Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus primus continens tractatus de Deo uno & trino

발행: 1709년

분량: 773페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

Etione Spiritus Sancti pxaecise , sed tantum a modo producendi ex se, & a se, qui convenit soli Patri, cum Filius producata Patre, &Ρ

Haec responsio valet etiam ad solvendas a thoritates aliorum sanctorum Patrum, scilicet Dionysii , qui cap. 1. de divinis nominibus ait: Solum Patrem esse fontem divinitatis; & inde comeludunt Graeci, divinas Personas, utpote Filium S Spiritum Sanctum, a solo Patre procedere , sicut rivuli a fonte emanant: & NaZianz. qui in orat.ad Episcopos qui venerant ex AEgypto, ait: Omnia. qme habet Pater , habet Filius , excepta causalitate, id est , excepta ratione principii ad 'intra: & ideo si Filius non sit principium, Spiritus Sanctus a solo Patreprocedit,& in ipso selo est spiratio activa, ut suadet D. Basilius ep. 43. ubi ait: Nullam seeundum propriam notionem communem habet Filius ei- Patre: emo Spiritus Sanctus non procedit a Filio . At licet ista famctorum Patrum verba intelligi possint, sicut verba D. Damasceni: tamen, Respondeo, quod dum D. Dionysius appellavit Patrem , sontem divinitatis, noluit attribuere Patri totaliter & unice rationem principii, sed solum rationem primi principit. D. N TianZenus non loquebatur de causalitate seu

principio absolute, sed de*rincipio Filii, quod ' de facto est in solo Patre ; volebat enim ille sanctus Doctor assirmare Filium in divinis non posse generare alium Filium; haec enim parti, cula, excepta causalitate, est sicut ista, enista paternitate: caetera vero quae habet Pater , n

bet eti1m Filius, & consequenter iste habet spuratiqnem activam , quae est actio productiv Spiritus sancti. Nec nocet huic expositioni authoritas D. Basilii, quia non loquebatur de quacumque notione, sed solum de notione qua Frelseu Filius, & a Patre distinctus; quae quidem notio est siliatio, ut deninat haec particula,

722쪽

seeundum propriam no finem , quia spiratio activa non potest diei propria Filio, cum sit etiam' in Patre: ergo ille sanctus Doctor loquebatur desiliatione quae est propria Filio, a quo Spiritus S.

Procedit.

Die/s: Leo Symbolum Constantinopolitanum absque illa additione , Filioqu/, laminae argenteae insculptum posteris reliquit, &retrὁ Altare sancti Petri Romae reposuit , teste M gistro sententiarum in I. dist. ir. Ille summus Pontifex hoc instituit, quia plures Ecclesiae decantabant Symbolum Nicoenum eum hac pa ticula , Fuisque : imo certi sumus, Carolum m gnum Imperatorem & Galliae Regem suos musiste oratores ad eumdem summum Pontificem ,

ut ab ipso postularent licentiam decantandi hane particulam Filioque in Missa , & summus

Pontifex eam concedere recusavit, ut refert B Tonius tom. 0. ad annum 8υ. ergo illicitum erat ,

addere Concilio Nicaeno hanc particulam Vilisque, & Spiritum S. a Filio procedere; alicis lice tiam eam decantandi concessisset Oratoribus Regis Galliae, per quem restitutus fuerat ad Pontificatum ipse Leo Respondeo, Leonem tertium id secime , non

ut hanc particulam Fadioque reprobaret, sed ut constaret,quale suit illud Symbolum Constantinopolitanum : tum quia expedit habere certa antiquitatis testimonia, ut constet posteritati quid unoquoque tempore, & in unoquoque

Concilio definitum sit,& praesertim in Concilio Constantinopolitano, in quo Arrii & aliorum

haereses tam solemniter damnatae sunt a tum quia ecesse erat providere,ne quis falso objicere posset,in Symbolo Constantinopolitano reperiri hanc PArticulam, qui a solo Patre proeedit, ut nonnulli Graecis adhaerere volentes impudenter asserebant , sicut videmus nuper secisse ili remiam Patriarcham Constantinopolitanum :ergo mandatumiconis tertii non Irobat, Spiri-

