M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

mis penum reponunt , ac recondunt. Persica sunt Instituta, ut paterfamilias ipse omnia statuat, omnia invisa : id quod & Dion de Dionyso tyranno dicebat. Nullus enim sic aliena curat, ut sua . Debet igitureniti, ut omnia quae potest ipse curet; scitum enim

est quod Perses quidam , quodque Libys respondisse

dieitur . Rogatus ille , quid opimum pinguem quem a. xime faceret equum , oculus dominι , inquit . Libys autem, quum eX eo quaereretur, quod stercoris genus optimum putaret , domini vestigia, respondit: sunt igitur alia videnda curandaque viro, alia uxori, ut huic,& illi munera sunt oeconomiae distributa . Idque raro in oeconomica exigua tenuique faciendum saepius autem in ea , quae aliorum diligentiae committitur . Nam nisi qui praeit, id quod alii sequantur , he- ne diligenter monstret, nec in aliis rebus, nec in comis missa procuratione fieri potest, ut bonos atque diligentes habeat imitatores; sic fieri non potest , si dominis ni improvidi & negligentes , ut eorum praesecti rem diligenter curent. Haec autem quum honesta pulchraque sint, & utilia ad rem & augendam , & tuendam, domini prius expergisci quam servi, & posterius somnum capere debent: nec unquam domum magis quam magistratus urbem , sine custodia relinquere : nec ali quid eorum quae facienda sunt nocte dieque praetermittere . Idque bonum , de nocte e lecto surgere : propterea quod hoc utile est , & ad bonam valetudinem , &ad oeconomiam , & ad studia philosophiae . Λc parvis quidem in rebus Attica ratio administrandi fructus est utilis: in magnis alia , divisis fructibus, & quae in annum , & quae in mensem consumuntur, separatis. Neque aliter in vasis supellectilique faciendum, sepostis iis quibus utendum quotidie, & iis quae raro sunt usui. Haec tradenda praesectis . Praeterea subinde ex intervallo , quae recondideris . invisenda , ut quid saluum

452쪽

IN OEco NOMICA ARIST. 62 salvum & integrum , quid perditum & imminutum

fit, sciatur. Quum autem domus aedificatur, habenis da ratio , & rerum quae possidentur , & valetudinis ratque hominum commoditati iucunditatique prospiciendum . Habenda ratio rerum , ut videndum qui locus aedium fructibus, reique vestiariae Commodus fuisturus sit , qui se stibus siccis , quique humidis: de in

diverso genere rerum , qui animatis, quique inanimis, servis & liberis, mulieribus & viris, peregrinis & civibus. Ut hominum commoditati iucunditatique& valetudini prospiciatur , domus ita statuenda , ut aestate salubres ventos, hieme liberum solem facile admittat . Talis erit , s antica ad meridiem , postica ad septentriones , habeant latera longiora. Ubi autem magnae administrantur opes, ianitor , cuius in aliis rebus nullus sit usus , videtur utilis, qui quae importantur , &exportantur , ObserVet . Ad expeditum promptumque supellectilis usum pertinet Laconica dispositio. Instrumentum enim quodque suo poni loco debet. Quod nim sic est in promptu , non requiritur .

453쪽

ARISTOTELIS OECONOMICA

M Agni sacienda sunt praecepta politiees t segne ea quidem quae ad rei familiaris rectio. nem pertinent, negligenda : fortassis etiam eo cognoscenda studiosius ; quod, ut veteres dicebant, non euiuslbet homInis esse Corintium ire : ita non omnium est ad rempub. accedere, at omnium est regere familiam suam r neque eius rei ratio sine certo ac praesenti damno ignorari potest. Atque id in privatis qui deni hominibus dubitationem non habet : de regibus , ac potentibus viris aliud sortasse senserit aliquis; illi enim domesticam curam, tanquam magnitudine sua inseriorem , & humiliorem solent aliis delegare ac committere : ipsi gravioribus curis , ac cogitationibus occupantur ; sed tamcn ut reges ipsi solent interdum de .posito auro ac purpura ingredi privatorum domos , &curiose inspicere quid a quoque agatur ita non est alienum maiestatis ipsorum, scire, ac cognoscere , que madmodum tenuiores familiae administrent ut, & recte dictum est a veteribus . ruum quoque ae satrastarum propriam quandam oeconomIam esse. Acquandam Aristoteles alicubi negat, reges ae tyrannos prodigos esse posi

