M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

mine aliquo afflati sunt, praeclara multa dicunt, quae ipsim et non intelligunt: ita Vulgus hominum, propter illam , quam dixi , divinae naturae communionem , saepenumero quasi quaedam oracula , ita verissimas' quasdam sententias fundit, quae non ita, quae sensum est ab iis , qui eas usurpant, sed ita ut vere dicuntur, accipi debent. Nam quod eas & frequenter in ore habent, & tanquam veras & indubitatas accipiunt, id cit illa , qua omnes tenentur , divinitatis similitudo : quod autem detorquent eas in alium quendam sensum , libidini suae accommodatum , eo fit, quod pravis opinionibus corrupta, vivendi consuetudine

ipsorum depravata natura est . Quare in eo quod recte dicunt , sequendi sunt: quod recte dicta alio flectere , di aliter interpretari cupiunt, repudiandi . Ut enim oracula furiosi landunt, sapientes interpretantur r sic eiusmodi sententias etiam stultissimi iactant: sed a s pientibus earum petenda interpretatio est Cum igitur vulgus Graecorum dicit, πακτας τους εἶ ζῶντας ἀπνώοντας, felices esse, & in eo consentit: quod datur,aeeipio,& Deum etiam in eiusmodi hominibus loquentem admiror . At cum iidem postea dicunt se hoc non ita accipere , ut eos dicant bene vivere, qui honeste ac laudabiliter vivunt: nego me, quomodo ipsi accipiant laborare . Non enim Deus est amplius , qui loquitur:

sed cupiditas, sed nequitia , sed libido. Τοδε ευονJ De nomine summi boni, di de quadam

nominis explicatione , ac iit: Graeci loquuntur , τινου οπματωδὰ nulla controversia est: nunc in quo hominum iudicia discrepent, audiamus .

Περὶ δε' της ευαιμὶ De re vero ipsa , inquit, id est , de

felicitate , quaenam ipsa sit, controversantur : nequo imperitae multitudinis, & eruditorum ac sapientum

hominum similis de ea oratio est. Aliqui enim felicit tem collocant in aliquy eorum , quae evidentia , α

52쪽

I u I. E THICOR UM 3s omnibus nota sunt: ut in voluptate, divitiis, honore, alii denique aliud illam esse aiunt, saepe etiam unus idemque modo hoc, modo illud, morbo enim laborans, sanitatem : inopia pressus . divitias: ii autem, qui si 1 bi conscii sunt ignorantiae , eos admirantur , qui magni aliquid dicunt, quodque ipsi assequi non queant. Ηδεν η Hane summum bonum esse dixerunt e vel ribus Philosophis Eudoxus, Aristippus & Epicurus, &qui eos sectati sunt, ac de Eudoxo quidem alius erit in his libris dieendi locus , Aristippi autem & Epicuri sententias , & argumenta diligentissime excutit, diconsiderat Cicero lib. r. & lib. a. de finibus . At alii Contra eam summe aversati detestatique sunt, ut Antisthenes: 'cuius est illud: μανεί-- ον ὁ η nisi & Αrehytas dicebat, nullam capitaliorem pestem hominibus, quam voluptatem corporis a natura datam,& Plato alicubi vocat eam 4 lv καλ- . i

H πλουτονὶ Divitias nemo, quod sciam, philosophus summum bonum esse dixit . Sed constat vulgarium multo maximam partem beatos eos demum esse sentiis re , qui divitiis affluant, idque primum liquet ex usa loquendi. Saepe enim Graeci ευίαιμιας divites vocant. Euripides .

I idemque interdum divitias, interdum felicitatem nominant, dc ο λ modo felices, modo divites.

Sed & Larini saepe beatorum nomine non alios, quam divites intelligunt . Catullus.

ego ut puellae a num me facerem beatiorum.

