P. Rami, ... Ciceronianus, ..

발행: 1557년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

set: Ciceroniani unum: Cicero videtur verborum imitationem tollere : Ciceroniani hanc solam retinere . Itaque totum hoc imitationis studium diligentius & attentius considerandum est, & pro Ciceroniano numerandum,

quod Ciceronis vero & constanti iudicio, id

est incorruptae consuetudini consentaneum sit. Vna connect tur huic conuersionis medit tioni quaestio,loquendone prius,an scribendo, imitatio tractari debeat:ScriFendo, respondet sub eadem, persona Crassi,Tullius e cuius exe citationis eadem ratio Rhetoricae etiam & Logicae deinde communis est: hic tamen praepo-

nuda,unde possit deinceps etiam in sequetibus artibus adhiberi. Ea exercitatio quaedam suscipienda vobis est,ait Cottae & Sulpitio Crassus: quanquam vos quidem iampridem estis in cursu,sed iis,qui ingrediuntur ad studium,quique ea, quae agenda sunt in foro, tanquam in acie possunt, etiam nunc exerςitatione quasi ludicra praediscere ac meditari. Hanc ipsam inquit Sulpitius nosse volumus: Attame ista, quae abs te breuiter de arte decursitaint,audire cupim': quanquam sunt nobis quoque non inaudita: Verum illa mox , nunc de ipsa exercitatione

quid sentias, quaerimus. Equidem probo ista inquit Crassus) quae vos facere soletis,ut cauLia aliqua posita consimili caussarum illarum, quae in forum deseruntur, dicatis quanam i- pie ad veritatem accommodate: sed plerique in hoc

52쪽

CICERONIANV s. Min hoc vocem modb,nec eam scienter, & vires exercent suas, & linguae celeritatem incitant, verborumque frequentia delectantur: in quo fallit eos,qubd audierunt dicendo, homines ut dicant. efficere solere: Vere enim etiam illud dicitur,peruerse dicere, homines peruerse dicendo, facillime consequi: Quamobrem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito sepe dicere: tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum, paratius atque a curatius dicere: Caput autem est quod, ut vere dicam, minime facimus,est enim magni laboris,quem plerique fugimus quamplurimu scribere: Stylus, optimus ac praestantinamus dicendi effector ac magister: neque iniuria: nam si subitam & fortuitam orationem commentatio& cogitatio facile vincit, hanc ipsam profeci bassidua& diligens scriptura superabit. omnes enim siue artis sitiit loci, siue insenti cuiusdam atque prudentiae, qui modo inrunt in ea re, de qua scribimus, inquirentibus nobis omnique acie ingenii contemplantibus, ostendunt se, Moccurriant: omnesque sententiae,verbaque omnia,quae sent cuiusque generis maximeque illa stria,sub acumen styli subeant & succedant, necesse est:Tum ipsa collocatio conformatioq; verborum perficitur in scribendo: non poetiaco , sed quodam oratorio numero & modo. Haec sint quae clamores & admirationes in bonis oratoribus essiciunt: neque ea quisquam,n

si diu

53쪽

K PETRI RAMI si diu multumque scriptitarit, etiam si vel eistissime se in iis subitis dictionibus exercuerit, consequetur : & qui a scribendi consue udine ad dicendum venit , hanc affert facultatem, ut etiam subito si dicat,tamen illa, quae dicantur, scriptorum similia esse videantur: Atque etiam si quando in dicendo scriptum attulerit alia quid, cum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur. Vt concitato nauigio cum remiges inhibuerint, retinet tame ipsa nauis motum & cursum suum intermisso impetu pulsi quς remorum.sic in oratione perpetua, cu scripta deficiunt,parem tamen obtinet oratio relia

qua cursem,scriptorum similitudine & vi conacitata. Haec Tullius de scripturae & subitae dictionis exercitatione non minus utiliter de ve-rὸ, quam ornate de copiose descripsit. Sed eloquentiae solum & fundamentum in literis se expositum sit: fundamentum Furio,Flaminio, Scipioni, Catulo, Scauro, Albino, Cras ,H rennio, Curioni, Sisennae, Caesari, Domitio in magna quidem laude. numeratu. sed no, ut ait

