장음표시 사용
81쪽
etiam arte limauerat, quod erat in reprehen- dedis verbis acutu & suers: sed saepe stomacho sim, nonnunquam frigidum, interdum etiam facetum : Is laborem , quasi cursum forensem diutius non tulit, quod & corpore erat in si mo,& hominum ineptias ac stultitias,quae deuorandae nobis sunt, non ferebat,iracundiusq; respuebat, siue morose,ut putabatur,siue ingenuo liberoq; fastidio:Is cum satis floruisset dolescens, minor haberi est coeptus postea: deinde ex Virginii iudicio magnam laudem est adeptus: & ex eo tempore, quasi reuocatus incursum, tenuit locum tandiu, quam ferre potuit laborem: postea quantam detraxit ex itindio,tantum amisit ex gloria. Haec sunt in Bruto de M.Pisone,qui Ciceronis aequalis, aut etiam Cicerone inserior fuit,postque Ciceronem Cossit qui & a Cicerone peruersus,vitiosus, iners,
somni plenus, imperitus, ut eta 'm ς,
Irimo libro ad Atticum appellatur:vt verisimie non sit licet Asconius contra sentiat magistrum Ciceronis fuisse. Qu. autem Pompeius, biennio quam Cicero fortasse maior, summo studio dicendi, muliaque doctrina, incredibili labore atque industria, cum Cicerone & M. Pisone non sollim amicitia, sed studijs exercit
tionibusque coniunctus: Huius actio non satis commendabat orationem: in hac enim satis Grai copiae, in illa leporis parum : Quamobrem
M. Pisonem&Qu, Pompeium Rhetoricis MLogicis
82쪽
Logicis exercitationibus, sicut alios plerosque, Cicero non magistros, sed condiscipulos potius,vel socios habuit: cum quibus multum Latine, sed Graece saepius declamitabat: vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans, consuetudinem similiter Latine dicendi asserebat.vel quod a Gr cis summis doctoribus, nisi Graece diceret,neque corrigi posset, neque doceri. Haec Ciceronis de se verba sunt: quibus
videtur, ut dixi non discipulus, sed condiscipulus,vel socius Pisonis 5 Pompeii apud Graecos doctores fuisse: Na Piso Latine docere potuiLset, & Latind dicentem corrigere: unde Sallustiani maledicti mεdacium etiam deprehenditur , quod Tullius apud M. Pisonem eloquentiam pudicitiae iactura perdidicerit: si tamen Sallus ij couitium illud est, ut Quintilianus putat: neq; enim hic Quintiliano libentius assentior, quam pauid aritu conio assensias sum:
qui tamen aetati Ciceronis vicinior filii, quam Quintilianus. Graece vero ad Praeturam usque declamauit,ait Suetbmus Latine etiam senior: adolescens autem declamauit Graeco saepius. Itaq; & Graeci & Latini oratores,Ciccroniano
in sua, patriaque langua imitadi, eorumq; omnis in Rhetorica & Logica potest quouis alio sermone, tamen & in alia caussa similibus tropis , figuris , argumentis, syllogismis, methodo denique tota usurpari : illud enim est, Rhetoricas & Logicas laudes imitari r
83쪽
νο PETRI RAMI sed Graeca tamen lingua est uberior,quia plura
suppeditat ornamenta dicendi, ait Tullius. At - Quintilianus, ubertatis huius excellentiam nobis immodicam quandam & immensam facit. Latina facundia,ait, ut inuentione , dispositione,consilio, caeteris huius generis artibus, similis Graecae ac prorsus discipula osse vid tur: ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum videtur, quod literarum a pellationes iucundiores, & propriorum voca-nulorum idiomatis etia differentiu maiore copiam habeat. At Tullius ista Quintiliani tam
