In hoc opere contenta : Ant. Musae de Herba vetonica liber I, L. Apulei de Medicaminibus herbarum liber I, per Gabrielem Humelbergium,... recogniti et emendati... adjuncto commentariolo ejusdem

발행: 1537년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

dicunt, a cuius similitudine sic appellata est uel Apuleio teste. Quae ratio etiam fecit ut Arnion quasi adiectiva forma agnina herba uocata sit, & probation quasi ouillea ab ove, quam agogo Graeci appellant. Cynoglosson. id est,tinguam caninam. x in enim Graece ca nis est, uero lingua. Cuius appe lationis ratio Sccausa est, no quod caninae linguae similis sit, sed quia henhae, quae cynoglossa proprie dicitur, haud absimilis quodam modo existit, idi minor potius si maior. Hepta pleuron. Dicta est heptapleuros a septenario fibraru, quae &costae dicuntur,*in foliorum dorso per longitudinem distinctae comparet numero,uti etiam paulo post testatur Apuleius. Nomen autem compositu est ab Τηφα quod est septem, & πλ α quod latus est 3c costa. I e planeuron. 'Heptaneuros, hoc est, ut inter Latinas appellationes refertur, septeneruia, a septenario fibrarum, quae nerui quom dicuntur, numero sic appellata, siqui dem Graecis νεποy idem est quod neruus.Porrὀ quonianon semper septem, sed aliquando quinq; tantum, iuxta folii latitudinem fibris distinguutur solia, dc quinq; non

minus multa sunt quam septem:hinc certum relinquenstres numerum aliqui a fibrarum, quas neruoS uocat multitudine polyn euron, hoc est, multineruam appellarus.

enim Graecis multu significat. Thyrsion. id est, colicularem herbam, eo quod paruos habet coliculos in quibus & paritum semen profert. Graece uirga dicitur & caulis.Porrὀ habent exemplaria quaedam non thyrsion, sed cirsion, quod nomen adquisiuisse potuit, praesertim minor, eo quod foliorum figura non sit disso milis herbae cirsio, quae nunc vulgo buglossia dicitur, Ii cet maior uerae bufossae quae nunc borago dicitur figura potius assimiletur. Prophetae. id est,magi, de quibus copiosius dictu est a nobis in enarratione Ant. Μu sae. Vranichneumonos. id est, caudam ichneumo

nis. Sic forte dicta quod coliculis suis caudae animalis

ichneu

32쪽

ichneumtin dicti sit quodammodo assimilis. οτα Grae eis cauda est. Ichneumon uero Aegypti est animal, ma gnitudine selis, uulgo nunc murem Indicum uocat, qui,

ut Plinius lib.s.8c Strabo lib.tν.scribunt,& aspida Scrocodilum debellat & interimit,solus in sine cs dis periculo aspidis impetum effugit, uti Nicanser in Theriacis scri hit dicens, Eicνος Aegyptiio De Aegyptiis 3c regione illoru habes Plianium lib.s .cap.s.& Strabonem lib. 1ν. Porro quae Apu leius Aegyptiis, ea multi Hebraeis aut Arabibus Chaudae sue attribuunt nomina, quod in pluribus sic esse facile credimus.Quum enim modica Aegyptioru, Arabum, Iudaeoru Chaldaeorum sit distantia,una* uicinarum regionum cernatur coliguitas, ac saepe mixtos in eodem loco ex iis populos sit reperire: quid mirum si ipsoru no mina quom sibi inuicem aliquando cesserint: Galli. Galli nunc notiores sunt, quam ut multa de iis dicamus.

Qui plura uolet, is Iuliu Cssare Gallici belli li.t. ab initio legat. Hispani.) Hispani ultimi Europae populi sunt ad occasum siti, pelago, nisi qua Gallias tangunt, cincti.