723쪽

tum Sanctum a sylo Pam procedere, sed solum in Concilio Constantinopoditano non reperiri hanc particulam Ad illud de oratoriabus Caroli magni, dico, quod summus Pontifex non recusavit, nec damna v it illam additionem , Filioque ι sed solum voluit, ut non decantaretur in Ecclesia Gallicana, nisi prius decantata suis et in Ecclesia It omana, quae est Mat omnium Ecclesiarum, dist. I 2. cap. non decet.

Instabis : Concilium Ephesinum actione 6. statuit,alteram fidem neminuicere proferre, aut

conscribere, aut componere , Praeteream definitam a Sanius Patribus qui in Nicaea cum Spuritu Sancto congregati fuerunt a. sed in Symb Jo hujus Concilii non habetur, quod Seiritus Sanctus a Filio procedat: ergo probab1le est Leonem tertium Spiritu Sancto insFrante, si tu in Concilio Ephesino, denegψe licentiam decantandi hanc particulam, Filioque, & lamiunae argenteae reliquisse posteritati insculptum Symbolum Nicaenum, ne conscriberetur altera fides praeter definitam a Patribus Concilii Nu' caeni ; &consequenter Concilia sequentia, numirum Nicaenum secundum, Florentinum , nee Lugdunense potuerunt illam particulam, Fili clue, addere Symbolo Nicaeno cum sit praeter fidem ejusdem Nicaeni , in quo non est haec par

ticula. ' Q, Re ondeo, Concilia Nicaenum secundum , Ephesinum, Chalcedonense, Lugdunense,&alia, per Ly aberam fidem intelligere contrariam &oppositam fidei, seu Symbolo Nicaenoenam LI Praeter , saepe ponitur Pro confra, ut suadet illud ad Galat. 1 . vers. 8. Sed Ucra nos aut Ang. 'us de cati euangeliaret .vobis praeterquam quo i inan et avi tis vobis, anathema sit: ubi, ' Praeter, idem tignificat ae contra: alias secludiretur, quod si Angelus aut Apostosus explic rei nobis Iusteria, addendo aliquid quod Paulus non dixit, non esiet audiendus, ut si dico

724쪽

ret aliquod contra id quod Paulus dixit, quod est salsum :-Ly Praeter significat contra . . Unde cum haec Particula , Duoque , non sit contraria Symbolo N icae , cum semper conservet articul in Symboli, nempe Diritum Sanctum aePatre procedere, potuit addi absque

ulla contrarietate

Dieeit Non spectat ad Concilium Ratuere articulos fidei: eris nullum Concilium potuit addere hanc particulam, F lioque, cum sit a ticulus fidei . Nego consequentiam, quidquid sit de antecedente , quod remittimus ad materiam de fide, vel de Conciliis. Ratio negati est , quia non est novus articulus fidei, sed 'lum

nova explicatio articuli de processione Spiritus Sancti, quam ,Concilium Postserius adderς

potuit Symbolo Nicaeno , quod est primum Concilium generale . Vel dico, quod unum Concilium potest definire aliquid tamquam de fide , quod aliud praecedens non declaravit; nam Concilium Nicaenum primum definivit contra impium Arrii Dogma, Filium esse eo substantialem Patri ; Ephesinum contra Nestoriunt, in Christo esse tantis unam personam,& Virginem Μariam esse vere Matrem Dei: ergo Concilia obhaereses contra Spiritus sancti P ocessionem , potuerunt definire Spiritum fametum a Patre & a Filio simul procedere , &addere Symbolo Nicoeno hanc Particulam ,

