Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus primus continens tractatus de Deo uno & trino

발행: 1709년

분량: 773페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

minus attingeret illud , si non esset imago &repraesentatio objecti, cum de ratione actionis sit attingere terminum sub ratione termini &producti. Quaeres, an haec dictio quae est productiva Verbi Divini , distinguatur a paternitate Res' negative . . Ita colligitur ex dictis, & est naens Doctoris in T. dist. 18. quem sequuntur Smisinq,

Rada, Frassen, Foelix & alii: Tum quia non sunt in Patre duo principia distinguentia ipsum a Filio, cum ex Florentino Filius habeat

omnia quae Pater habet, excepta Paternitate e.

ergo dinio est formaliter paternitas ; alioquin Pater distingueretur a Filio per actum dicti nis, & per paternitatem , quod est falsiim Tum quia si dictio non esset formaliter Patemnitas , vel esset prior ipsa, sicut essentialia dicum tur priora notionalibus, vel non Si primum ergo filiatio est prior paternitate , quia filiatio debet esse in signo dictionis, cujus est terminus productus : sed hoc est salsiam , cum Pater , qui qer Paternitatem constituitur in esse Patris, sit prior Filio prioritate originis, quae est priori.tas a quo quis alius , ut. docent Theologi no-yri: ergo dictio non distinguitur a Pateriaitate. Si secundum ; ergo Filius est prior actione productiva sui, quia filiatio est in signo paternit iis, cum correlata sint simul natura & cognitione: sed hoc est falsiim , quia omne productum sequitur ad actionem productivam: ergone haec absarda sequantur, dictio a paternitate nullatenus est distinguenda . Deinde , , dictio actu est personalis, vel non Si primum, debet esse Paternitas, alioquin essent in Deo plusquam quatuor relationes reales , scilicet paternitas , filiatio, spiratio activa, &spiratio passiva, cum daretur dictio quae est relatio realis: sed sitne

quatuor tantum, ut tenent omnes Τheologi :ergo dictio & paternitas sunt una eademque re

latio. Si secundum: ergo dictio est communis,

582쪽

ea enim quae in divinis non sunt personalia seu notionalia, sunt communia, sicque Filius generat , Mod est falsiim. Diee Actus dictionis est actio quae supponit

agens in ratione suppositi , quia agere aut Operari sequitur esse , ut docent Philosophi sed paternitas non supponit personam Patris quae, ut insea dicemus , constituitur per reluilonem paternitatis: ergo dictio non potest esse formaliter paternitas. Confirmatur ex Doctore in I. dist. 28. suaest. 3. g. distinguitur de relatrone, ubi ait orieo non est proprie forma , nee pissisae in qua est , nec personae ad quam est; sed est quasi via, tunc nec primae personae est forma , sed quasti praesupponit eam: nia hil autem constituit aliquid is aliouo misi inquantum est forma. : ergo cum dictio sit origo seu generatio activa, nequit esse forma per inmae Patris , sicut paternitas, & consequenter distinguuntur.

R 'ondeo negando antecedens: duplex enim est actio, 'na est constituti, & alia est constitutiva: prima supponio agens, & esse in Sp- posito, quod agit r secunda vero constituit illuc, quando agens est merε relativum , ut est 1uppositumsatris 3 es ideo dictio quae est actio ,

non debet supeonere personam, sed eam comati tuere, quia in divinis , per na, quae Fen

rat, est relativa, quae necessarid debet constitui per dictionem , quae est prima 4ncommunicabilitas. Ad confirmationem, dico, Doctorem velle , paternitatem & dictionem distingui sollim per diversa connotata , non autem se aliter

ex natura rei .

583쪽

caodnam sit principium , divinarum

processionum ADvertendum est,principium operationis esse duplex, quod scilicet, & quo. I. Est ipsummet suppositum agens & operans , & x. Est illa virtus aut forma, mediante qua suppositum agit& operatur. Principium quo est etiam duplex , unum est remotum , aliud ProXimum , ut

Patet in productione ignis, in qua ignis prod cens est princietum quod, sorma substantialis ignis 1 est principium quo remotum, & calor est

Principium quo proximum. Hoc igitur notato hic quaerimus virtutemsu principium quo PM

ter qui est principium Filii, & Pater & Filius qui sent principium quod Spiritus sancti,