Notiores etiam quam ut plura de iis nunc dicantur. Daci. Daci sunt quos nunc Vualachos dicunt,proximi Getis qui Transylvani uocantur. De quibus Plinius lib. .cap.ri.& Strabo lib. Porrὀ Dacos nostro tempore uocant qui Daniae regnum inhabitant,'Teutonice Demmaresu uocatur. Punici.) Punici sunt quifriens

8c Afri dicuntur, qui semper foedifragi*perfidi sunt habiti. Vnde 3c prouerbio factus est locus, si Punica fides appellat fides uana, irrita, perfida 8c periura. Latini. A Latio dicti sunt Latini, & inde ligua Latina.Latiu aut Italis, cuius plures regioes, pars est, ubi Tiberina. sunto. ma 3c Roma terraru caput. Sed de hoc plura Strabo geographiae lib. s. 8c Plinius naturalis historiae libro x.cap.y. Caeterum quod in prius impresso codice legitur Romani, nos antiqua uenerandae uetustatis exemplaria nostrae

33쪽

sequuti, diximus Latini t nec id refert. Sive enim Latino siue Romano Italόue,ut solet, nomine utatur Apuleius, eosdem semper intelligit, hoc est, eos qui lingua Latina, non quidem uulgari, sed literata ea utuntur. Charta riis locis. hoc est,iocis palustribus,qualibus papyrus, ex qua chartae fiunt, nasci solet. Licet pro chartarns una mutata Stransposita litera nobis legendum potius uia deretur charadriis, quae dicto Graeca in maiore significationis ambitu est, solet* Apuleius non hic solum, sed a

ths in locis etiam Graecis aliquado uti nominibus. Sunt autem Γαι ,α,id est, charadrae Graecis torreres,spelunis c fossae & ualles,in quibus 8c circa quas comuniter na scitur plantago utraq;.Caeterum nihil immutare hoc loco ausi sumus, sed suspicionem dc coniecturam nostram I tantum indicare. Cura.) Cura aliquado pro studio diligentia accipitur, aliquata uero pro medicinae Operatione,medela,effectu,& uirtute atq; curatione, ceu prsa. senti loco. Ventris. Venter multifaria accipitur:hic tamen so Ium pro his quae infra membranam quae abdo mini subtenditur, S peritoneon Graece uocatur, conti netur, hoc est uentriculo, intestinis 3c tota cauitate quae

insta thoracem sub abdomine est. Fomentando. id est,souendo .Estautem fouere siue fometare, idem quod calefacere, & calida siue humida siue sicca fuerint, medi 3 camenta corpori laeso applicare. Interiorv. Per interiora intelligit Apuleius membra interanea, quae alio n mine a Latinis exta dicuntur 3c uiscera, qualia sunt cor, pulmo,lien,iecur, uentriculus,intestina 8c quicquid sub pectore continetur & uentre. Thoracem. ThoraκGrsce,Latine pectus dicitur:est' corporis pars infra gu

lam incipiens, iupra aluum finiens, quod intus homi 4 ni octonis costis munitum est. Dysentericos. Dysen. terici sunt quos intestinorum difficultas, quae dysenteria fraece dicitur male habet &afficit.Est autem dysenteria intestinoru cum inflammatione exulceratio, in qua cruenta

34쪽

enta secine similia excernuntur, torquentur dolore at tirus 3c intestina, sic dicta ab M ii quod est intestinum, εca particula is νο , quae humani corporis mala designantibus dictionibus addita semper fere difficultatem, dolores 8c tormentum indicat : a quo alui 8c intestinorum in fluore affectoru tormento, Celsus eandem intestinorum tormina uocat. Lenticulao Lenticula diminutivum est a lentemst autem leguminis genus notum, sic dictum ut uolui, quoniam lenes 3c moderatos reddat uescentes ea.Et Plinius at Inuenio apud autores aequanimitatem

fieri uescentibus eamst illi uis 3c natura adstringens,qua 8c per se sola 8c cum platagine cocta 8c in cibum sumpta, aluum sistit,autore Plinio 3 Dioscoride. Ventrem. Ventrem nuc pro aluo accipit qua sordes effluunt &eIuuntur. Purulenta. Purulenta uocat res putridas Sc spus a Graecis που dictum,quod a sanie qus iisdem id estichor dicitur, differens. Sanies enim tenuior est,uaerie crassa & glutin osa 3c colorata. Pus uero crassissimum 3c albissimum, glutinosius sanie. Vnde Sc purulentae

excreationes di sputa diculur, quae Graeci εμπυλατα uocant,praesertim quae a sanguinis excreatione facto ulcere

