장음표시 사용
41쪽
porum . Ergo ita etiam poni ac statui de anima nostra opus est rationabiliter ; quae actus nostri corporis est. Maior est Aristotelis primo Caeli contextu Ioa. Minon quantum ad formas inferiores caeteras ab omnibus concedituri & uidemus quod, ut Aristoteles testatur. Si planta, aut lacerta diuidatur, ubi in una planta erat actu una anima, fiunt tot, quot rami abscissi; sic de lacerta . Quantum ad superiores, intelligentiae apud Aristotelem sunt tot, quot orbes; prima causa non adnumerata , ut Ia. Metaphv. ab eodem de,abs q- Alexandro concluditur , ac determinatur. Tertia ratio sit haec. Si intellectus noster esset unus numero in omnibus ho. minibus, cum in Mundo aliquis homo sciens semper sit:se quetur etiam imperitos , qui eumdem intellectum habenr, scientiam habere . quod Thesaurum eos latebit, & addiscere erit reminisci, non autem nouam scientiam capere quemadmodum ad haec incommoda ego in publicis displu tationibus aliquando quemdam, qui hoc Averrois figmem, tum tunc disputationis gratia substinere uolebat, deduxi. . . Quamobrem firmiter etiam ex. Aristotelis sententia, animas nostras esse tot numero & credimus,& demonstrati uescimus; quot orbes humani sunt.
Euarta Conclusio demo rartur. Cap. XXI.
QVarta & penultima conclusio erat haec. Anima nostra, ob unionem cum hoc corpore, non nihil imperfectionis contrahit,& non nihil impedimenti ad bene. perfecteque operandum. Id quod probatur, tum authori, tale, tum etiam ratione . authoritate quidem imprimis linis ther sius Platonis, ut in Phaedone, &in Timaeo uidere est: ing Phaedone dicitur sic. Impedimenta pene innumerabilia compus praebet propter necessariam eius alimoniam. Praetercam orbi nobis hinc incidentes, inuestigatione in veritatis impediunt . cupiditatibus , timoribus, multiplicibusq; imaginibus, multis denique nugis nos implet ; atq; alijs id genus pluri-
42쪽
plurimis, ut verissime dicatur, nihil pensi umquam, ac veri nobis ferme adferre. In Timaeo ab eodem Platone statuitur, neminem sponte esse malum ; sed ob prauum corporis habitum, & rugem educationem . quae sententia ita ut ar--bitror intelligenda est, scilicet neminem ex electione tanta
errare sed etiam ex propensione quadam, ex mala corporis temperie procedente . Insuper aut horitate Aristotelis .
eadem veritas confirmatur. Etenim, quantum ad mores at fhopia tinet, variantur incitationes ad mutationem temperamen-t.u Platati corporei: ut ipse confitetur primo de Anima conteX tu I . 'μ' qui abundat bile flatia audax est, qui atra timidus . Quantum vero ad intelligentiam spectare videtur. Molles carne apti mente, duri carne . inepti mente, secundo de Anima Contextu 9 . . Paulus Apostolus, cum stimulum carnis ad paullisis peccandum sentiret, appellabat suum corpuS, mortis corpus stoli au-
dicens Θ Infaelix homo, quis me liberabit e corpore mortis thqr huius: Ratione vero hoc idem demonstrari potest,quia cum corpus hoc nostrum instrumentum animae sit; si bene dilpositum existat, perfecte illi deseruiet; sin minus perperamsquemadmodum Artifex, ut excellens Pictor e X arte, e Xem-- .
Pli gratia, Alexandrum Magnum representabit, aut Helenam,si penicillos optimos habeat, sin minus imperfecte.