454쪽

largiendo & faciendis sumptibus,superare non queant: notum tamen est , quosdam e X eis, immoderatis lar gitionibus , & temere profundenda pecunia , eo reda-:ctos esse, ut & fraudare creditores , di adversus digni tatem suam multa facere cogerentur. His certe usus aliquis praeceptorum oeconomiae profuisset; neque alienam esse hanc facultatem a regibus, iudicabat Ci-

ero , qui Deiotarum, non tantum ut tetrarcham n O

bilem, sed & ut optimum patrem familias, & diligen tissimum agricolam, ac pecuarium laudat. Quod .si Α-gri cultura recte in oeconomices parte numeratur: non

esse eam indignam regibus , declarat Xenophon , qui sub Cyri minoris persona tostendit nihil sibi videri tam ii regale, quam studium agri colendi e Sed & priscorum Tegum Hieronis, Attali, philometoris, Archelai , Iubae geoponi con libri , qui Repe citantuma vereribus ,

non mediocriter eos hac oeconomices parte delectatos esse declarant. At certe ut qui duorum scalmorum na- Vim gubernare nesciat, ridiculus sit, si se ad quinque irem S , aut alia maiora navigia gubernanda idoneum profiteatur; ita qui gubernandae domu& peritus non est , mullo minus ad regendam civitatem, aut provinciam idoneus sit, necesse est. Fatendum igitur est, oeconomices praecepta digna esse , in quibus cogno scendis aliquid operae ac studii colloeeturi. . Prodiderunt ea monumentis litterarum duo apud Graecos nobilissimi scriptores , Xenophon & Aristotelem. Xenophontis librum Cicero in latinum sermonem eonverterat, quae interpretatio si exstaret, non in alio potius harum rerum auctore nostra hoc tempore exercetetur industria. Aristotelis librum unum huius 'argumenti habemus, eumque decurtatum ac mu tilum; nam qui duo ei praererea tribuuntur, & si con ismoendi non stat, longe tamen abhorrent ab Aristo zI, teleo

455쪽

43a Μ., ANTONor ΜURETI . teleo disputandi genere ; quod si veterum artificum sta

tuas quamlibet truncas, sic mutilas , in pretio tamen

esse, dc studiose conquiri videmus; debemus di nos multo magis amare has qualescunque praestantium ingeniorum reliquias; &, ut qui famelici, & estirien,

res ad coenam prope consumptam veniunt, tanto iis

quae sit persu ot , xvidius vesca. His igitur paucis die. bus hoc fragmentum oeconomicorum Aristoteli, interpretabimur; deinde cum primum licebit institutam politicorum interpretationem persequemur. Diseiplina in Proemium est,quod tribus partibus continetur. Primum, quia magna est politices, & Oeconomices similitudo, docet quid inter eas intersit. Recte enim monemur in primo Topicorum, quaerendum esse quid intersit inter τα)μη πο- λι- δεσηκετα ;& quid simile sit inter τώ πολυ deinde tradit quiddam utriusque eommune: quo ips/e a plerisque aliis dissi runt. Postremo cum domus sit pars 'civitatis, ostendit, prius de ratione gubernandae domus, quam de ratione tractandae Rei p. disserendum . i . Non solum tam differt Adversus sententiam Soera

iis, qui apud Platonem in Rivalibus, & in politico,& apud Xenophontem Iertio commentariorum tradit,

nihil inter politicum regimen, dc inter patrem familias liueresse, nisi quod illi pluribus imperant ., hie paucioribus , omnemque eme civitatem nihil aliud quam

magnam domum . domum aut qm parvam civitatem ;quod & primo Politicorum refutatum esse meministis.

