Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus primus continens tractatus de Deo uno & trino

발행: 1709년

분량: 773페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

objective conditionata . Prob. consequentia . Cnristus sciebat Patrem decreviste dare auxilium discipulis,alioquin non dixisset, dabit vob s . . sed in hoc decreto datur aliqua oonditio, nempe si quid perieritis in nomine meo , quae non est in Deo,quia Deus non debet petere Patrem in nomine Christi;sed est ex parte objecti, seu discipulorum: ergo datur in Deo decretum de praesta do auxilio discipulis,quod ex inte Dei est abs duium , & conditionatum ex parte objecti , stilicet discipulorum , qui certo obtinuissent auxilium, si postulassent illud , & non obtinuissent, si non postulassent. Confir. Dantur in Deo volitiones quae non siint efficaces , seu quae non habent, ectum ex desectu alicujus conditionis a creatura P nendae , ut colligitur ex illo Isai. in quo legitur Deum dixisse: uuid ultrὰ debui Deεre vianeae meae, non sec. expectaviant faeeret uvas ,

feeis labrustas i Ergo dantur in Deq decreta absoluta ex parte ipsius Dei , S conditionata ex parte orieoi. Prob. consequentia: Deus decreverat , & volebat uvas , & si anima quae est illa vinea, voluisset, secisset uvasa quia poterat; secus autem Deus non expectasset uvas : ergo ex defectu conditionis , nimirum consensus animae , Deus non habuit uvas quas expectabat& volebat: ergo dantur in Deo volitiones aut decreta, quae ex parte Dei sunt absoluta , & ex parte hominum conditionata , quorum est eius sequerenturi si homines conditionem P

nerent .

Prob. 2. Ex suturis aIiqua sent, quae Deusvyli absolute, Malia quae vult conditionate zergo in Deo debent dari deereta quae sint conmditionata ex parte rei volitae , & absoluta eNParte Dei. Prqb.consequentia: Deus vult ultimum diem judicii, &salutem omnium hominum , ut eri sacra Scriptura colligitur : sed inquantum Dei est , tam vult sati m omnium

372쪽

DE DEO UNO. . hominum, quam ultimum diem judicii, &darur conditio aliqua in secundo decreto quae non datur in primo , cum omnes certo erunt judicati . de omnes non erunt salvati , licet Deus velit : ergo datur in Deo decretum ex utraque Parte absolutum , scilicet de ultimo judicio, δι aliud quod est tantum absolutum ex parte Dei , qui sincere vult salutem omnium , -& conditionatum ex parte hominum, qui erunt

salvati , si ipsi velint. Obj. i. Nulla est necessitas ponendi in Deo

hujusmodi decreta conditionata ex parte Minjecti: ergo. Prob. antecedens : Si esset aliqua necessitas, maxime ut decreta sint infallibilia ;sed haec necessitas non sequitur : ergo. Prob. minor : Decreta Dei non dependent a condustione objectorum: ergo non est necessitas p .nendi conditionem ex parte objecti, ut decreta, sint infallibilia .' . Resp. negando antecedens: Ad cujus prob timem, nego minorem: Nam si decretum desiluce hominum esset in Deo sine ulla condutione , pxocul dubio esset fallibile, cum omnes salutem non consequantur:ergo ut decretum

sit infallibile, 'portex, quod sit conditionatum ex parte objecti, scilicet si ipsi velint, quia sic

decretum non potest frustrari ; nam licet omnes non salventur, hoc non ossicit decreto , ciuusit eum hac conditionein ipsi velint . Ad probationem , distinguo antecedens: Decreta Dei ex omni p arte absoluta, concedo antecedens; D creta absoluta ex parte Dei duntaxat , nego aris decedens . Nec hoc implicat , quia illa depe tentia non arguit necessitatem in Deo, aut i, idigentiam, cum non requiratur ex parte Dei ssed Mguit, & conservat in homine liberum a .hitrium , &supponit concursum humanae v luntatis ad salutem. . Obj. 2. Nullum potest in Deo admitti de

sitium, quod non abstrahat aliquid de massa possi

373쪽

Oossibilium : sed decreta conditionata, qtinrumeonditio nunquam implebitur, nihil abstrahunt a massa possibilium: ergo nullo modo sunt in

Deo.