Atque multoties contingit corpora hominum male contemperata esse, ob malum parentum temperamentum, aut i Ct, aut etiam ex certa astrorum dispositione in Natiuitatu Vigente. Quamobrem praeclare etiam Plotinus a materia omne malum oriri vult ι & non minus scientifice, quam vivere, Magnanimus indignabatur, cum animam rem ita priciaram,& speculationibus diuinorum idoneam, esse corpori addi Aam, ut rei imperfectae, & corruptibili, quod a contemplationibus eam distrahit, perspiciebat. Paulus iterum diuinius de haec re loquutus est, qui diuiniori amore flagrabat, inquiens. Cupio dissolui,& esse cum Christo. Sed hic opus eii primo, nos non lateres ne decipiam unanimam n stram
43쪽
strana ex eius unione cum corpore non contrahere impedimenta ad bene operandum, & intelligendum . Vitio nam que corporis id nequaquam primo contingit ; sed ob peccatum a primis parentibus commissum . quemadmodum D ctores Catholici ex diuinis literis eliciunt, quas Plato, & Α-ristoteles non viderunt; aut si viderunt, minime intellexe-1. 9 L runt, ut infideleS. Secundo animaduertendum est tempera-m- - mentum corporiS prauum nos impedire quo ad propensi nem : quia nos ad contrarium propensos reddit, non quidem cogendo; si quidem intellectus, & voluntas cum p tentiae immateriales sint, non subi jciuntur per se, & proxii me causis corporeis quemadmodum,&. vere & pie a Diuo Thoma 8. Physicoru,& in sua summa, sicut & alibi determi. natur; cui veritati conformiter Toroaster locutus est, quan do suis in sententi js & praeceptis dicat, Ne fatum adaugeas, idest ne causis naturalibus ordine quodam. se habentibus, ultra uires animae materiales,&organicas, insuper intellectum, & uoluntatem eisdem subi jcias . Ita nimirum uerita ti conformem, & fidei Ptolomaeus illam uulgatam senten-3- -tiam protulit. Sapiens domi nabitur astris. Tertio scienduest, homines sine gratia consideratos, liberae esse electionis, quo ad actus virtutum moralium, & ciuilium , quippe quiuiti js opponuntur. Sed quo ad actus meritorios aeternae beatitudinis , ac Deo gratos, opus est, ut cum libero arbitrio adsit diuina gratia, quae per Christum Dominum nostrum nobis largiatur nobis tamen consentienti bus ut actiones promere possimus meritoria S. quemadmodum uere, & pienos docent Doctores sancti, atque Catholici.
uinta conclusio de in sprobatur. Cap. XXII.
QVinta,& postrema conclusio, quam ex naturali Philo phia Plato, & Aristoteles reperierunt, est haec. Anima nostra, postquam a corpore fuerit separata, aut fae- liciter
44쪽
Iiciter Deum contemplatur, aut infeliciter vivit, idque non minus secundum Naturae leges quam diuinas, Si enim Naturae leges spectemus. in corporibus ipsis primis, ac simplicibus, in supremo loco corpus ipsum caeleste est , velut omissu praestantissimum . In licundo loco descendendo, ignis
Elementaris constitutus est, qui aere,& caeteris inferioribus nobilior existit. I n tertio est aer. I n quarto aqua , terraque,& eadem in infimo loco, & quasi, ut materia, quae desuper omnem perfectionem recipit, collocata est. Ita namqiratio, & lex naturae requirit, ut ex animabus nostris, quae
cum prudentia, iustitia ac sanctitate a corpore caduco separantur , locus illis conueniat, ubi Deus est sapiens iustus, ac sanctus, illoq; sempiterno tempore fruatur. Illis vero quae impurae sunt, & viiijs obscurae, sicut a iustis maxime mori-ribus distant, ita nimirum locus infimus, & impurus, Mobscurus eisdem congruit, ubi semper infeliciter vivant,
Vnaque torqueantur. Caeterum eorum animae, qui peniten/tia ducti sunt ob commissa scelera, sed tamen sine purgatione, & perfecta satisfactione moriuntur, locus purgationis manet. atque ita secundum Naturae leges Plato Paradisum, Purgatorium, & Infernum confitetur, cum in Phed ne, tum in decimo libro de legibus. Aristoteles vero horum trium locorum Animae non meminit in sua Philo ditia; verumtamen haec inde deduci possunt.ratione sumpta a Naturae legibus , quandoquidem ipse animas nostras & rem nere post corpus confiteatur, & numero multiplicatas existere, quemadmodum superius demonstratum est. Ita lex diuinae Iustitiae secundum catholicam fidem , haec tria animarum loca ponit, & ulterius limbum Sanctorum Patrum,& limbum puerorum, qui sine baptismo moriuntur. Haec de veritatibus ad animam nostram per se consideratam αquatenus a Deo est. dicta sint satis.