Ad unius imperium )-β-- πι

πμεσο νη- , ait ipse in eodem libro , dc a librim χιιτ arai ἶκος. itaque Lacedaemonius quidam .Atheniensi qui statum popularem monarcilian anteponebat , Dsti, ruito igitur eum , inquit, domi tuae . est . igitur sec hoc discrimeo inter Reua pub., pri R Mah dom 3, in id tantum , quod βοῆς ἔς - ia: G . .

456쪽

Αe sunt quidem Haec prooemii secunda pars. in qua docet , artem emciendi aliquid , & artem eo scienter utendi , pia erumque distingui : At oeconoemicen , & politicen utri utque est e . Nam illa quidem familiam , haec vero civitatem , & a principio optime fundare , atque instituere : & instituta iam opti me uti potest ; esse autem plerumque aliam artem i, quae quid parat dc conficit , ab ea quae confecto atque elaborato utitur, copiose docet Plato in Euthydema

Ergo civitas quidem in Haec est tertia pars ; in quadbcet prius trae 4ndam esse oeconomicen , quam poliriti cen . Idque hoc modo . quae ortu priora sunt , prius. etiam tractari debent : oeconomice autem ortu prior est quam politice : Priore igitur loco tractanda est .. Assumptionem probat allata desinitione civitatis :qua cognoscitur , domum esse partem piuἱtatis. Partes autem ortu priores sunt , quam totum. Prior e .go est do mus civitate; quare & artium ipsarum eade M.

Civitas quidem in Definitio civitatis ducta ex materia , dc eκ sine . Paulo subtilius in politicis, ex mutati S domibus pagum, seu vicum constare ait I en m Ul .

Constat autem ita esseὶ eum esse, quem dixit , finem civitatis , probat duobus argumenti S, quorum prius est : etiam homines qui ad vitae societatem con- Venerunt , ac congregati sunt , distrahi ae dissipari , Cum satis magna earum rerum copia non suppetit , quae necessariae sunt ad bene vivendum . Quo igitur sublato dissi,ciantur , eius causa societatem coluerant.. ηPlanae autem sunt historiae talium exemplorum: cum . populi , qui ad eam multitudinem excreverant , ut, suus ager alere eos noni posset, alio commigrarunt aut culu, partim eorum domi mansissent , alios aut

457쪽

in colonias, aut etiam ad quaerendas novas sedes dimiserunt. Λtque etiam in Alcerum argumentum . τελait ipse primo Polit. opus & finis idem : παμα δὲ'τω ερογν ἔριςἀι-τη δαυάμει .

ortu priorem Natura, prior civitas, sed sήσει prior

φορος αδ λογικὸν, postremum homini μγ,iται. Sie hominem φυ- ανώτιτον ζύων , postremo loco creavit Deus . Itaque si eo re, 'posterior est ceteris animalibus, γει , prior Domus partes in hinc incipit de re proposita disputa re . Ac primum docet quae sint partes domus. Deinde de illis pauea quaedam tradit λιντ . Postremo de singulis accuratius, & λε εφερες ερον disserit. Homo & res quae possidentur) Hominis nomine4 telligit virum, & uxorem, & liberos; servi autem numerantur in iis , quae possidentur.

Primum Aedes, cte.) ita citat hunc versum etiam in politicis . Hesiodus tamen ancillam non,uxorem intellexerat , addit enim :Κηπιώ, ἡ γα αετιά , ἔτις β αν εποm.

Id est :

Empta tamen non nupta, boves quae pone sequatur. Sed pene suspicor hunc posteriorem versum 4 ηαι esse , & παρευ cio,idi, c tum auctoritate Aristotelis ad ductus : tum quia cum superiori, si quis diligenter animadvertat , non satis belle cohaeret. ' Debet

458쪽

IM OECONOMICA AR IS T. 43 Debet igitur Haec sunt illa, quae dixi, τυπώλia Umim de uxore: alterum de ratione parandae rei: quam optimam maximeque naturae consentaneam , ait es agriculturam .