Objicies s. rationem alteram. Pater est liust ciens principium SpirituS sancti , .cum non postulet ex se nec per se procedere a duobus suppositis , ut monet Scotus: ergo a solo Patre pro .

cedit; alias productiqejus a duobu'sippositis,

scilicet a Patre & Filio, esset contra naturam ' Spiritus aucti. Probatur consequentia I. Spiritus sanctus est simplieiter unus sicut Filius&ideo ab uno eancum, seu a Patre, procedit sicut Filius. a. s non magis convenit cum Patre aquam

725쪽

quam spiritus sanctus : ergo Filius non sp rat

Iimul cum Patre , seu non producit ad intra si ut Pater, neque cum ipso, quia conveniret cum Patre in ratione producentis & Spiritus S. non

conveniret.

Respondeo negando consequentiam: Ratio est , quia virtus spirativa in ligno productionis Spiritus fascii reperitur in Filio sicut in Patre, qud dedit omnia,quae habet, Filio , excepta P . ternitate , ut sancit Florentinum: ergo Filius spirat simul eum Patre, quamvis Pater sit principium suffciens ; hoc enim provenit ex vi tute spirativa necessario reperta in duobus sur positis : sic nonne Pater est principium sum- ciens pro creatione mundi λ & tamen Filius creat, Spiritus sanctus creat , quia virtus creandi est in tribus: quare ergo Filius non poterit spirare simul cum patre , si habeat virtutem seirativam , quamuis Pater sit principium suta ciens nulla sane potest assighari ratio. Ad pri mam probatipnem, nego consequentiam: quia ' Pater & Filius non sunt duo spiratores, sed unus: eigo quamvis Spiritus sanctus sit unus, Potestprocedere a Patre & Filio. Ad secundam , nego consequentiam: ' quia similitudo inter dia

vinas Personas non provenit ex relationibus

originis, ut jam dictum est: erso licet habeat

spirationem activam, quam Pater habet , non per hoc magis convenit eum ipso, quam Spiridus sanctus : vel nego antecedens , nec inde nascitur inconveniens aliquod, quia relationes

non dicunt persectionem , ut jam diximus in Oroprio loco.

726쪽

si Spiritus sanctus non procederet. a Fia

tio: distingueretur ab illo . DIco, quod si Spiritus Sanctus a Filio non

. procederet , ab illo distingueretur re

liter. Prob. I. Ea quaeconstituuntur sormaliter per

principia omnino incompossibilia inter se, &Incommunicabilia . non pqflunt existere, quin unum sit realiter distinctum ab alio ; quia i , compossibilitas rerum necessario importat distinctionem realem , cum ea quae sunt inter se

eompossibilia, adunentur&identificentur: sed si Spiritus Sanctus procederet a solo Patre a quemadmodii Filius procedit, Filius & Spiritus sanctus haberent princ pia sormalia omnino incompossibilia inter se, & incommunicabilia: ergo facta suppositione, Filius & Spiritus Sanctas estent realiter distincti. Prob. minor: Principium formale constitutivum Filii quatenus est Filius, est filiatio ; & principium sormale constitutivum Diritus S. quatenus est per na, est spiratio passivar sed hilatio & spiratio passiva sunt inter se incompossibiles, & omnino incommunicabiles : ergo Spiritus S. & Filius habent principia formalia incompossibilia inter se, Pro batur minor: Filiatio non potest esse, quin constituat suppinsitum divinum ; spiratio passiva non potest concipi,quin eonstituat etiam suppositum: divinum: hoc supposito , quaero, an illa duo, princJpia constitutiva constituerent idem suppin, situm, vel duo supposita Z Si idem suppositum et bergo unum suppositum haberet dia' principia sermalia sui ipsius ellentialiter distincta, & naberet etiam duo principia productiva distincta :sed utruinque est salsuin, quia suppositum iu