Aurum in fortuna invenlIM : natura ingenium bonum

53쪽

Bonam ego , quam beatam me esse nimio dici mavolo. Deinde ex eo , quod Aristoteles primo docet, quosdam homines consectari divitias , ut instrumentum quoddam rerum gerendarum, alios eas sibi propo-'nere , ut finem: ideoque illos quidem modice eas arpetere: hos Vero neque modum, neque finem ullum, facere , iuxta id , quod a Solone dictum est .

Et ab Horatio: AI bona pars hominum derepta cupidine falsa Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis; neque ignota sunt illa eiusdem poetae.

Et genus oe formam regina pecunia donat. Et e Virtus post nummos . . . Et I . . t omnia pultaris - . Divitiis infunt

Itaque Bion dicebat, ut Ioculos quamlibet viles, plu rimi esse, si in eis plurimum inesset aurum: ita homi nes alioqui abiectissimos maximi fieri, si maximas ha

suantum quis que sua nummorum servat in arca Tantum habet Θ fidei. Ait Iuvenalis, & alibi:

Protinus ad censum : de moribus ultima fiet

Guaestio . . . . . . . . Et alio loco et

de habeas, quaevit nemo : sed oportet habere . Aristodemum Lacedaemonium dixisse narrat ΑΙ-caeus λήμ αυτ ἀγὰρ ' πινικος δε συδεις πέλPrivi ἐσλος ei δε τιμω .. Simonides interrog'tus, utri pluris emen sapienteS, an divites: respondit, se crebro sapientes ad limina divitum , divites nunquam pro soribus sapientum conspicari. Sed nemo unquam.elegantius eXpres sit omnes improbas sententias istoru . qui prae divitiis centemnunt omnia, quam Euripides, cuius hi versus latine a Seneca redditi legundur. ' .

54쪽

sise me voeari pessimum, ut dives vocer . An dives , omnes quaerimus : nemo, an bomus .

Non quare, Θ unde: quid habeas, tantum rogantis . Ubique tanti quisque, quantum habuit , fuit.' suid babere nobis turpe sit, quaeris nihil . Aut dives opto vivere , aut pauper mori . Bene moritur , qui dum moritur , lacrum facit Pecunia ingens generis lumani bonum , Cul non voluptas matris , aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens :Tam dulce si quid Veneris in vultu micat, Merito illa amores coelitum atque hominum tenet. Hi postremi versus etiam Graeci reperiuntur :seM ε' δξIωμα κΦλαον βρο-

Qui cum Athenis in theatro pronunciati essent, indignatus populus consurrexit; neque multum abfuit , quin & altorem,& carmen exturbaret. At fortasse magna pars eorum eodem vitio laborabat. Sed avaros et iam avari oderunt , ut de Crasso tradit Plutarchus . Extat elegantissimum epigramma Petronii Λrbitri,quo Pecuniam omnia posse ait: suisquis habet nummos , secura naviget aura ,

Fortunamque suo temperet arbitris. Uxorem ducat Danaen , ipsumque licebit Acrisium iubeat credere , quod Danaen . Carmina componat , declamet, concrepet , omnes

Et peragat caussas , fitque Catone prior . Iurisconsultus , paret , non paret , habetor ἰAtque so , quicquid Servius ει Labeo . Nulla loquor , quidvis nummis praesentibus opta, Et veniet: clausum ps det arca Iovem. , Plura

55쪽

M. ANTONII Μ URET 1 Plura apud Aristophanem in Pluto, Hae igitur &similes sunt sententiae hominum divitias putantium

esse summum bonum .