Producunt λ

Dieo I. Naturam divinam ab intellectu & voluntate praecisam, non esse principium, divunarum processionum, ut docent omnes Theologi contra Durandum: nam divinete processiones sunt diversae rationis , cum una sit vera generatio, & altera spiratio, & unus terminus sit genitus, & alter spiratus: ergo non sint immo diate a natura divina tamquam a principio quo. Prob. consequentiat Si natura divina esset immediatum principium quo divinarum processi num, non posset assignari ratio, ob quam una Processio est,eneratio , & altera non, & unus terminus esset Filius , & alter Spiritus, quia quando principium duo est unum & idem in principio seu in producente, principiata ieu Producta, dc actiones stini ejusdem rationis , eum nihil sit in productis estectibus , aut termis nis, quin sit ex vi principii quo , quod est tota virtus asςndi: ergo si natura divina inde silmpta esset

584쪽

esset principium Filii in Patre, & Spiritus 1 ancti in Patre & Filio, processio Filii & pro

cessio Spiritus sancti essent ejusdem rationis. Diees : Ex SS. Patribus, Filius procedit per modum naturae, &-de substantia Dei: ergo divina processiones sunt immediate a naturatamquam a principio . Resp. SS. Patres loqui contra haereticos, qui negabant Filium esse Deum, & consequenter per

, per modum naturae , non intendebant asserere

naturam ese principium quo Filii, sed probabant Filium in divinis habere naturam Patris ex vi

processionis & naturaliter ; non vero Per crea tionem , ut volebant haeretici. Diees iterum: Non minus est foecunda natura

in Deo, quam in hominibus ; sed natura in hominibus eu principium quo generationis : ergo etiam in Deo. Resp. negando minorem: Natura enim in hominibus non est principium quo immediatuni agendi, nec proximum, cum exigat potentiam generativam a se distinctam: ergo natura divina nequit esse principium quo generationis independenter a suis potentiis , nempe ab intellectu de

voluntate. Unde Dico a. Intellectum eum essentia esse prI eipium fluo generationis Verbi, dc voluntatem cum essentia elle principium quo Processionis

Spiritus sancti. Haec conclusio recte colligitiivex dictis in prima ; tamen Prob. Puoductio divina est communicatio vitae divinae; sed interulectus & voluntas simul cum essentia, in ratione objecti intelligibilis, stat id quo imme-' diate communicatur vita divina: ergo sunt immediatum principium quo formale & adaequatum divinarum procestionum . Prob. minor: Vita divina est vita intellectualis,Deus enim nec vegetat, nec sentit: sed vita intellectualis non potest aliter communicari, nisi per potenti

intellectuales , nimiritin per intellectum &

585쪽

voluntatem: ergo intellectus & voluntas simul cum essentia sunt principia quo divinarum proincessionum . Tandem , Pater generat Filium quia intelligit essentiam divinam a & Pater &Filius producunt Spiritum sanctum , amando eamdem essentiam : ergo intellectus cum este tia debet esse principium, Pater producit Filium, & voluntas cum eadem essentia primcipium quo Pater & Filius producunt Spiritum sanctum . Conclusioni nostrae adhaeret Gonetus, discrepat tantum in quadam modificatione quam ipse addit intellectui di voluntati, quam nos superfluam judicamus, ut Patet in quaest, Praecedenti. Dieest In productionibus univocis productum

debet esse limite principio producenti , & ab ipso distingui realiter: sed Filius non est similis intellectui, nec ab ipso distinctus, nec Spiritus

fanctus voluntati, ut est evidens: ergo intellectus S voluntas non sunt principium quo divinarum

personarum .

Resp. disting. majorem 1 Principium debet esse simile principio produeenti, & ab ipso re liter distingui , si intelligas principium concedo majorem : Si intelligas Principium quo,

nego majorem a nam ad productionein univc-ς ana sussicit, quod producens seu principium quod, & productum , sint similia in natura: v. g. ignis Productus non est similis formae substanti ii ignis producentis, nec calori , cum in se sit ealidus; sed est similis igni producenti, & ab ipso distinctus. Unde cum Filius divinus sit similis Patri S ab ipso distinctus, productio ejus debet esse univoca, licet non sit similis intellectui, nec ab ipso realiter distinatis .

586쪽

Cur Mia ex divinis processionibus sit gen ratio , ct non altera

SUpponendum est tamquam certum infide, solain procenionem Filii esse generationem, cum Spiritus sanctus non sit genitus , sed procedens , ut sancit Symb. Ainan. his verbis . .Filius a Patre solo est , non factus , nec crearns ἷsed genitus. Spiritus sanctus a Patre Filio ,

nonsactus, nec creatus , neegenrtus , sed procedens .