727쪽

Iud esset partim genitum, & partim spiratum: ergo non costituerent idem suppositumi sed duo supposita: ergo essent realiter distincta inter se, nam quodlibet suppositum est omnino completum, incommunicabile , ut quod, & ut qμο.& consequenter semper est realiter distinctum ab ullo, ut patet in Concit. Ephec definiente contra Nestorium, in Christo non esse duo sup- Eosita, quia non es et unus Christus: ergo si filiatio & spiratio passiva constituerent duo supposita ,' acta suppositione, es at realiter distincta. Confirm. FiliatIo est relatio constitutiva didistinctiva Filii a Patre , & a Spiritu Sania

vel qui est unita spirationi activae , vel nonΘSi 2. ergo Filius non distinguitur realiter a Spiritu Sancto, quia est principium ejus: & ideo si Spiritus Sanctus a solo Patre procederer, non minus esset distinctus a Filio, cum Filius haberet filiationem, quam modo habet. Si I. contra' sic insergo: i. Filius in illo priori signo antecedenter ad spirationem activam, & producti nem Spiritus Sancti, est vere Filius & suppositum; alias non potuisset simul cum Patre prirducere Spiritum Sanctum: ergo filiatio e sti- ruit .e distinguit Fil nim a Spiritu Sancto sub pr prio & formali conceptu, independenter a spiratione activa , S consequenter si Filius non haberetistratio'em activam , non mini is esset distinctus a Spiritu sancto . a. Si filiatio esset constitutiva&distinctiva Filii ut unita spirationi activae, sequeretur, quod tam esset relatio personalis, & Arma hypostatica spiratio activa, quam filiatio: sed hoc est falsum: ergo &c. Sequeretur etiam , quod spiratio activa opponeretur paternitati sicut filiatio, & filiatio spirati ni passivae sicut spiratio activa; quod est man,

feste falsiam.

Filiationem constituere& distinguere filium , prout est radix spira

728쪽

tionis , non vero sub expresso conceptu fili .

Contra I. Filiatio non est radix spirationis. Τunt, quia spiratio activa est omnino improducta: ergo non potest habere radicem quae sit producta: sed hilatio est producta: ergo &e. I um quia spiratio activa non est proprietas per sonalis, nec omnino singularis: ergo non Potest habere radicem quae sit omnino singularis N proprietas per natis , alioquin radicatum s esset universalius & communius radice : sed filiatio est proprietas personalis omnino singui vis : ergo non potest esse radix spirationis activae. 2. 1iliatio distinguit Filium s Spiritu S. sub eodem conceptu, sub quo distinguit eum a Patre , cum aequaliter distinguatur ab utroque:

sed filiatio distinguit Filium a Patre sub sormali

conceptu filiationis: ergo &c. . t Confirm. Σ. Filius est constitutus, 3c distinctus a Spiritu Sancto per id , per quod non est Spiritus Sanctus; nam homo v. g.' distinguitur a leone per id, per quod non est leo: sed id per quod Filius non est Spiritus Sanctus, est, quia procedit in similitudinem naturae ex vi procesusionis suae, & per intellectum: Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio Filius esset etiam similis Patri ex vi sui processionis, & per imtellectum: ergo facta hypothesi esset distinctus, a Spiritu Sancto. Deinde Filius non est Spiritus Sanctus, quia non est spiratus, nec procedit a voluntate; sed facta hypothesi non esses spiratus,

nec Proeederet a voluntate: ergo esset distinctus a Spiritu Sancto . .

' Prob. 1. Si per impossibile Spiritus Sanct

nonrocederet a Patre, distingueretur realiter ah AIO: ergo etiam si non procederet a Filio, realiter dissingueretur ab illo. Prob. conseq.