neq; ad cicatricem perducto fiunt, de quibus Hippocra res ait, Acruentis sputis purulenta sputa,ab his phthisis, a phthisi mors. Μero. rurum dicitur uinum quod ssine ulla aquae admixtione puru 8c syncerum est. Cyathi unius. hoc est,pondere unciae unius cum dimidia. Sed de cyatho fusius a nobis dictum est in Ant. Μusa. Lumbricos. Lumbrici alubricitate dicti sunt uermes I ouentris,ex genere eorum quae tota substantia praeter na turam sunt, quorum omnium causa est materia cruda,

erasia &pituitosa, qualis in pueris colligitur 3c in prouectioribus qui immoderate uiuunt. Quorum tria genera ficiunt Galenus S Paulus Aegineta : licet Hippocrates&Celsus duo tantum agnoscant. Sunt enim Ascarides

qui tenues δέ minores in parte marime inferiore intesta

35쪽

18 co MMENT G. HVMELBERGII ni crassi 8c longanone generantur, quos Avicenna parauos etiam uocat:& hora, quod sciam, non meminit Celsus.Sunt deinde rotund , quos Graeci strongilos piare, Celsus tereteε, Avicena longos appellat, qui palma res aut etiam in iores in superioribus & gracilibus in

gis intestinis consistunt,& aliquando ad uentriculum a scendunt, dc per fauceS ac OS exeunt, dc pueros maxime infestant,multo*plures in eis generantur quam ascariis des. Tertium autem genus est eorum qui lati uocantur,

quos Hippocrates silentio prsteriit,& Avicenna latos δοrotundos uocat. Qui rarius generatur, sed peiores sunt, lati & Iongissimi, qui saepe per tota extenduntur intestina,& totius intestini longitudinem aequant, dicti Cirtae, eo quod assimilentur xsρίας, hoc est fasciis, institis &zonis, qua ratione etiam τανία taeniae uocantur: unde facile crediderim mutatis literis, quod factu facile etiam fuit, pro taeniae dici coeptum esse tineae. Caeterum hoc genus Paulus Aegineta haud aliud esse dicit quam mutatione

adnatae in interiore intestino membranae in materia ani malis modo mobilem, quae saepenumero tota reddatur

longitudine incredibili, aliquando autem pars eius ali qua.Tales tricenum pedum 8c plurium Iongitudine ali quado uisas tradit Plinius lib.ii. cap.13. Et nos itidem admirandae longitudinis in superiore metia Velthirchii, dum illic ciuium nostrorum archiatrum ageremus, uidimus non semel:primo ex intestinis mulieris, deinde puellae infantis bis elapsas, dc tertio ex mulieris utero siuenali eius, uti constantissinia fide adfirmaba redditast o mnes in se glomeratas. Cochlearium uel ligulam. Cochle rium a cochlea dictum instrumentum notum concauum, quoad liquidiores cibos in mensa,& ad usus coquinarios,aliosi plurimos utiamur. Cui n5 multum dissimilis est ligula instrumentum aliud, sic dictum quod in linguae speciem sit fabricatu.Intelligitur etiam utrius.

ppellatione mensurs genus,quod ut Asticanus tradit mystri

36쪽

DE p LANT AGI NE c AP. I. 111ystri dimidium est,& octava pars cyathi, pondere pendes Vini 8c similium drachmas duas ct scrupulum unu, olei drachmam unam 8c semis, quo pondere cochlearii nunc in liquidis medicinalibus potionibus utimur,Μellis uero drachmas duas δc semis. mensurarum mi nima cochlearium, quod proportionem 3c rationem hahet ad cyathum 3c sextarium eandem quam drachma adunciam libram. Pisam. id est tusa.Pisere enim tun II dere est.Vnde pisores 8c pistores ueteres uocabant.Va

ro, Nec pisorem ullum nossent, nisi eum qui in pistrino Piseret farinam. Axungia sine sale.) id est,adipe suillo non salito sed syncero. Quasi malagma. hoc est, admodum S instar malagmatis. Est autem malagma pro Prie, ut Celsus medicinae lib. s.cap. in docet, quod costat maxime ex odoribus, eorum* etiam surculis, 3c contu sum abunde mollescit.Nam super integram cutem iniicitur.Differt* ab emplastro,ut ibidem docet Celsus,qua re perperam emplastri nomine uulgo appellatur. Periti cataplasma etiam uocant.Dictum est autem malagma a se m μαλάωMi, quod subigere est Smollire. Discutit. Discutere est dissoluere R disiicere. Vnde medicamelum discussorium, quod Graeci diaphoreticum uocant, quod