45쪽
De anima vi virtutum generibus informari potest, sermo habetur, ac numerus iliarum proponitur. p. XXIII.
Modo de eadem dicendum est, quatenus ipsa omni ge
nere virtutum informari ac perfici potest. At quoniam partes animae virtutibus exornandae sunt, aut mente Dei opera ac Deum ipsium contemplamur, & cognoscimus ope sensus, & discursus, aut voluntate in actionibus ad appetitum moderandum ducimur Prudentia, cui, aut defetruit Iustitia,quae ad appetitum intellectivum pertinet, idnsi: ad ipsam voluntatem , quam etiam vim electivam nominat, aut λrtitudo assectus, & actus appetitus irascibilis re fendo, aut temperantia gratia ipsius appetitus concupisci-ilis temperandi. Propterea ex naturali philosophia omne dam nos cum dirigi , tum inflammari ad omnia haec viri tum generaia
Ex naturali Physologia ad scientiam contemplatoriam , ct praecipue ad spientiam nos ct diris,o inflammariia Capia XXIIII.
Vod autem ex naturali philosephia cumi inflamme- mur,tum dirigamur nunc ostendam. Primum ad scientiam &Qvirtutem contemplatoriam , praesertim ad ipsam sapientiam, quae in Dei cognitione,& fruitione com- Ratio sistit. Cum enim cognouerimus omnia bona, quae sub imna sunt interitui obnoxia existere, superiora vero perpetua, diuinaque, ad haec in nobis esse corpus, quod corruptibile est , animam vero sempiternam 3 merito his terrenis atq; caducis bonis, quantum necessitas postulat, utemur, & ad supremum inde, sempiternumque bonum cognostendum, amandum, ac imitandum Omnibus, tum interni S, tum eX- ternis actibus, toto animo conuertemur i scilicet ipso tandem
46쪽
Hem una cum diuinis mentibus feliciter frui nobis diuina
gratia fauente & supernaturalibus adiuti virtutibus, in aeternum liceat. Ex naturalium itaque rerum cognitione de recto harum rerum inferiorum usu admonemurn, simul ac ad eundem seruandum accendimur: dein a malis cogitationibus, & operibus, quae nos remorantur,ac praepediunt,
abstrahimur ; & ita sapientes efficimur. Namque munera, quae decent praecipue sapientes,haec duo praecipue sunt, scilicet recte uti caeteris bonis, quae utibilia sunt, & ad Deum fruibile num toto animo, atque ardentissimo desiderio adspirare. Secudo cum nobis petet philosophiam naturalem ipsam innotescat quamlibet rem naturalem tunc esse perfectam, ubi perfectam operationem 1ecuiadum suam propriam formam aedit, ut equus cum uelociter currit, & oc lus, cum persectam praestat uidentibus uisionem, Hinc comcludimus hominem, cum ipsae humana, ac ciuili uita uiuere potest , tunc persecte, ac feliciter uiuere, quando ita secundum rectam rationem uiuat, nam hoc idem est,quod uiuere secundum uirtutem , & praecipue secundum prudentiam longo tempore. Sicut enim neque unuS dies, quoad essentiam facit pulcherrimum, atque desideratum tempus Veris, neque una hirundo nobis, quod dici solet, certo uer pollicetur, aut Ostendit 3 ita neque felix felicitate activa re uera aliquis est, aut existimatur , quod bonum tum pulcherrimum, tum iucundissimum est; Si unam tantum actionem secundum uirtutem aedat. Amplius 3. R. u. ruoniam ad bene agendum non satis est intellectum pruentia esse informatum, sed etiam , Iustitia ipsam uoluntatem, sortitudine irascibilem appetitum , ac temperantia concupiscibilem. Ad Iustitiam itaque perducamur oportet. Iustitia in operibus Naturae cognita,ut pro formarum praestantia, aut maiori, aut minori, materia melius , aut deterius ab agentibus naturalibus a Deo in finem proprium directis ut sagitta a sagittante, & in corpore nostro quaelibet ε ι E a pars
47쪽