Tullius,ta sua spote laudabile, si quod sit a plerisque neglectum: Non enim tam prςclarum est scire Latine,quam turpe nescire: neque tam id mihi oratoris boni, qua ciuis Romani proprium videtur: adeo ut cx oratoribus Roma nis tam multis, vix decem Cicero teperire potuerit, in quibus latinitatem collaudaret: quin Antonium oratorem tantum , & in quo cum

54쪽

CICERONIANV s. 'oratorum Graecorum gloria,Latine dicendi copiam aequatam praedicauit, diligenter loque di laude caruisse: imo vero inquinate, quanuis

non admodum, attamen locutum confitetur. Quare qui bene Graece, LatinE,Francice,Ge manice, aut alio quovis sermone loquitur, is Grammaticae artis fructum merito seret,oratoris propriam laudem nullam sibi propterea vendicabit: ut Ciceroniani nostri e Cicerone intelligant, cum Ciceronis latinitatem squam solam ta studiose consectatur secuti fuerint,nullam ideo se eloquentiae Ciceronianae propriam virtutem consecutos. Hoc totum quicquid est, Grammaticς totum est, Rhetoricae pr cipuum nihil est. Mouit Quintilianus in huius artis studio quaestionem, utilior ne sit puero priuatus, an publicus magister: Iri caussam priuati 'fertur integritas morum,qui turba facilius corrumpuntur:& doctoris fructus maior erga unuduntaxat occupati: At utraque haec ratio, publici doctoris caussam potius adiuuat,cum sint domesticae illae insidiae periculosiores,& ad c

uendum multo magis occultae: fructus autem.

institutionis,in hoc lumine honesti conuentus& frequentis, uberior sine dubio fuerit: quas

loque plures studijs suis institui diligens prae

ceptor cogitarit, tantb diligentius, imo libe tius & alacrius omnes muneris sui partes sustianebit: Vere nanque a poet citat auditor studium,

55쪽

Crescit, π immensium gloria calcar habet. Nec minor alacritas discipulum, quam doctorem in eadem frequentia commouebit: Nec vero deceat eum, quem in sole & acie versari volumus, in solitudine & tenebris educare. Exemplis iuuentus maxime ducitur: itaque cucastigabitur huius inertia, illius industria lati dabitur,desidia & mollicies abiicietur virtutis

amor accrescet: cocertatio etiam Sc aemulatio,& ipsi s licet per se vitium, attamen honestorulaborum plerunq; altrix ambitio 'plurimum

proderit. Sed quid plurib'Hoc disputoὶ Quid3

Cicero noster quem pro exemplo, pro lege &authoritate quaestionis uniuersae spectamus in qua schola eruditus est 3 priuatane an publica In publica, ut antea iam diximus: & quidem in urbe, praemiis huius laudis & exemplis aia

fluentissima. Ciceronis igitur aemulus non tum in publica,sed in amplissima celeberrimaque schola erudiatur. Quamobrem A V D. ut Grammaticae imitationis exemplum conci damus,Graecos & Latinos poetas & historicos& oratores Cicero legit: scribendo de loquendo. um sermones, tum sententias eorum conuertit: eaque diligentia non modb condiscipulos vicit,led Romanorum patrum ora in se puerum conuertit, primisque annis, futuri splendoris indicia non obscura portendit: Hic labor in medio nobis positus est,& cuiuis iniit bilis est: apertae sunt Graecae de Latinae scholae cuiuis