humile summisitione nunquam probabit: nec Graecis in excogitandis rebus ingenium,in collocandis udicium molius, quam Romanis a tribuit: Longe etiam alia vox illa est prima Tusculana: Sed meum iudicium semper fuit, omnia nostros aut inuenisse per se sapietius, quam Graecos,aut accepta ab illis fecisse meliora,que quidem digna statuissent, in quibus elabor ret. Longe ite alia oratio illa est primo de Finibus: Sed ita sentio & saepe disserui,Latinam linguam non modo non inopem , Vt Vulgo putaretur , sed locupletiorem esse, quam Graecam. Quid haec Ciceronis exclamatio secunda Tus. culana, O verboru inops Graeciat quid Quintiliano congruiti Equidem, ut puero Cicerone fateor rudemGidhuc fuisse, nec satis excultum sermonem Latinum nec enim ante L. Plo tium,magistrum ullum habuerat ita sinis in
84쪽
CIcERONIANV s. genio , velut agro , tot tamque laudandarum exercitationum Sc disciplinarum studiis no semel arato,sed nouato dc iterato, Latinae lingue foetus meliores,& iam Graecis foecundiores factos esse non dubito. Rem plerisque incredibilem profiteor, A V D. sed tamem VCram. Omnium linguarum infantia quaedam est uuen- tus,perfectio,senectus: nec quicquam repente
magnum cssicitur : Omnibus populis propria
rerum vocabula, nativa semper ruerunt, aut
necessitate, protinus inuenta dc faeta sunt:vnde p metonymia, ironiam . metaphoram δί synecdochen,licet innumerabiles tropos generare. Quidὶ figurae in verbis de sententiis, nonne gentium omnisi communes sunt Z Istis caussis dc artibus Graeca lingua,quq aliquando infans, sua etiam incunabula habuit: istis,inquam,a tibus locuples essecta est: Clim vero labri fuerint de architecti, p eos etia in summa solitudine construi aedificia dc frequenrari possunt: sic
cum Grammatici fuerint δί oratores, etiam in summa barbarie atque infantia,per eos tamen
loquendi dicendique artifices, oratio locupletari paulatim Sc confirmari potest: praesertim cum materiam ipsi sibi fabricari atque archit istari arte sua valeant. Ergo Ciceronis multorumque Ciceronis similium assiduitas de indu stria, linguam Latinam,tanquam noualem ter ram aliquam ioc etiam cultu, hac satione foecundare nimirum potuit. Quod hoc loco pro-
85쪽
8 PETRI RAMIterea disputaui, ut intelligeretur, nullam esse linguam tam inopem tamque barbaram , quae diligenita ditari & excoli non possit. Itaque
Ciceronianus noster, Fracus,Italus, Hispanus, aut cuiusuis gentis alumnus, vestigia Ciccronis ingressus,de patria facundia nunquam des.lserabis Graeciae de Italiae opimioribus illis sp iis patriam suam decorabit & amplificabir:ornamenta ipse noua pariet: Latine & Graece declamitabit initio saepius: quia linguae illae modo sunt uberiores,pluraque afferunt ornamen
ta similiter dicendi. Sed adhuc Cicero Grammaticis, Rhetoricis,Logicis, Mathematicis,&reliquis philosophicis studus est informatus: . Quid Z ius ciuile, rem ad disceptandas ciuium caussas maximὸ necessariam, quomodo didicit3 Didicit sane,ut iam dictum est, ante phil sophiam, clim speciale hoc studium melius de commodius d generali philosopbiae fonte derivetum Itaque huc etiam a nobis reiectum est.