Resp. distinguendo majorem: Nullum potest admitti in Deo decretum, quod non abstrahat aliquid de massa possibilium , absolute, vel eo ditionate , concedo: Absolute semper, nego . Unde est admittendum decretum condition, tum ex parte objecti, cum ex ipso Deus non intendat abstrahere absolute aliquid de massa possibilium , sed tantum conditionate, nempes ponatur conditio. Objicies 3. decreta conditionata sunt irrisiaria, & tendunt ad patranda crimina: ergo sunt explodenda a Deo, cujus volitio est tacera, &tendens ad bonum. Probatur antecedens: dum quis promittit aliquid , quod dare non intendit , promissio est irriseria; sed decretum conditi natum de conversione sutura Tyriorum, & Sido niorum, ex supposita conditione, quod Christus apud illos praedicaret , promittit dare aliquid quod non intendit , cum nullum sit decretum de Christi praedicatione sutura: ergo, &c. Respondeo negando antecedens: ad cujus probationem distinguo major. diri quis promit tit, quod nunis uani dare intendit intentione , aut vρlitione emcaci & absoluta , promissio est irriseria, concedo; volitione inessicac & condutionata objective, promissio est irrisoria, nego Ut enim promissio conditionata sit irrisoria , neceste est, quod conditio ponatur, & pro Θtens deneget, quod promisit. Diees: conditio pendet a Deo qui promisit , nam praedicatio Christi, ad cujus positionem debet sequi Ty--riorum conversio , pendet a Deo, qui nullum habuit decretum de tali praedicatione: ergo Pro missio est irrisoria , 3ctendens ad malum. consequentiam ; quia ad rationem proviseris

generalis spectat plura decernere sub conditi

a uex

374쪽

ne , quae tatuen absblute non vult exequi px . pter occultas suae providentiae rationes: Deus vult homines salvos fieri , tamen non salvat omnes; quia volitio est conditionata, scilicet si ipsi velint: tamen volitio illa non est irriso I tia , sed sincera, sicut ista quae habetur Psal i Iurat is Dominus David veritatem , O noni frustrabitur eam : DefrActu ventris tui ponam super sedem tuam , si eumdierint filii tui testamentum meum , O testimonia mea haee,quae docebo eos reum istud decretum sit absolutum ex parte Dei, & conditionatum ex parte object

An in Deo admittendast sciretia

media λNOUne stientiae mediar Intelligunt adversarii illam coenitionem , qua Deus cognoscit futura conditionata , v. g. conversionem, Petri, si ponatur in talibus circunstantiis , ante: decretum actuale absolutum ex parte Dei , & conditionatum ex Parte objecti, quo Deus d finit, ac determ ttalem conversionem, si Pe- rus in illis vel iis occasionibus constituatur ἀUnde quaestio est, an sit in Deo cognitio futus rorum conditionatorum ante decretum Dico : Scientiam mediam non este in Deo adiat mittendam. Prob.I. ex D. Aug.Scientia media

Proposita fuit Augustino a D. Prospero Episc po Rhegiensi, &Hilario Episcopo Arelatensi , ut videtur in Epistolis, quae habentur ante lubrum de Ρraedestinatione SS. quia Μassilienses tunc temporis admittebant scientiam mediam in Deo ad conservandum liberum arbitxium :iud facta hac propositione descientia media, &Roctrina Massiliensium , D. Aug. eam reprobar