Nam ideo Pater facta hypothesi esset distinctus a

Spiritu Sancto, quia non constituitur in esse per nae per spirare, bene vero perscnerarer ergo

729쪽

Filius non debet constitui in este personae per spirare , sed per generari, dc consequenter di

stingui a Spiritu Sancto facta lupothesi sicut

Pater , cum non sit major ratio ae uno, quam

.'Respondet. Gonet. quod si Spiritus Sanctus procederet a ses Filio, adhuc iopPoneretur reqlati e mediate Patxi v eo quod procederet meridiate abiillo , quia Pater daret Filio , virtutem qua spiraree Spiritum Sanctum, εc ita mediate, Producere Spiritum Sanctum , ' hoc sufficeret

ad distinguendum P trem a Spiritu sancto, in

. casu autem quo Spiritus sanctus non proced i

xet a Filio, mediate, nec immediate , 4psi oppo

Contra: QPpostio distinguit ea dumtaxat, in tra quae manet , seu ea quae opposita dehomi- nat; sed si Spiritus Sanctus noE erocederet a Patre , oppositio relativa maneret intra Patrem S Filium , eosque oppositos solui' denomin reti: ergo non dastiinueret Spiritum Sanctum 1 Patxe: vel dicendum est , quod etiam .distinguerex euina Filio, si ab ipso non Procederet. i. Minor est certa, cum nulla relatio tendat Ue : tra suum terminum. Prob. major: Nullus po-itest dari estectus . ma is sine immediata causa i. formali: nullaque denotan tio in subjecto quin immediate habeat formam : - Pater non haberet spirationem activam in nostra hypocliesi: ςrgo non denominaretur relative op-

pqsitus spiritui Sancto, nec ab ipso realiter di-

Prob. 3. Si Spiritus sanctus non procederet A. Filio, intellectus & votivntas in D essent duo

princiPia Productiva:lie go, termini, nimirum:

Milius & Spiritu Sanctus , distintuerentur Ieali

-tor . Prob, consequentia : I. Terminus Pro iψuctus Per volunt em, nullo modo esset ab in tralle ctu, &terminus ab intellectu productus, .

nullo modo ςsiet a voluntate , alioquin essent

730쪽

duo amores , aut duae cognitiones substantia. les, aut unicus amor , aut uniea cognitio su

stantialis: sed hoc eu falsum: ergo distinguerentur realiter. 2. Intellectus, facta hypothesi . cognoscendo divinam essentiam In signo priori& antecedenti ad amorem ejusdem essentiae , Produceret suum terminum in signo priori.& antecedenter ad productionem amoris Mevoluntatem e ergo terminus. per intellectum

Productus, semper esset distinctus a termino seu a Spiritu sancto per voluntatem productOFcum unum & idem: nequeat includere alia quod signum prioritatis & posserioritatis . 3. Amor, ut amor est, distinguitur a cogniti dine, ut cognitio est: sed facta hypothesi, Spirutus S. esset amorproductus , & Filius intellis Productar ergo Spiritus S. ratione suae productionis, non esset intellectio, seu Filius , et consequenter Filius & Spiritus S. essent duo

termini producti , & realiter distincti. 4. Si perimpossibile Pater & Filius non producerent ab aeterno spiritum Sanctum,proculdubio F lius siet persona distincta a Patre; & si per impossibLle solus Pater in tempore produceret Spiritums. proculdubio Spiritus s. esset persona distin

a Filio: ergo non diu inguitur a Filio, quia a rino. Procedit. Probatur. Si facta hypothesi Spiritus S. non esset alia perina a Filio , necessario esset aliquid personae lFilii , sed hoc

est ridiculum , cum Filius sit persona completa ex sua processione: ergo esset per na a Filio distincta.

Prob. ultimo ex SS. Patribus. D. Anselm. tract. contra Graecos de proeessione Spiritus Lait: iluoniam Filius existit de Deo nascendo, in Spiritus S. procedendo, σμ diversitate natis talia processionis νeferuntur ad invicem ; sed facta hypothesi , Filius esset natus, & Spiritus S. pr cedens : ergo haberent eamdem diversitatem

quam modo habent , & eonsequenter distingue Durand Tom. I. Fi

SEARCH

MENU NAVIGATION