pars elementa simul contemperata & squalia continet, non ad pondus, sed ad iustitiam, idest non secundum arithmeticam aequalitatem,sed geometricam. Ex his in conceptum, in desiderium Iustitiae destributiu deuenimus. In cogniti nem vero atque amorem iustitiae illius,qus equalitate arithmetica utitur, & qua iustitia in commutatione utendum est, eam in indiuiduis eiusdem speciei reperientes, ut in omnibus hominibus ea, quq speciei necessaria sunt, adsunt, ut anima cum omnibus facultatibus, & corpus cum omnibus eius partibus. Fortitudinem uero ex naturali philosophia consequimur magis quam ex QIa Morali: quil cu sciamus corpus nostrum necessario morti obnoxium, ob id, quod materis prime sit particeps, ac clementorum adinvicem pugnantium mortem minime timemus: & ita ad fortitudinem disponimur. Tandem cum delectabilia ipsi sensui ad conseruationem corporis faciant, illi mediocriter adhibita, di quae dolorem adserunt ad destructionem huius mortalis corporis tendant, hinc fit,ut moderate quaeramus assuesce te delectabilibus, & circa fugam dolorem adferentium me. diocriter intenti sumus, ac ita demum ad temperantiam
ducimur , & excitamur naturalis philosophiae subsidijs
vveσ subsidio mathematicarum in uniuersali,ad diuinorum r
cognitionem nos deuenire. Cap. XXV.
CVm itaque satis de philosophis naturalis ueritatibus,
&fide Christiana,simul ac de bonorum Consensu morum dictum sit in prςsentia docendi methodus expostulare uidetur, ut ad secundam philo phiae contemplatiuς parte accedamus , quς Mathematica dicitur . Hςc porro, quemadmodum superius explicatum fuit, inplures distribuitur partes . At, ut in communi prius omnium Mathematicam scientiarum utilitates tangam, ad Platonem, atque Ploti-
48쪽
hum , at c teros platonicos accedo. Hi sane unanimiter, quatenus ex eorum scriptis colligere licuit, aperte nobis ostendunt. Mathematicas philosophantibus conferre, qua- Sub tenus adsuescimus harum interuentu considerationum ab stractionibus , quamlibet ab animo conficti S : siquidem fum p. quantitas imaginatione dumtaxat, non autem ut ipsa di- - i. ducatur a subiecto, scilicet, ut inde demum ad ea, quae secundum rem abstracta sunt, erigamur . Quemadmodum ienim ex maxime tenebricosa domo, ille qui exire volueriti
in ea morari prius debet, in qua mediocre lumen sit, & in
lucidissimam subinde transire . sic Iuvenes antea quam a naturalibus ad diuina ducantur , in Mathematicis prius exerceri debent, Ita enim fiet, ut a naturali scientia, quae tres naturae a particulari materia tantum abstrahit, ad Metaphysicam, quae a Platonicis Dialectica nominatur, quae scientia diuinarum rerum, & poenitus a materia separata rum per medias scientias astendant: quia mathematicae magnitudines . dc numeros, quae in rebus sensibilibus sunt. non λlum absq; particulari, sed etiam absq; subiecto tantisper uniuersati,considerant. Facilius itaque rerum poenitus separatarum cognitionem capimuS,& credimus,Mathematicis disciplinis assueti prius. Si deinde bonum aliud λ quod nobis hoc philosophiae contemplativae genus praestat, Ex Aristotele scire volueris, ipse Ia. libro Metaphysices capite tertio nos illud edocet, nempe i psum pulchrum. Mathematicae enim ordinem, commensurationem , atque fi- neS , seu terminos rerum examussim contemplantur, quae
species pulchri sunt. Si itaque ex pulchritudine rerum , eX-tra Deum existentium, ad diuinam pulchritudinem ascendere volumus, ad id nobis utique conferent ipsae Mathematicae. Proinde falsum dicunt illi, qui has scientias nihil de bono, aut de pulchro docere aiunt. Sed dicet aliquis r Si i. Dkb Nathematica, ad poenitus separata comprehendenda ipsis philosophantibus conducit,& immediatius quam naturalis philo
49쪽
philosophia, cur est, quod sapientia, & prima philo phia