Nec valet dicere , quod Spiritus sanctus esset imgenitus sicut Pater, si non esset genitus sicut Filius : Quia duplicitex aliquid potest esse ingenutum . I. Dicendo negationem ab alio simplicitero absolute. 2. Dicendo tantum negationem es sendi ab alio tamquam a generante , seu per viam generationis .. Unde in pruno sensu solus Pater est ingenitus, cum a nullo procedat, &st principium totius divinitatis; & consequenter Spiritus sanctus qui a Patre Filioque procedid, non potest esse ingenitus sicut Pater in hoc primo sensu, bene vero in secundo , cum non sit ab alio tamquam a henerante, sed tantum tamquam a spiratore: id circo diincultas non est, in Spiritus sanctus sit genitus 3 sed tantum de ratim ne, cur non sit genitus, sicut Filius λ . Dico, rationem proximam S sermalem, cur processito Verbi sit generatioρ non autem Proetcessio Spiritus sancti, esse, quia procellio Verbi est per intellectum & naturaliter , processio vero Spiritus sancti. est per voluntatem &

Prob. Ratio proxima & immediata, cur Spiritus sanctus non sit Filius, nec genitus, est eadei ac illa, cur non sit Verbum, cum esset Filius senitus, si ellet Verbum,quia Verbum Senerari iaci Z

587쪽

tur ex objecto & potentia , juxta illud tritum

axioma , Ex objecto potentia nascitur notitia

quae apud omnes est Verbum: sed ratio proxima S immediata, cur Spiritus sanctus non sit Vesebum,est, quia non producitur per intellectum &naturaliter, sed per voluntatem & libere: ergo ideo processio Verbi est generatio , non vero processio Spiritus sancti, quia Verbum procedit per intellectum naturaliter , & Spiritus sanctus Per voluntatem & libere. Confirm. Ex D. Augustino lib. . de Trinitate' cap. 9. dicente de Spiritu sancto , Exit non quo , modo natus , sed quomodo datus: Ergo , ex D. Augustino, si Spiritus svictus exiret quomodo natus, esset Filius & Verbum, quod solito ex o jecto & potentra nascitur ; sed ideo Spiritus 1anctus non est' atus , & procedit quomodo datus , quia non est ab intellectu, sed a voluntatea qua nihil procedere potest, nisi quomodo datum , cum solius voluntatis sit dare, & intellectus parturire conceptus, qui sunt imago objecti & Uerbum mentis: ergo Spiritus sanctus non est Filius , nee genitus, quia est datus, quod idem est ae dicere , quia non exit ab intellectu, nec naturaliter , sed a voluntate

Prob. a. ex destructiori rationum advers tiorum: Ex Vasqueato, ideo Verbum est genitum, quia procedit ab uno tantam, & Spiritus S. non est genitus, quia procedit a duobus ; sed lixeratio non valet. Tum quia Spirhus S. ex sua ch, racteristica proprietate non postulat procederea duobus suppositis, ut sufius probabimus insea. Tum qui , ut ait Gonet. Filius in creatis procedit a duo- , a patre scilicet & a matre; ergo si

non estet alia ratio, Spiritus S. esset genitus ει Filius, quamvis a duobus procedat; cum hoc

ex natura sua non exigat, nec generationem impediat . Tum quia Patex & Filius sunt unus spi- rator Spiritu. b. emo haec xatio non valet.

588쪽

D. Bonavent. Alensis, Ricardus a S. Victore, Ralii, dicunt Verbum esse Filium , quia accipit ex si processiqnis naturam is cundam ad productionem alterius suppositi, quam Spiritus

S. non accipit; sed haec ratio non valet: ergo &c.

Prob. minor : Secunda persona non est Filius, quia habet virtutem spirativam Spiritus S. Tum quia prius est a Patre genita, quam Spiritus S. productus a Patre & Filio.Tum quia siSpiritus S. non procederet a Filio, ut volunt Graeci, non minus esset ab ipso realiter distinctus, ut infra dicemus: esso ratio immediata & formalis, cur secunda persona sit genita , non debet esse, quia accipit a Patre naturam foecundam ad Prod

ctionem a rius supposti , quam Spiritus S.

non accipit

Alarcon, & alii neutrales dicunt Verbum es egenitum & Filium quia ex vi suae processionis est imago ; & Spiritus S. non est imago ex visuae processionis: sed haecratio non valet, quia Verbum est imago , quia est Filius & Verbum ergo non pytest este Filius, quia est imago: nam ratio imaginis iundatus in genito, vel inyrodu elo N on in prωucto , alias Spiritus S. ex vi suae processiqnis esset imago, quia est eroductusa ergo ratio imaginis fundatur in genito, A si

cunda persona est imago praecise,quia est genita, ut suadet Cyrillus Alexand. lib. 3. The cap. I. dicens: Propter hoe Filius Verbum Mago DeAest , in a ex ipso Paris Nere O proprie genisus est.