'Hτιμ Ne honorem quidem quisquam philosophus

fummum bonum esse dixit. Cum autem errent utrique, tum qui divitias, tum qui honorem finem esse dicunt, tolerabilior tamen & venia dignior, & minus indecorus est eorum error, qui honori nimis magnum honorem habent, quam eorum , qui opibus . Nam hi saltem excelso , ct recto , & elato esse se animo ostendunt : et illi sordido & abiecto . Rationes autem , quibus fortasse sibi persuadere aliquis possit, honorem esse summum bonum, esse, quod ab optimo quoque maxime expetitur. At optimus qui Gque maxime gloria ducitur. Est igitur gloria summum bonum . Proposito per se probabilis est . Assumptio facile probari potest . Fortissimi enim quique & maxima virtute praediti viri etiam vitam prae gloria contemnunt . Est in fabulis delatam esse a diis optionem Rchilli, longam vitam , sed ingloriam mallet, an bre vem quidem , sed quam perennis fama sequeretur, il-

dum autem hanc praetulisse, &. contemni ac vituper ri solent , qui vitae ac salutis maiorem , quam honoris di gloriae rationem habendam duxerint. Iasonem cum illa delecta iuventute ad vellus aureum proficiscentem, ignota prius mortalibus tentantem maria, vitamque suam ac storum , quod ante ipsum nemo fecerat, ventis ac fluctibus committentem, quid tandem impulit, ut se in tanta tamque aperta pericula coniiceret 8 Honoris nimirum & gloriae cupiditas. Ita enim de eo canit C. Valerius Flaccus.

tu sola animos mentemque peruris Gloria r te viridem videt immunemque senectae Phasidos In ripa flantem: iuvenesque vocantem .

PRAETEREA opus & finis idem sunt, ut saepe docet

56쪽

i I N I. ET HICORUM. 63cet Aristoteles . At honorem di gloriam Virgilius vo

Car opus virtutis . . , breve θ' irrepaTabile tempus. Omnibus est vitae , sed famam extendere factis

Hoc virtutis opus .

Ergo virtus referetur ad gloriam,tanquam ad finem. TERTIO is Quarum rerum aliquod praemium est , in iis praemium est. Λt virtutis praemium videtur esse honos & gloria. QvΛRTO , Bonum quo durabilius est, eo praestantius videtur. At caetera hominum bona videntur extingui saltem morte , gloria etiam post cineres durat . QVINTO. Summum bonum videtur esse se id , quod ipsi Deo homines tribuunt . SEXTO .. Si quod est iu rebus humanis divinum bonum , vix videtur negari posse , quin idem sit etiam summum , quid enim superius si eo, quod divinum est λ fit Plato lib. s. de legibus ait ἀγαθον ει ναι τ- τιμω . idemque to iidem verbis confirmat Aristoteles quarto horum librorum. His di similibus argumentis probari quodammodo posset, honorem summum bonum esse , sed facile solvi possunt, & Aristoteles ipse eam opinionem paulo infra refutaturus est . OἈδε - ut Herillus scientiam , Democritus ἀθυμιαν, sive ἀεςὼ. Pyrrho ἀδαφνιαν. Epicurus inter

alia . De quibus vide Ciceronem secundo de sinibus , di Clementem Jib. a. τρωματεων. Ποαὶ ς) In his Ariliotelis verbis tria praecipue notanda mihi videntur. Unum, ut in veritate, di scientia summam esse constantiam & stabilitatem, ita in opinione & errore summam inconstantiam S instabilitatem . Nam si homines vere cognoscerent summum bonum, non serrentur huc illuc , sed in una eademque sententia re sisterent Nunc quia opinionibus tan

tum Disit iroo by Corale

57쪽

ium ducuntur, fluctuant, & illud modo 4n hac re: modo in alia ponunt. Itaque recte tradiderunt τέμιωdictam esse, quasi ἐφιςη ω, δτιτ- δώοαν α ἱ αν . Λlterum , natura comparanum esse, ut quo caret' quUque, id praestantissimum, maximeque expetendum arbitretur. Quod tamen non in om hibus verum est. Sunt enim quidam contra eo errore ducti,ut sua dantum admirentur, aliena contemnant . Tertium, maiorem & acri rem esse in hominibus sensum mali , quam boni. Non enim tam sentiuntur bonae valetudinis, aut opum Commoda , quam incommoda , quae ex contrariis re