Ergo Tullius iuris ciuilis studio multum op rae dedit Qin Scaeuolae, homini in iure paratissimo,& acutissimo ad excogitandum, quid in
iure aut aequitate verum esset,aut non verum:
omninoque mirabili in interpretandi,explic di,disserendique genere: sic ut simile nil fuerit: Multa in seueritate comitas non deerat , imbneque orationis elegantia: Itaque ut Crassiis eloquentium iurisperitissimus, sic ScaeuoIassuris reritorum eloquentissimus habebatur . Quo exemplo
86쪽
CICERONIANV s. 7s exemplo Ciceronianus noster iuris doctorem optabit,non solum scientiae ciuilis peritum,sed etiam eloquentia, grauitate, comitate, id est Mutiana virtute praeditum. Sed Scaeuola qua quam nemini se ad docendum dabatri tamen consulentibus respondendo,studiosos audiendi docebat. Legitimum Ciceronis & primariis tempus,imb perpetuum meloquentia fuit: succisiua autem multa in philosophia, in iuris cognitione de prudentia: E quibus tantum assii-naebal,quantum esset illius ciuitatis oratori satis: Atque hanc iuris intelligentiam assequebatur legendis duodecim tabulis, Praetorum eductis,responsis prudentum, Senatusconsultis,plebiscitis: in quibus si quis locus aut obscurus aut
controuersus incidistet,Scaevola consulebatur, respondendoque explicabat. Veruntamen qua imitationis viam Ciceroniano nostro hic ostedemus Zquid in Francia simile reperiemusὶ Religies a ita me deus amet) deprecatione aliqua
nobis opus hic est, AVD. ut aliquado regia authoritate aliqua, liceat in cade urbe eloquetia,
philosophiam,iuris prudentiam, coniunctis deinceps continuatis studijs & ista faciliti et erdiscere,ut Ciceroni licuit: nec Molones so-um, scd Philones ac Diodoros & Mutios,etuo
dein ciuitatis habitatores, ad huius tantae tamque multiplicis virtutis laudem ciuibus duces habere liceat. Auditur Lutetiae primum Grammaticus,deinde & Rhetor in eadem. schola cu
87쪽
'Grammatica puritate Rhetoricus ornatus emercetur: postea cum ad philosophiam accediatur,Grammatica&Rhetorica , aditu philos phicae scholae ianuaque prohibentur: sermonis& orationis cura deponitur:tanquam a natura,
disertis&philosophis bellum aliquod, ut lupis& canibus,esset insitum & ingeneratum. Itaq; ut philosophia comparetur, facundia tot ante laboribus parta, abiicitur: id est,ut cor instru tur, lingua amputatur. Consequitur similis iis stitutioni Tapientia: Philosophia utcunque cognita,ac frequenter etiam vix a limine salutata, ad ius ciuile nescio quo, desertis ac pene damnatis exercitationib' Rhetoricis & philoiophicis omnibus,conu'latur: iusque imperatorium triennio aut quinquennio perdiicitur,cuius in Parisiensi foro nonnunquam nullus est usus: Authoritas certὰ plerunque tanta, quanta legufiterit in politia Platonis conditarum: tantaque imperatorii iuris scientia, partim contrarijs legibus , partim Pontificum canonibus, partim Regum institutis,maximeque moribus cuiusq;
prouinciae, ac regionis consuetudine peruertitur: relinquitur autem minima pars tot codicii voluminiimque,moribus nostris accommoda ta. Itaque Ciceronianus noster Astraeam aliqua
obtestetur & obsecret, & tantae difficultatis albleuationem aliquam deprecetur. Quaerit Ma tialis, quamobrem Domitiani tempore Virgilius nullus esset:
88쪽
rasint Mecornates ait non deeriit Flacce, Marones: Virriliumque tibi, 'et tua rura dabunt.