56쪽

CICERONIANV s. cuiuis ad audiendum. & perdiscenduim. apertet sunt diei noctisque vigiliae ad medita lum,scribendum,loquendum, consimilis denique laudis & gloriae fructum consequendum: Ergo Ciceronianus noster Ciceronis industriam gloriamq; meditetur: Ille suos aequales vicit: noster cande victoriam persequatur: Ille mirabilis sonibus fuit: noster eadem fama nihil amabilius aut charius habeat: vigilet, contendat, enit tur, Horatianumque illud imprimis cogitet:

Qui cupit optatam cursis contingere metam,

Multa tuli fecitque puer udauit σ apti Agiteddin Α.V D . ad Rhetoricas & Logicas exercitationes accedamus, in quibus poesis prima fere tractatur . Fuit vero Tullius na- tura ad poeticam propensior: hinc Pontius Glaucus tetrametro versu ab adolescente factus . hinc Aratus Latine conuersus: hinc postea

Marius: hinc de Cosulatu poema factum: hinc de temporibus tres libri descripti: hinc poema quoddam aliud ad Caesarem hinc oblectatio ingenij ad senectutem usque perducta. adeo

ut senex nocte quadam somno excitatus,ingenii impetu quingentos versus estuderit: Et ce te tam multi poetarum versus in orationibus,

sed in scholis philosophicis praesertim conuersi Sc citati,significant eum poetarum studiosiς simum fuisse. Quid quaeris3poetarum Latinorusummus suo tempore iudicatus est tametsi laudis istius,quae tum illi superiorum comparat i

57쪽

1ο PETRI RAMI

ne summa tribuebatur, impersestionem Quadam Cicero ipse sensisse videtur, cum c u ratri priores partes hic tribuat, de sibi , e vina deesse fateatur. Et quidem ut Ennium summutemporibus illis poetam,Epici carminis gratia vicerit,attamen hic fasces summittat, cedatq; Vimilio, aliisque Virgilio minoribus, necesse

est quora splendidior elatio δί ma nificetior

altitudo, Ciceroniani poematis luminib' vehenaenter obstruxit adeo ut nihil erubuerit ille, tanqua de inerti de nullius: pretii poeta dicere. Q bd cribis Ῥersi s musis N A polline nullo, Lau iri debeue, hoc Ciceronis tabes. Quare sit Ciceronianus noster suauioribus istis& mansuetioribus musis delectetur,multos Cicerone chariores, magisque ad initandum Ciceronianos habeat, necesse est. Sed pueriles adhuc meditationes,& in Claris oratoribus silentio praeteritae: consequentes magis yraedicabiles de gloriandae sunt visae, ideoque a Cicerone diligentius expositae: primum ut Cicero de- cem ferc perpetuos annos in foro,rostris, curia audierit, Geinde ad caussas dc priuatas & publicas accesserit, perpetuisoue deinceps exercitationibus eloquentiam aluerit 3c ampljfic rit: quem locum Ciceroniano nostro iam plenilis δί uberius cxponamus, de in quo diligentiam suam Bruto notiorem esse Cicero voluit, id Ciceroniano praecipue cognoscendum de imitandum demonstremus. Quando igitur a

ditor

58쪽

CICERONIANV s. saditor in forum Cicero venitὶ Cum primum,inouam, ex ephebis excessit, δί togam virilem sumpsit, anno aetatis decimo1eptimo: Duobus autem primis annis oratores undecim audiuit, Memmium, Pompeium, Philippum, Curione,Metellii, variti,Carbonem,Pomponiu,Iuliii,Cotta, Antoniu . Quina igitur oratores hi filere ξ aut qua orationis Iacultate, eorti quisq; Tullio attulitὶ De singulis, quod in Bruto na ratu nobis est, repetatur: Memius , mediocris orator fuit, sed accusator vehemes & acerbus: P5peius aut minor: E Memmio itaq; acerbita tem accusandi, e Pompeio aliquam dicendi