375쪽

vit: ergo ex D. Aug. non est admittenda sciemtia media . Prob. minor: D. Aug. respondens

praecitatis Episcopis circa doctrinam Massilie sum , composuit librum de Praedestinatione SS. in quo haec verba posuit cap. Io. Praedestι- natio sine praescientia non potes esse , potest autem sine praedestinatioue praestaentia : radestinatione quippe Deus ea praescirit, quae fuerat ipse facta-νus; unde dictum est, Feeit quae fuiμra sunt: prinscire autem potens est , etiam quae ipse non Deit , μcut quaecumque peccata . Sed haec verba reprobant scientiam mediam , quia nullam ponunt in Deo praescientiam suturorum independenter a divina voluntate , ut suadent haec prima verba: Praedestinatio sine praesesentia non potest essi: Ergo in Deo non datur cognitio futurorum ante do, cretum per scientiam mediam. Prob. 2. ratione : Nullum est suturum infallibiliter ante decretum : ergo nulla datur scientia media . Consequentia est certa, cum scientia media nihil aliud sit , matri cognitio futurorum ante decretum . Prob. antecedens: Si esset aliquod suturum a Deo cognitum antindecretum, maxime illud, quod adversarii assignant , nempe Tyriorum conversio I sed hareconversio non cognoscitur, nisi post decretum rergo. Prob. minor: Ad Tyriorum conversionem tria requirebantur, nempe voluntas Dei i nemo

enim potest converti ad Deum, nisi Deo volem te ; voluntas Tyriorum , quia nemo potest evnverti ad Deum , nisi ipse velit , alias injuste Christus increpavet Iud eos, si ad eorum volu tatem non tenuisset . Tandem requirebantur Qgna, & miracula Christi , ut colligitur ex illo Matthaei I libi coro aim, oeci Hoc silpP sto, quaero , in quonam ex his requisitis , vel post quodnam ex illis cognoscebatur a Christo Tyriorum conversio 3 Si dicas in voluntate ΤΡxiorum : ergo cognoscebatur eorum conversio

post decretum divinae voluntatis de concursu

376쪽

. praestando ἀ quia voluntas Tyriorum non poterat velle conversionem, nisi consentiente divinai voluntate , & consequenter si Tyriorum converso cὀgnoscebatur, post consentari voluntatis te rum, cognoscebatur etiam post decretum divinae voluntatis. Si dicas in unis , & miraculis Christi; hallueinyis, quia si signa,&miracula Christi suissent ratio cognoscendi conversionem Tyriorum futuram, Deus insallibiliter cognovisset conversionem CoroZaitarum suturam , quia apud ipsos facta sierunt signa , ut patet supra. Deinde, positis signis Tyrii potuissent non C Verti, nec Poenitentrum agere , sicut Cor Taitae : ergo Deus non cognoscit insallibiliter conversionem. Tyriorum suturam in signis& miraculis Christi. Unde concludendum est Deum cognoscere conversionem Τyriorum suturam, quia decrevit hujusinodi conversionem fore, non decreto absoluto, &smpliciteressic ei, sed conditionator ergo nullum suturum cognoscitur a Deo ante decretum. Confita Supponamus,quod signa miracula quae facta suerimi apud Corozaitas, facta suiGsent apud Τyrios, & quod Deus nullo modo. Prius decrevisset, nec voluiset eorum eonversionem: quaero, an poenitentiam egissent λ Si dicas

quod si s ereo a sola Tyriorum voluntate , & mi raculis Christi dep debat haec conversio: sed hoc est salsiun, quia nihil menit ad me inquit Christus nisi Narεν meus traxerit eum . Si dicas suod non ; ergo cum Deus de iacto cognoscat infallibiliter futuram eonversionem Tyriorum sub conditione, & quae certo evenisset, si mir eula facta suissent , cognoscit eam, quia eam prius decreverat . Namsi Deus non decrevisset nec 'oluisset ii e conversionem, Tyrii poenitentiam non esissent , etiamsi apud spas miracula facta sui ni ; nec Christus dixistet Co roraitis: iuncte. si in oνο Sidono factae Dissem, se. Quia de hac re non fuisset certus r

377쪽

ergo si Deus cognoscat infstibiliter Tyriorum conversionem , est post aliquod decretum du