Unde insero, secundam persenam esse imaginem ex vi suae processionis, quia est genita& esse genitam , quia est ab intellectu naturaliter. Obji. Si intellectus paternus non elles sor- maliter infinitus, Verbum ab ipso productum

non ellet genitum , nec ejus processio vera gen ratio : ergo ratio, propter quam secundapersona

dicitur Filius, & ejus processio generatio, est quia procedit ab intellectu infinito . Prob. ant

ιedeus: SMusa infinitate , intellectu paternu

589쪽

338 DE DEO TRI NO.

non produceret terminum substantialem realiter similem Patri, sed tantum intentionaliter ;ut patet in intellectu nostro : ergo intellectus patet nus producit Filium , quia est formaliter infinitus, non vero quia est intellectus & potentia paturalis . Subsumo : sed voluntas divinae it utiam sormaliter infinita: ergo terminus ejus seu spiritus Sanctus, est genitus: sed hoc est haereticum e ergo ratio , cur secunda persona sit genita , non autem tertia, non est, quia procedit

sex intellaeium , & Spiritus Sanctus per vo-

untatem

Resp. concedendo antecedens de generatione substantiali: verum siquidem est , quod si intellectus patemus non esset formaliter infinitus, terminus ab eo productus non esset Filius substantialis, sed tantum partus intentionalis; unde ex infinitate illa silvenit substantialitas geniti rat ratio generationis & geniti provenit ex intellectu , ideoque concesso antecedente subinsumpti. , nego consequentiam, Ruia licet voluntas divina sit sermaliter infinita , generare minime potest , sed tantum Prodicere termianum substantialem , sicuti intellectus; sed nequit esse genitus, nec natus, sicut terminus i tellectus; sed tantum spiratus & datus , ut pedi

tinet ad voluntatem.

Dιe.s: Spiritus Sanctus lieet sit a voluntate, est tamen a vivente , & in natura similis Patri& Filio: ergo si non sit Filius, hoc non est, quia procedit a voluntate ut vult Scotus. Cons quentia est certa: Prob. antecedens ; Spiritus S. est Deus sicut Filius: emo est in natura similis. Patri sicut FiliuS. . Respondeo distinguendo antecedens : Spirtus Sanctus est a vivente naturaliter, nego antecedens ; libere, concedo. Distinguo etiam idem antecedenS quoad secundum membrum ; Spiritus Sanctus est in natura similis Patri & Filio , in vi processioniis suae ,& ratione principii p

590쪽

ductivi, nego ; sic enim est finitus impulsua dumtaxat : materialiter & ex subjecto conn talo, sicuti v. g. homo est: animal, concedo. Homo enim non est animal exsua ratione servmali & constitutiva, sed tantum ex materiali, cum solum ex sua ratione intrinseca & sermali sit tantum rationalis: Ita similiter Spiritus Sanctus ex vi suae processionis ratione principii, est impulis infinitus Patris & Filii, & de

materiali est Deus : ne credas tamen, Spiriatum Sanctum non esse sermali ter Deum ; nam sicuti homo est sormaliter animal , quamvis animal non sit de rattane sermali & constitutiva ejus; ita pariter Spiritus Sanctus est Deus

sormaliter. Dices iterum: Persona producens communiacat ex vi processionis naturam divinam personae

productae: ergo Spiritus Sanctus qui est persona producta,ex vi processionis suae accipit naturam divinam a Patre & Filio, & consequenter est Deus ex vi processioms suae , & in natura similis Patri & Filio . Respondeo distinguendo antecedens; Perisa

producens. Per viam naturae seu naturaliter communicat ex vi processionis naturam personae productae, concedo antecedens: Pro auce

perviam impulsus & libere, nego antecedens reconsequentiam , quia Spiritus Sanctus est liber e Productus, ut insta videbimus,, & per modum

impulsus'. .

. Insabis: ergo Spiritus Sanctus potest produc vel non produci, quod est haereticum. ωχοί stantiam, quia non producitur libere libertate contradictionis , quae necessitati opponitur; sed libertate essentiali, quae stat cum summa neces sitate, ut dicemus in proprio loco cum Doctore

iubtili. Objicies iterum: Spiritus Sanctus producitur

naturaliter ς tum quia producitur necessarius

nam quod est a principio necessario, est a prin-M Z 6 cipio

SEARCH

MENU NAVIGATION