humoru crassitudinem discutit atq; dissoluit. Ad quar i

tanas. scilicet febres,quae ex atra bili consistentes,& integro biduo intermittentes, quarto die reuertuntur. Aqua mulsa.) Aqua mulsa quae Graece melicraton, Schydromet,uulgo medo, usitatis nunc etiam apud medi cos nominibus appellatur) est quae ex melle & aqua componitur potio. Cuius uarios conficiendi modos docet Dioscorides lib.ς.cap.s.Columella lib.,x.ca.H.Palladius in mense Iulio, S Plinius Itb.i .cap.i Qui id etia uinum appellauit, quum tame uini nihil admixtum habeat: cur autem uini appellationem meruerit, ipse ratione reddit, quod uetustate saporem uini assequitur. Accessionis. hoc est, ut usitato Graeco uocabulo nunc dicimus, paroin .e in

37쪽

3o eo MMENT. G. AVMELBERGII, et xismi S afflictionis morbi. Podagram. id est pedum

morbum δc dolorem, qui ex influente ad pedes humore superfluo dc eorunde imbecillitate accidit, nunc quidem

cum inflamatione, nuc uero cum refrigeratione, nunc ta cum tumore, nunc sine eo. Tertianas. scilicet febres,' quae ex flaua bile consistentes alternis diebus infestant. Secundas.) Secundae multitudinis numero dicutur pellicula S membrana illa exterior nam δc interior est alia tum tenuior tum mollior quae embryon & scetum in utero ambit Scobuoluit, quam aliqui laetus inuolucrum uocat, Graeci id est chorium,sed id tantum ante puerperium, dum adhuc in utero cotinetur laetus. Nam postquam aeditus est infans, non amplius sed De ,id est hysteras uocant,tum membranam hane

tum omnia ea quae aeditum in lucem infantem statim se quuntur hoc nomine intelligetes.Quae si nascentem lae tum non sequantur,sed intra uterum remaneant,mulie rem male torquent, δc periculo esse solent, quare ut pro

deant summopere dc solicite studendum est: ad quod tu uat plantaginis praesertim minoris semen potum, ut hic testatur Apuleius, cui δc Macer astipulatur de minore in quiens, Eius potatum depellit sperma secundas. Dictae sunt autem secundae, quod nascentem infantem sequan tur. Nostri temporis medici secundina uocat hanc memis branulam. Si cui ulcus &c.) Intelligit fistulam oculorum, quam Graeci aegylopa uocant.De qua libro Minter oculi uitia Celsus sic scribit,Etiamnum in angulo qui naribus propior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aporitur , per quam pituita assidue destillat, aegylopa Graeci uocant, idi assidue male habet oculum: nonnunquam etiam exeso osse usq; ad nares penetrat, id* interdum naturam carcinomatis habet:ubi intentae uenae 8c recuruatae sunt, color pallet, cutis dura est 3c levi tactu irritatur, inflammationem* in eas partes quae conluctae sunt, euocat. Hactenus Ceuus. Lanam mollem. Per Ianam mollem

38쪽

DE PLANTAGINE c AP. I. I mollem intelligit Ianam succidam ex collo semoribus

pecoris detonsam, quae mollior 8c succosior magis laudata est.Nam aspergines S liquores facilius c5bibit,dc sor dium suarum pinguedine, quae oesypus est, egregie mol. lit,& ulceribus accommodatissima est, autore Dioscori de. Torminosos.) Torminosi dicuntur qui torminibus infestantur.Tormina uero sunt quae Grsci strophos dicunt,sunt graues,no tamen omnes, nec ubiq; in ho mine dolores, sed qui circa umbilicum 3c uentrem, epse gastrium in aliquot malis hominem torquent Scru ciant, & circumagi flecti cogunti nec certum aliquod morbi genus constituunt,sedalterius comites δc accidentia sunt,quae Graeci symptomata uocat,hoc est, quae morhis 8c assectionibus alias superaccedui. Propolenta. In diuersis exemplaribus hic duplex habetur scriptura. Vna quam posuimus . Altera purulento, quae nullam hoc loco habet significationem,sed si duabus mutatis li-teris 3c diuisa dictione sic,pura lente legatur, tolerari potest Eritin semper Apulei sensus, ut loco cuiusq; horum,qus alui fluoribus sistendis accomoda sunt, & krte tunc ad idem in communi usu fuerunt, assumatur plantaginis semen, modo quem praescribit,tanquam uirtutis tum adluentrem in iis malis sistedum,tum ad doIores leniendosessicacioris quam sit uel lens pura & sela, uel poleta ipsa. De Iente di Aim est iam supra curatione quarta. Polentae