Sed agri culturae in Cato ; ex agricolis oe vis fortissmi,

o milites strenuissimi gignuntur : maximeque prius quaestus , flabilissimus quo consequitur minimeque invidiosus minimeque male cogitantes: sunt , qui n eo occupati sunt . Vegetius lib. I. sequitur , utrum ex agris , an de urbibus utilior tiro fit, requiramus. De qua parte nunquam credo potuisse dubitari , aptiorem armis rusticam plebem quae Iubdio , ct in labore nutritur : solis patiens , umbrae negligeos, balnearum nesia , deliciarum ignara , si Dcis animi , paret o contenta , duratIs ad omnem laborum tolerantiam memb6s, cui gestare fenum , fossam ducere , orar ferre e suetudo de rure est . Et paulo post : Ex agris ergo sup

plendum robur praecipue videtur exercitus . Nescio enim qu'modo minus timet mortem , qui minus deliciarum no .it in Q ta. Ut a matre πώ rasi τά τικτοντα ἄμακ ποφLυροῖς γιγνο- . λενοις ἀπ' αὐτὸ ς φύσεως φέρω . Demost h. in Epitaphio. In

de ΔηMii τη λ, quasi γῆμμηρ. Ovid. r. Metamorph. Ossaque post tergum munae Iactata parentis . Et responsum Tarquiniis, ac Bruto est . Qui primus matrem Osculatus esset, eum rerum potiturum . Livius lib. I A nobis alibi lib. 1. P, ους Diotima apud Plat nem in Symposio . Plato lib q. de legibus . Galenus principio tib as. de usu partium . Nam quae parentes) Eo nomine maximo in honore Ciconiam Aegyptios habuisse tradit Aelianus histor. animal. lib, Io cap. I 6. & lib. I. cap. 26. propterea quoque pietaticultrix , Petronio dicitur, & olim a Pud Romanos , pta ad ιι , ut notat D. Ambros. lib. s.

459쪽

43 Μ. ANTON ii MORET hexae mer.cap. I 6. unde, ανθωλαργει, vide de Ciconia,&muliere Tarentina mirabilem historiam apud eundem Relianum , t ib δ. cap. γ2. Si e divinitus J Xenophon sub persona I scomaehi.

χὐη, επειτα τ γηρογιγκης κεκτῆ)M ἐωπαῖς, ωιτα δε , &c. ad operum varietatem .

, Uxor quo genere ducenda, quibus' opibuS.

Non ignobili, ne pudori sint,& viro, & liberas. Nam ut Euripides ait, apud Plutarchum , lib. . .' παίδων ἀγωγῆς, qui tamen non videtur eme Plutarchi . Ubi geraris male Iacta fundamenta sunt Natos necesse est sorte non bona frui. Idem ibid. Tuamvis ferox fit servili tamen metu

Premitur , patris qui novit, aut matrIs mala. Non tamen quae valde nobilitate superet virum , praeolate enim Iuvenalis. Malo Venusinam , quam te Cornetia mater Gracchorum , si cum magnis virtutibus affers Grande supercilium , Θ numeras in dote triumphos . Tolle tuum precor Hannibalem, victumque S phaceni In castris , oe cum tota Carthagine mura . .

Et elegans querela est Strepit adae apud Λristophanem, quod duxisset :Τωυ ινιεγακλω, αγρη γε Διν Deo . Sed vide eum in principio ν πελων. optimum est praeceptum Pittaci Mitylenaei , τἰαῖ σωσδε ελα. de quo extat Callimachi epiὁramma apud Laertium in Pittacci

- , quod Digitigos by Coos e

460쪽

Iu ovco NOMICA ARIs T. AD quod quia perlegans est , & lepidissimam historiam

continet , placuit hoc Ioco appingere .

Haec Callimachus, quo etiam allusit Plutarchus, ad si

Den aenetus apud Plautum in Asinaria . Argenrum is cepi, dote imperium vendidi . Megadorus in Aulularia 'Ego virtute Deum Θ maiorum nostrum dives sum satis. Vas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, Clamores, imperia eburata vehicula, bullay, purpuram. . Nihil moror, quae in serPitutim sumptibus redigunt viros. Menander:

ε - . .

SEARCH

MENU NAVIGATION