non dicitur ab ordine addiscendi Mathematica, sed Met physica3Secundo Mathematica abstrahit a motu; at finem,& bonum motu consequimur. ergo Mathematicae de bono minime disquirunt; sicut etiam dicitur ab Aristotele tertior.Solutio Metaphysices contextu. 3. Ad primam obiectionem. Si quis ' cum Platonicis entia Mathematica, substantias re, & ratio- tibisu. ne a diuinis, & a naturalibus distinctas opinetur; ac sustinere velit, aut dicet diuinorum scientiam potius Mathematicam . ydebere quam Methaphysicam, aut sic appellari potius, quia prius a naturalibus, velut a minus abstractis exordiendum est. Unde implicite indicatur secundo loco a. Soluetis ad Mathematica entia deueniendum esse. Si vero cum Aristotele, & reliquis Peripatheticis & cu veritate ipsa statuamus easdem esse magnitudines Mathematicas, & naturales
quemadmodum in libris Metaphysicis demonstratur,tunc facilius prima dissicultas tolli potest, nempe dicendo,quantitates mathematicas naturalibus rebus inseruire, & gratia naturalium esse considerandas . Secundo denominationem
fieri a nobiliori &ab eo quod per se tale. Et propterea prima philosophia potius Metaphysica, quam Mathematica dici debuit: praeterquam quod si denominatio ab eo, quod in repraedominatur, multoties fiat, & in multo pluribus naturalis philosophia primae est utilis, quam Mathematica, merito nac etia ratione potius Metaphysica, quam Mathemati-Dubita- ca dici debet. Ad secundam instantiam respondet Alexan-
...υδ dςr xςrtio Metaphysices Ioco citato, dicens bonum esse du-ώji. Vti pleX, aliud, quod motum terminat, & motu acquiritur, ut nisi. bona quae artifices per artes consequuntur suis artificiosis Operationibus, & agentia naturalia motibus ipsorum naturalibus. Huiuscemodi bonum in Mathematicis , atque in immobilibus esse non potest. Aliud est bonum quod motum non terminat, sed contemplationem. Istud, ad distinctionem illius,pulchrum dicitur ab Aristotele ia. Metaphysices capite
50쪽
rapite 3. Marcus Antonius Timara ex Averroris senten- Solutistia dicit in Mathematicis non esse bonum per se, sed per ac-- cidens quatenus bonum quod cotemplantur quantitatum, est rerum naturalium. At responsio Alexandri, vim argumenti de medio tollit: obiectio etenim fuit. Mathematicas i. non esse de bono, propterea quod ipsae a motu abstrahunta& bonum motu acquiritur. Praeterea in diuinis bonum per se reperitur: & nihilominus non terminat motum proprie dictum , sed motum Metaphoricum, scilicet ipsam cO templationem .
. Arithmeticam ad notitiam omnium formarum , o - ad intesilentiam Dei maxime conferre . m. CV XXV ILS Equitur modo , ut particularius nonnullas utilitates
cuiuslibet scientiae Mathematicae declaremus, & primo ipsius Arithmetices: haec etenim numerorum scientia exillit, principia , atque affectiones ipsorum considerans: numeris vero formae ipsae assimilantur, ac definitiones ab Arbstotele octauo Metaphysices contextu 9 . secundum Alexandri diuisionem; forma vero diuinum quodam est participatione , atque imitatione primo Physicorum 8i . Conueniunt autem formae ac definitiones cum numeris in tribus, quorum primum est , quia quemadmodum numerus diui, tibilis est,& ex indivisibilibus componitur , ita forma ex imdiuisibilibus gradibus constat, ut ex generico,&specificis& non in infinitum. Secundum est quemadmodum si numero addas unam unitatem aut remoueatur, iam non permanet eadem species numeri , sic si definitae rei, & essentiς. aliquis gradus addatur, aut dematur, non remanebit eadem. Tertium est, quia sicut una species numeri per aliquid est
una,sic fit per aliquid una,& distincta ab alia erit. Q no pa- . ecto autem sermas substantiales per similitudines specierum