uero hordeacea farina est, quae uarηs ad medicinae usum condiebatur modis, quos refert Plinius lib. ets.cap.ν. Parotidas. Parotides sunt apostemata Sabscessus sto qui secundum aures nascuntur, nomine illis indito, quia

ω τοῖς - id est prope aures fiunt, de quibus Celsus lihro G. cap. et r. Commanducetur.) Commanducare a

idem est quod manducare,mandere 3c dentibus conterere, quod&masticare dicunt. Fistulas.) Fistula est ut

cus altum,angustum, callosum,cuius plura sunt genera,

de quibus copiose Cornelius Celsus lib.n Pasib. id μ

39쪽

L. APUD EI PLATONI cIest, uino dulci. Vinu passum quale sit 8c quomodo olim

conficeretur, quonia nunc non est in usu,satis sit locum ubi ipsius conficiendi doctrina continetur monstrasse. Docet itaq; id Columella rei rustics lib.αι.cap.D.Plinius naturalis historiae lib.t .cap.o. 8c Palladius in mese Octobri.Poterimus pro eo aths uinis dulcibus uti.

NOMINA ET VIRTUTES

I E NR Ad ei Pentaphyllon, alij pentapetes, alii

pentagonon,alij pentadactylon, alij penta. tomon,alij pseudoselinon, alij callipetalon alii xylolothon, alij asphallion, alii pentacaenon, alii thymiatilin, Prophetaeibyos onycha,alij pteron ibyaos, alii hermu dae*lon, alii hermu botanen, Aegyaptii orphitebeocen,alii themonestron, alii aethotron, Galli pompedulon, Daci propedula,sit drocila,Itala quin4Blium,alii manum Martis. Nascitur locis pratensibus 5c cultis ac in undis,gustu aspero, tactu molli,ramis l5gitudine bipalmis, tenuibus, in quibus stamina, & solia quae meninam reserui, singulis saepius quina,serratim scissa,flore pallido,radice longa oc ruhra. ges eam mense Augusto.

i Ad uitia artuum si percussi fuerint. Herba quinquefolium tua cum axungia uetere sine sale imposita sanabit., Ad uentris dolorem. Quin solii succum dabis bibere cochlearia duo,

sine mora dolorem tollit.

s Ad uitia oris,lingua: δc gutturis. Herba

40쪽

DE QUINQUE FOLIO c Ap. iti Herba quin solium eum radice sua deeocta in a. qua oc ore deleta mirifice sanat: etiam ubi sumes, tol. les 5 arteria purgati

Ad capitis dolorem.

Herba quin solium circumscripta ter, & digito medio oc pollice sublata,eontrita 8c capiti illita,emcaciter sanat: peracto remedio, loco puro reponi conauenitis Ad sanguine de naribus fluentem.

Herba quin soliu potata uel illita restringit mire. 6 Ad anginam. remedium. Herbae quinquefolii succus cyathis tribus potui

detur.

ν Ad morsum serpentis. Herba quin solium contrita potui si datur eum

uino,mire remediatur.

s Adambustum.

Herbam quin solium portatam prodesse, autoares plures affirmant. y Ad cancrum exiccandum. Herbam quin foliu cum uino ec cum adipe suiLia uetere sine sale pisatam de ligno in lignum uino seis ne ueteri asperges Θc sic impones, rem unicam eXpea

rieris.

duritias. Herba quin solium aceto decocha εc trita. rpori imposita,hexpetas dichoeradas ξc omes duritias mirifice sanat.

SEARCH

MENU NAVIGATION