bus oriuntur . ' . . .. I: ν

υς Inde sunt illa . Felix , qui potuit rerum cognoscere ea sas. Et rFelices animae, quibus haec cognoscere primum IInque domos superas scandere cura fuit . Ενιυθω-οὶ Quidam autem putabant, praeter haec multa bona aliud quoddam esse per se: quod & his omnibus, ut bona sint, caussa esset. Est autem haec opinio Platonicorum , de qua infra copiose disputabitur. ΑπάτοιςJ Igitur omnes quidem opiniones expendere,

inane fortassis ac supervacaneum fuerit, abunde autem huic parti satisfiet,si eas consideremus,quae maxime eminent, quaeque ratione aliqua niti videntur. Sic in Eudem eis. Igitur in omnes quidem opiniones, quas non nulli de felicitate conreperunt, inquirere, supervacaneum fuerit, multa enim videntur oe puerulis , oe mente captis , o aegrotantibus, de quibus nemo mentis compos dubitaveritisci in topicis . P τυ γντω ἐναντία ταῖς δόταις. φὶυα- μενου φροντιζειν εὐηθες obν. Caussae autem duae videntur, Cur interdum expediat inquirere etiam in eas 1enten elas , quae tamen verae non videntur , una ut exleis aliquid veri eruamus . Omnes enim fere sententiae , quae quidem non penitus absurdae sum , aecedunt quodammodo ad veritatem, μηδὲ ' παντως αὐτῆς ' -υχχαλουαν , ait iple

58쪽

i IN I. ET HICORUM. sIn primo minore τά ουσ.. ore νυκο- si οἱ ανθρωποιιπώς τωὐάλβειαν ἱκανως: ait ipse primo Rhet. τιω οἰκεδοντι εχ πν , ut est in primo ad Eudemum , at que hoc in iis opinionibus cernere est, quas commemo ravimus. Non es felicitas ἡό-: sed tamen vera ,νη perpetua comes est felicitatis : π πλουτω. o μέν- LAIμων της

α ' ἐνεργεια κατ ἀρετLἰ Altera caussa est, ne illae quem piam inducant & decipiant . Hoc autem duobus modis evenit , aut propter ipsarum probabilitatem , aut Propter dicentium auctoritatem. Ergo illae excutiendae sunt. At si qua eiusmodi sit, ut & longissime absit a vero , neque auctor illius tanti esse videatur, ut alios suo pondere in errorem trahat, in ea pluribu S Verbis refutanda omnis opera luderetur. Me Μανθανετή Non est autem nobis, inquit, ignoran randum duas eme inter se differentes disserendi vias, i terdum enim a principiis ad ea, quae ex ipsis emciuntur, proficiscimur: interdum autem ab effectis ad principia ipsa proaredimur. Quod autem hoc loco docetur, non est proprium Philosophiae moralis, sed generale

quoddam praeceptum ad omnes artes ex aequo perti

Mens . Cur igitur , dicat aliquis , huc adhibitum est quoniam utile est ad quiddam , quod Aristoteles probare instituit, colligendum . Nam cum admonere Ue lit bene educatum,atque imbutum bonis moribus oportere esse eum , qui ad hanc disciplinam audiendam accedit, ita id confirmat. In omo i arte tradenda, ordien dum est a quibusdam,quae discere cupienti,aut iam no ta sint, aut talia, ut leviter admonitus,ea statim apprehendat, eisque assentiatur. In hac autem arte principiis quibusdam utimur, quae consuetudine quadam impri muntur in animis: qualia sunt, Mediocritatem omni

bus in rebus optimam esse '. voluptates non omneS nul

lo discrimine te quendas, sed eas demum, quae sint cum

59쪽

honestate eoniunctae r Turpe lucrum damnum potius esse quam lucrum , & similia. Haec autem omnes bene educati, aut iam sciunt , aut statim verbo uno admoniti, Sm Oi/τα ς-Talibus igitur opus est. Μηγ λανθώετω) Ad summam hoc dicit Aristoteles, omnem, quae de re aliqua instituitur, disputationem,

duobus modis dirigi posse , aut enim a principiis , id

est , a causis exorsi, perquirimus cognitionem eorum, quae ex ipsi, fiunt: aut contrarium ordinem tenemus, ct quae sunt essecta sumentes, ad causas, eκ quibus illa effecta sunt reperiendas mentis aciem intendimus .