specie Tullius assumpsit. Quid Philippus3 summa libertate in oratione fuit,multis facetiis, a-tis creber in reperiundis, lutus in cxplicandis sententiis .in altercando, cum aliquo aculeo &maledicto facetus: In hoc igitur oratore adjumenta varia Cicero reperit. Timidus natura suit: libertatem itaq; hic didicit: in caeteris,offendit exemplanaturae suae consentanea. Reliqui oratores, qui tum principes.numerabatur, in magistratibul erant, quotidieque fere a Cicerone in concionibus audiebantur. Curio, singulare bonae spei exemplum Ciceroni esse defuit: Tardus erat in cogitando, in instrue do dissipatus actione & memoria ita prorsus Grat nulla,vt cachinnos irridentium commouereti. In omni genere honestarum artium nemo tam indoctus,tam rudis: ad eb ut a concione re

59쪽

n PETRI RAMIlictus, silere in perpetuum coactus sit: verborutamen splendore,& copia, & bonitate quadam

expedita,& profluente celeritate orator proximus optimis numeratus est: Ergo a Curione quantiis caeteris laudibus tam inope,tamen istusingularem eloquentiae fructum Cicero percopit : coque exemplo magnam spem animo , ut par est,concepit, cum videret Curioni inter oratores unius virlucis gratia, tam illustre nomo . esse. Metellus,ille quidem orator,nec in causiis versatus sed tamen non infans, nec sine .ingenio, nec indoctus, populare quoddam genus assequebatur: A Metello etiam non infantem popularitatem placuit animaduerti. Perge, dic de reliquis: Acutus rebus inueniendis Varius, nec miniis verbis cxpeditus: fortis vero actor& vehemens,& verbis nec inops,nec abiectus,& quem planc oratorem dicere auderes.Hic bgitur inuentionis acumen, orationi, celeritas, nec inopia,actio fortis,obseruationem merebatur. Carno,cloquetissimi illius Carbonis filius, non satis acutus orator: sed tamen orator numeratus est : Erat in verbis grauitas,& facile dic ' bat,&authoritatem naturalem quandam ha bebat oratio. In hoc igitur non ruit orationis

magna laus,sed,quod multd maius est ad persiaciendum,uirtutis &authoritatis: Res Ciceroniano nostro imprimis obseruanda. Orator,

' definitur vir bonus bene dicedi peritus: In d finitione , virtus primum locum obtinet: non ran ri

60쪽

CICERONIANVS. Vntantum quia bene dicendi peritia sine virtute, infinia quaedam sit: sed quia ipsa per se virtus facunda sit & diserta ,fideique, quod eloquentiae caput est,plena. Sic Scauri, sapientis hominis & recti grauitas summa, & naturalis quaedam authoritas, eloquentiae famam consecuta est: Sic modo Carbo in oratoribus praecipue numeratur, quod authoritatem quandam naturalem haberet eius oratio : Sic Cato quanilis Stoicus magis, quam disertus, uno verbo res maximas efficiebat. Haec nimirum AVD. virtutis eloquentia est, quae definitione oratoris continetur:haec virtutis est facundia, quam Aristoteles iam olim a veteribus Graeciae Rhetoribus animaduetiam notauerat ,in oratoris moribus, id est prudentia, virtute, beneuolentia, quς est vera authoritas,esse κυρi mri maxima persuasione & fide. Virtus igitur no solum bonae actionis,sed etiam bonae orationis magistra est: hanc per Deum immortalem l Ciceronianus noster imprimis Ciceronianam putet: omnique animaduersione & imitatione sibi colendam existimet.Contra verb, magnos in diacendo & excellentes homines, sed virtute de

stitutos, ex oratorum numero comparemus.

Repete igitur de Tyberio Graccho, Carbone, Caio Graccho, Fimbria, Macro.. Vtinam ait Tullius in Tyberio Graccho Caibque Carbone talis mens ad Rempub. bene gerendum fuisset, quale ingenium ad bene dicedum fuit:

SEARCH

MENU NAVIGATION