tgo id ad ciuitatis publicam disciplina potius refero Quid igitur sinquies) ad illam veteris disciplinae similitudinem potes optare t Equidem nestio, nisi quod ante oculos positum est:
Etenim Romani,hcet adhuc rudes pastores de aratores, cum audirent duas Graeciae ciuitates, Athenas & Lacedaemonem, Solonis & Lycurgi legibus inclytas esse, non statuerunt in Graeciam , Grςci iuris intelligedi gratia,Romanam iuuentutem dimittere: sed Graecaru legum sapientiam,missis eb legatis collectam,Romano sermone ciuibus suis cognoscendam de obseruandam proposuerunt. Quaenam igitur inuidia sit,amplissimae pacatissim ii Franciς Christianissimum & inuictissimum resem, Francis suis tam illustrem tamque magnificum cupere& optare, quam Decemviros illos suis ciuibus admiramur extitisse Z Iustinianus imperator, cum imperii tui leges videret in immesam v luminum molem excreuisse, vere quidem imperatorium cosilium cepit,per nescio quot holus scientiet magistros, iuris breuiorem & commodiorem scientiam faciendi: videmus quamno modδ iustitiam in iure, sed Logicam in ordine & compositione iuris,illi doctores secutisnt. Pudeat ita me De' amet) illos Romanos, exigui pecoris pastores, agrique non admodum magni cultores, cu istis tanti imperii ma-
89쪽
81 PETR I RAMIgistris & rectoribus aequitate & iudicio 'con ferre. Quamobrem ME COENAs optime te enim bic appellabo,quem maximis quibusque dc difficillimis rebus meis saepe salutariter appellaui) acumine traestatissimi ingeni j tui authoritate prudentiaq; tua vehementer hic opus. sit: Si Francia speciem Ciceronis 5c effigiem ullam habeat,tu omni u doctrinarum laude, tanchidia quadam singulari ac prope diuina Cicero noster es, qui una in urbe continuatis deinceps de coniunctis bene sentiendi beneq; dicendi midiis,Ciceronianum illud iter, quo de agimus, tam mirabili celeritate cofecisti, ut nocxcurrisse, sed euolasse videaris: HENRICo Regi Christianissimo , apud quem gratia tantum potes, Romanam illam prudentiam propone,edisse , persuade, ut Regis sapientia dc maiestate dignissimum opus, ad Jempiternam eius gloriam absoluatur: Signutantum H EN-ocus sustulerit, cocurrent undiq; Iureco- sulti,omni genere doctrinae,non iuris prude tia tantum praestantissimi, qui facile Romanos iudicio rerum dc constructione doctrinae consequantur. Romani pueri, duodecim tabulas sine doctore sine labore ediscebant: Sic Franci
pueri,suas tabulas, CAROLI LOTHAR I N G 1 Cardinalis consilio, HENRIC et
V A L. E s I I Regis beneficio Francicὸ de scriptas ediscant: & si tum doctoribus Iurecon
sultis sit opus,in singulis partamentis,ubi legu
90쪽
CICERONI A NUS. τι summa,& sine prouocatione,iudicia exercentur,transuersi Ioro obambulantes,vel in solio domi sedentes facile reperientur, qui Scaevolarum instar, consilentibus respondendo , studiosos audiendi libenter edoceant. Flos ingeniorum, flos etiam annorum in Iustiniani legi bus consiimitur, qui olim in magnis δc excellentibus artibus, Grammatica, Rhetorica,Logica, Mathematicis omnibus,Physicis,Ethicis, Politicis consumptus,Mutios,Sulpitios, Crassos, Tullios extulit. Quamobrem ingeniorum illorum parens & altrix. disciplina reducatur, ingenia illa protinus cxcitabuntur ac reuiuiccent. Atque haec forensis oratoris Ciceroniana sit institutio, quae prorsus eadem Theologis nisi forte prudentiam iuris ciuilis excipias tota communis est: Istorum cnim hominum sa crorum dc diuinorum natio, cloquentiae quasi sacrum & diuinum hospitium perpetuo pra buit: hi populorum doctores: hi magistri gentium : hi diuinae voluntatis interpretes & concio natores, dicendi libertatem ac dignitatem propriam semper habuere: Itaque in tantis 1
Doribus,tam alsiduis exercitationibus, tot .an'
norum studiis, quae in Academia Parisiesi legi sus constituta sunt, si Grammatica,Hebraicae, Graecae, Latinae linguae sermonem pepererit: qRhetorica,Ornandi: Dialectica, diiuerendi: caeteraeque deinceps artes de quibus dixi sui quς, que muneris opus Theologiae praestiterint, qu