si Πλατωνὶ Quod modo dixit, Platonis testimonio atque auctoritate confirmat, nam eum quoque merito solitum esse in disputationem adducere,& in quaestione ponere , a principiis ne an ad principia esset via. Velut in stadio, ab athletis ad metam , an contra. Porro illius Platonicae quaestionis haec sententia erat: in rebus investigandis utrum potius esset, a causis ad eventa, an ex eventis ad causas progredi, quod ille nunquam quaesiisset , nisi utrovis molio disputationem posse institui iudicasset . Pulchre autem expressit Aristoteles magistri sui consuetudinem verbis μορω s. Ille enim affirmandi & asseverandi arrogantiam fugiens , ita omnia proponebat, quasi dubitans, &quid veri simillimum esset inquirens. Sed & illa similitudo de stadio Platonem olet , qui exemplis & collationibus rerum notis& sumptis de medio illustrare disputationes suas solebat. Puto autem hanc dubitationem in iis, qui ad nos pervenere , Platonis libris nouextare . Ac fieri potest, ut eam Aristoteles e sermonibus non e scriptis illius hauserit , & certe multa Platonis αγραφα δε γ ματ e,ab ipsius auditoribus studiose conservata esse , testatur Galenus .

Aπο οπ αθ θεσ) Ita voeabantur ludorum praefecti in ludis gymnicis, ut in scaenicis ἀγωνοθειαι Sedebant autem in ipso ingressu stadii. Αριέεον

60쪽

' I u I. ET UICORUM. 'Αροπὶ Explicat nunc eam dubitationem, quam pro

posuerat, ac primum hoc ponit: in rebus aut exquirendis, aut tractandis & explicandis, ab iis, quae perinspicua , & ad intelligendum facilia sunt , ordiendum esse . Talia autem duobus modis dicunt ut , alia enim nobis clariora sunt, alia simpliciter, & suapte natura. Fortassis igitur nobis quidem ab iis , quae nobis claraci perspicua sunt, exordiendum est. Multis autem locis haec ita distinguit Aristoteles; ut primo posteri

rum analyt. primo Physicorum quarto, σμετα' τἀφυ re saepe alias. Puto autem peccare eos, qui γνωριμα

prohibet suapte natura γνωριμώτατα eme, quae nemini

nota sunt. Nam qui ita accipiunt illud'φωει, ut dicant ea notiora esst naturae, ineptiunt. Itaque interpretes Graeci γνωριμ- e . exponunt σαφέςερα , α μον ἄνπις καταλάcit. Intelligendum est igitur, quae caussa est,

ut unaquaeque res sit id quod est, eandem causam es se , ut illa res cognosci possit . Non enim cognoscitur, nisi id quod est , ea ratione , qua est. Quare , cum , quae ex caussis essecta sunt,hoc ipsum quod sunt, quodque cognosci possunt, accipiant a caussis : necesse est cauisas ipsas, ut priores, ita etiam clariores esse. Nam ut docetur in analyticis , quod caussam praebet alii , ut tale sit, id ipsum magis est tale , atque hoc est , quod tam multis locis Aristoteles docet, natura prior esse, & clariora principia, iis , quae ex principiis exi sunt , simplicia concretis ac compositis , caussas evenetis . Sed ut diurnum tempus , quod natura maxime accommodatum est ad videndum , noctu is , & quibusdam aliis avibus tale non est: quae in sole caligantes , vesperi melius vident: ita caussae & principia cum sine

natura γνωριμωτατα , nobis tamen plerumque talia non

sunt x

SEARCH

MENU NAVIGATION