Prob. Tyriorum eonversio non potest e gnosci a Deo ut futura , quin habeatur Id, per quod futurum fit futurum , sine quo res est

possibilis, vel actualis; sed antecedenter ad de-

metum divinae voluntatis, non habetur, unde Τyriorum conversio possit fieri sutura r ergo non potest cognosci a Deo ut sutura ante decretum ; & consequenter non datur scientia media . Prob. minor ; licet ex dictis tonstet decretum Dei esse causiam totius suturitionis: Causa eonversionis Τyriorum, ante decretum, nubium habet esse futurum: ergo nec ipsa conve so . Prob. antecedens: Causa conversionis ΤΡ riorum nihil aliud debet esse in scientia adversa' Horum, quam voluntas Turiorum , & praedica tio Christi; quia cum excludant decretum Perseientiam mediam, nequeunt dicere decretum esse causem conversionis: sed consensus volunt iis Tyriorum non erat in se futurus ante decretum, nec praedicatio Christi erat sutura z ergo causa conversionis riorum ante decretum non habet,unde sit sutura. Probaminor: Volumtas Tyriorum non potest esse determinata ad consentiendum praedicationibus Christἰ,nec voluntas Christi ad praedicandum , nisi Deus con

currat cum ipsis ad utrumque ; cum voluntas creata nequeat se determinare sine concursu divino a suprema voluntate proveniente: Et Deus

nequit concurrere cum voluntate Tyriorum,nec

eum voluntate Christi praedicantis, quin velit absolute vel eonditionate eonversionem Tyriorum,si ponantur in illis eircumstantii x: nihil potest etiam esse in tempore , quin Deus velit

quod sit: ergo impossibile est , quod in Deo sit laliqua cognitio., seu scientia de aliqua re su tura , quin prius sit in divina voluntate de i l

378쪽

Confir. ex D.August. de bono perseverantiae cap. I' assignantes rationem, quare Tyrii, Sidonii poenitentiam egissent, ubi sic ait :duint enamhαc , O faciunt, quibur datum est: non autem faciunt , sive audiant , sive non audiant , quibus datum non es r Ergo ex D. Aug. ΤΡriorum converso erat sutura post decretum dandi illis media emcacia ad poenitentiam agemdam, si apud eos facta suissent miracula: nam si non faciunt, sive audiant, sive non audiant quibus datum non est, oportet , quod illi qui faciunt, ut Tyrii , & Sidonii secissent , saetant

quia ipsis datum est auxilium a divina volunt te : ergo Deus cognoscebat Driorum conversionem , quia decreverat dare ipsis auxilia , si miracula facta suissent: ergo Tyriorum conVer so non est a Deo cognita , nisi post decretum conditionatum. Prob. Nulla est admittenda in Deo scientia, quin sit certa & infallibilis: sed si adinitte, retur scientia media, seu cognitio ante decretum, non esset certa, nec infallibilis : ergo non est admittenda. Prob. minor: Posita ab aeterno illa cognitione circa consensum suturum Tyriorum v. g. & Sidoniorum, sub conditione, od ponantur in tali cire stantia m Euange lio praescripta; quaero, an in tempore Tyrii pin tuissent non converti positis signis , & miraculisque facta fuerunt apud CoroZaitas 3 Si dicas , quod non; ergo Tyrii non erant liberi sicut Corozaitari quoniam isti poenitentiam non ego runt ad praedicationem Christi, quia nolue runt ; qioquin Christus sine causae increpasisset: Et illi , seu Tyrii , non potuissent non age que poenitentiam,etiamsi voluissent non agere,PO AE sitis miraeulis. Si die',quisd potuissent non age' re Poenitentiam positis miraculis ; ergo tunc illRstientia qua Deus cognoscebat Tyriorum C in 'versionem suturam independenter a decreto γ mi incerta, & fallibilis. Prob.consequenti Σ

