia, est dete iminata objective.

suas creaturas de facto Beati videant in merbo ct unde diversitas eas vivendi

proveniat Posterior pars quaestionis soluta manet supra disput. 4. Unde de . ipsa non est

hic pertractandum , ut citius Prior agite

tur .

Dico igitur, Beatos videre in Verbo omnia1nysteria fidei , totum universum, prout includit suas partes principales , & ea quae pertinent ad proprium statum . Prob. quantum ad primum . In patria videbimus omnia quae per fidem nobis revelantur in via , juxta illud Psalm. 47. Sicut audivimus , sic vidimus in civitate bomini virtutum 3 sed omnia mysteria fidei nobis revelantur in via : ergo in Pa tria videbimus ea. Deinde , in patria. nulla fides remanebit : ergo Videbimus omnia quae Propter fidem credimus , nimirum mysteria divina . Prob. quoad secundam partem. Beati in patria vident omne illud, ex quo nulla soquitur contradictio , nullaque implicantia ;sed dato, quod beati videant in essentia D. t tum universum , prout includit suas partes

principales , ut coelum, elementa, ac Omnia genera , omnesque species rerum creatarum ,

nulla sequitur implicantia : ergo vident haec omnia 3 ut colligitur ex illo Gen. ubi lego tur Deum dixisse Μoysi , Ostendam tibi omne bonum 3 sed ostendere partes principales unι versi , est ostendere bonum ergo . Prob.

298쪽

uoad tertiam Partem. Beati debent in aliquo isterre , cum quilibet eorum possit considerari ut est talis persona particularis, & quatenus et , vel fuit in tali dignitate constitutus , Puta Rex, summus Pontifex, Episcopus, Patriarcha religionis , &c. sed non possunt disterrem estentialitas , nec in rebus communibus , sed tantum in particularibus, seu pertinentibus ad beatum, quatenus est talis per na : ergo oportet, quod visio cujuslibet beati pertingat ad , ea quae ad ejus qualitatem, & statum pertinent. Τandem, Deus in patria satiat desideria particularia beatorum; sed probabile est, quod be tus Franciscus desideret videre ea quae pertinent ad Ordinem nostrum , & sic de caeteris bea

- Dices: Si beatus videret onmia quae spectant ad proprium statum, sequeretur, quod aliquis minoris meriti, & majoris dignitatis in via , esset in patria beatior alio qui est majoris meriti & virtutis ; sed hoc est falsiim: ergo &illud, unde sequitur. Resp. quod ellet beatior quoad accidentalia , non autem quoad esse tialia , seu in stultione Dei, in qua consistit formalis & persecta beatitudo: unde cum M titudo non correspondeat dignitati persensi , sed grati e & merito, ille qui esset majoris dignitatis in via, & minoris meriti & gratiae , non esset in patria beatior alio, qui est majoris meriti , & virtutis .

Dico a. beatos videre orationes quas homines in via dirigunt ad eos . Ita Scotus in A. dist. as. qu. q. D.Thomas, D. Bonaventura s& alii Sancti Patres, quos citat, & sequitur Brancatus. Probatur ratione : Sancti qui sunt

in coelo, orant pro nobis , ut patet tum eKConcilio Tridentino sest Er. in decreto de

lectis plurium Sanctorum 1 tum ex litaniis Ecclesiae : ergo vident orationes noctra I ims

299쪽

visio qua Deus attingit illa possibilia, est determinata objective.

suas creaturas de facto Beati videant in merbo; ct unde diversitas eas videndi proveniat

Posterior pars quaestionis soluta manet supra disput. 4. Unde de ipsa non est

hic pertractandum s ut citius Prior. agite- tur . . ' . Dico igitur, Beatos videre in Uerbo omnia mysteria fidei , totum universum, prout includit suas partes principales , & ea quae pertinent ad proprium statum . Prob. quantum ad primum . In patria videbimus omnia quae iper fidem nobis revelantur in via , tincta illud Psalm. 47. Sicut audivimus , sic vidimus in beluitate Domini virtutum ; sed omnia myst ria fidei nobis revelantur in via : ergo in pa- . tria videbimus ea. Deinde , in patria nulla fides remanebit : ergo videbimus omnia quae jpropter fidem credimus , nimirum mysteria ldivina . Prob. quoad secundam partem. Bea- lti in patria vident omne illud, ex quo nulla sequitur contradictio , nullaque implicantia ;sed dato, quod beati videant in essentia D. t tum universum , prout includit suas partes principales , ut coelum, elementa, ac omnia genera , omnesque species rerum creatarum , inulla sequitur implicantia': ergo vident haec iomnia ; ut colligitur ex illo Gen. ubi legis tur Deum dixisse Μoysi , Ostendam tibi omne ibonum ; sed ostendere partes principales uni versi , est ostendere bonum ergo . Prob. quoad

300쪽

quoad tertiam partem. Beati debent in aliquomsterre , cum quilibet eorum possit considerari ut est talis persona particularis, & quatenus est , vel fuit in tali dignitate constitutus , puta Rex , summus Ponti sex , Episcopus, Patriarcha religionis , &c. sed non possunt disterre in essentiali,is , nec in rebus communibus , sed tantiim in particularibus , seu pertinentibus ad beatum, quatenus est talis persona : ergo oportet, quod visio cujuslibet beati pertingat ad , ea quae ad eius qualitatem, & statum pertinent. Tandem, Deus in patria satiat desideria particularia beatorum ; sed probabile est, quod beatus Franciscus desideret videre ea quae pertinent ad Ordinem nostru , & sic de caeteris bea

Dices: Si beatus videret omnia quae spectane ad proprium statum, sequeretur, quod aliquis minoris meriti, & majoris dignitatis in via , esset in patria beatior alio qui est majoris moriti & virtutis ; sed hoc est falsiim: ergo &illud, unde sequitur. Resp. quod esset beatior quoad accidentalia , non autem quoad este tialia , seu in fiuitione Dei, in qua consistit formalis &persecta beatitudo: unde cum beatitudo non correspondeat dignitati per nati , sed gratiae & merito, ille qui esset majoris dbgnitatis in via, & minoris meriti & gratiae , non set in patria beatior alio, qui est majoris meriti , & virtutis .

Dico a. beatos videre orationes quas homines in via dirigunt ad eos . Ita Scotus in dist. s. qu. 4. D.Thomas, D. Bonaventura s& alii Sancti Patres, quos citat, & sequitur Brancatus. Probatur ratione : Sancti qui sunt in coel', orant pro nobis , ut patet tum eXConcilio Tridentino sest . Es. in decreto de

lectis plurium Sanctorum ; tum ex litanii Ecclesiae et ergo vident orationes nostras; im

SEARCH

MENU NAVIGATION