379쪽

Deus per scientiam mediam cognoscebat eon versionem suturam: at futurum est illud quoά erit; & eo ipso, quod erit , scientia qua e gnoscit ir, est certa, & insallibilis: ergo si Deus cognovisset ante decretum conversonem Tyri rum suturam , & ipf, conversio non evenisset positis signis , scientia illa qua cognoscebatur erat salsa. iInstabis r me argumentum: miIitat contra nostram sententiam: nam Τyrii potuissent non agere poenitenti m positis signis ; licet suerit de

eorum conversione decretum conditionatum . Resp. negando instantiam: nam posito decreto conditionato , scientia non frustratur, licet e&ctus non sequatur , modo non Ponatur con

ditio . Unde Deus prφvidebat Τ rios libere com sensuros praedicationibus Christi,post decretum conditionatum ; v.g. scio certe Petrum libere consensurum, si vocetur ;' ut hic scientia sit sallibilis, oportet,quod Petrus non consentiat posita vocatione : at si Petrus non consentiat ex desectu vocationis, scientia latea non fallitur ;sc a pari. in nostra scientia Dens certo scit a Prios poenitentiam acturos, si in talibus circun- stantiis ponantus e ut ergo haec scientia Dei fit fallibilis , oportet, quod Tyrii ponantur in ci cunstantia praescripta, quin poenitentiam agant . At si non ponantur in circunstantia , scientia Dei non sallitur : ergo ex sententia nostra de cognitione suturorum post decretum conditi natum , non est saltibilis, nec incerta, sicut in sententia adversariorum . . Prob.ultimo: Non est admittenda scientia cui nequit assignari objectum; sed scientiae mediae non potest assignari objectum particulare: ergo non est admittenda in Deo. Prob. minor : si esset aliquod objectum assignabile scientiae mediae , maxime sutura conditio nata, ut latentur adversarii ; sed sutura conditiunata attin-suntur scientia sinaplicis intelligentiae, vel scien-

380쪽

tia visionis: ergo, &c. Probi minor i Futuriam condit onarum, v.g.poenitentia Tyriorum ut sutura est necessaria vel contingens r id est,potestes e seu est possibilis, vel erit infallibiliter Si primum, debet ineludi in objecto scientiae simplicis

intelligentiae, per quam Deus attingit possibilia,S necessaria. Si secundum, debet includi in objecto scientiae visionis, perquam Deus attingit . omnia quae erunt : ergo nullum est objectum circa quod versari debeat scienti a media . Confir. Vel Deus potest non cognoscere Bis tura conditionata, vel non potest non cognoscere Si primum, ergo Deus eognoscit futura conditionata libere ; ex quo duo insero , nem Pe Deum cognoscere sutura conditionata per scientiam liberam , quae est scientia visionis a de sutura conditionata dependere in esse , &a fortiori in cognosti, a divina voluntate, quae est radix totius libertatis rerum . Si secundum , ergo Deus cognoscit sutura conditionata nece*sario, sicut cognoscit creaturas possibiles. Ex quo etiam duo insero , nempo Deum cognoscere sutura conditionata per scientiam simplicis intelligentiar ; & sutura conditionata, secluso dein 'creto divinae voluntatis,& libertatis, elle mere possibibilia . Unde concludendum est, nullam esse in Deo cognitionem suturorum , ante alia quod decretum divinae voluntatis . Conclusio

probari potest ex desectu necessitatis , & ex inconvenientibus quae sequerentur, si poneretur in Deo ; sed haec absurda non sunt hic deducenda, cum videri possint apud Gonetum, & alios impugnatores , hanc materiam sustori stylo pe

tractanteS.

Obj. I. Deus cognovit certo Tyriorum com. versionem suturam sub conditione , ut patet. ex illo Math. supra: sed cognovit illam ante decretum: ergo per scientiam mediam. Prob. mi- nor: Si suisset aliquot decretum circa poenitentiam Tyriorum, poenitentiam egissent; alio Durand Tom.I. P quin

SEARCH

MENU NAVIGATION