장음표시 사용
61쪽
urbe, sed etiam parietibus se tenebat,aut prodigios, aut infaustis fortunae suae praesagijs territus . non in campum ire, non exerceri armis, non puluerem pati l ludebat. tantum in Palatio ambulabat, aut in hortos Salimitianos se conferebat, & his delicijs turpillimam suam formidinem contegebat . non enim se imbellem, sed beatum, non inertem, sed securum videti volebat. quoties milites in concionem vocabar, se solum cum illis Imperatorem, alios per limites pro se militare iactabat . ac ne tum quidem, cum aduersa suorum proelia audi jt, obuiam ire contendit, cum Pado limite, aut Apennini iugis uteretur, sed litteras cladium suarum indices supprimebat . interdum etiam palam, ut usque ad portas veniretur,
optabat. Interim Constantinus exercitum ad Tiberim amnem adduxit, atque ibi castra secit. ceterum nullis holtilibus copi js occurrentibuS V hementer animo doluit, verens,ne Maxentius intra urbem inclusus obsideri se pateretur .nam omni Africa exhaulla,omnibus insulis exinanitis infiniti temporis annonam congesserat . ipse vero ab oblidione urbis abhorrebat, ne Romanos, quorum incolumitati considebat, grauiore alidi qua calamitate afficeret. Interhaec Maxentius Palatio nia grauit, re cum
uxore, ac filio in priuatam domum, quasi se abdicaret Impetio, sponte abij t. poli biduum demum,qui dies erat VIII Kal. Octobris,pridie,quam
septimum Imperijsin annum iniret, magicis praestigiis, ac fallaciis ius fretus porta Flumentana exivit, atque ad pontem Mulvium Tiberim traiecit, Romanorum, & Italicorum octoginta millibus, Afrorum qua draginta millibus, Siculorum ingenti numero septus. ut totus exercitu, centum, ac septuaginta injllia peditum , ac decem,& octo equitum contineret . atque hoc facto pontem sit pra Tiberim ex lintribus ita contabulauit, ut 5bulis ferreis, quibus ab utraque ripa distinebatur, reuulsis facile solui posse sisi quis rescindere vellet. praecepit autem fabris, ut cum primum exercitum Constantini pontem sui inlequendi causia conscem disse vidi sient, fibulas laxarent, ac pontem si cundo ire flumine linerent.
Post paullo Constantinus aciem instruere coepit. qua re animaduersa idem quoque Maxentius secit. verum, ut euentus statim ostendit, imperitissime . nam in ripa amnis ita constitit, ut nemo sitorum euaderc, ne ino gradum referre,&, si olriis estet,proelium redintegrare posset, cum a fronte armis,a tergo Tiberi arceretur, quem ultimorum vestigia praesagio quodam euentura: cladis attingerent. adeo vero magnus erat exerci tus, ut ultra, quam prospici posset, extenta acies pertineret, tanta porrC subsidiorum, atque ordinum firmamenta erant, ut acies non porrectior, quam robullior Validia murum utrinque praeberet. Quod ubi Constantinus animaduertit, signum pugnae dedit,ac primus,cum in prima acie stu
62쪽
ret, praelato crucis vexillo in hostes cum equitatu invasit. Inde pedites dignos se tanto duce teitati,& ipli magno se impetu incitarunt. Acri commisso proelio Romani,atque Itali segnius se periculis obiecere, quod acerba tyrannide se liberari optarent, reliquorum partim ab equitibus, partim a peditibus Constantini magna est edita strages. Maxentius, ubi equitatum situm in fugam versum conspexit, & ipse per pontem, quem dixi,
mus, ad urbem redire maturauit. quem sequuti estiue sui, siue ponte ingentem molem non sustinente, siue propter angustias tantam multitudinem excludente, omnes in flumen praecipites abiere. Hinc ripae stragibus tegi,Tiberis corporum aceruis repleri. Cum alios amnis hausisset, Maxentium etiam cum equo,& armis insignibus frustra conatum per abrupta ripae ulterioris euadere idem correptum gurgite deuorauit. dc aliorum quidem corpora,atq; arma praeceps fluuius voluedo deuexit, illum aut eode, quo extinxerat, loco retinuit. Uictoria in urbe delata nemo aperta laetitiae tigna dedit, q, primo tanto rei nuncio fide non haberent . ubi vero caput Maxenti j summa hasta praefixu serri cosipexerunt, uniuersi gaudio exultarunt.&,cu tota urbe portaretur,vocibus columeliosissimis incesserui. vibs tota laetis clamoribus personauit.Senatores, quoru pleriq; in vinculis erat, liberati custodijs urbe ad Constantinum exierunt, atq; ad pedes proiecti se, Se urbem illius potet fati,ac fidei permiserunt. Sic. n. Prudentius dixit: si sei:atorum meminit clarissimus ordo,
Qui tunc concreto processit crine, cathenis aquatiens carcereis, aut ne us compede ma Ia, .
Complexus pedes micioris ad inciria flendo
Procubuit et exilla iacens. Tunc ille senatus l. V : Militiae muricis titulum, Chri biverendum Nomen adorauri, quod collucebat in armis.
Haec, ut scripti,in secudo cons alatu Costantini,& Licinij, VIII Kal. Octobris gesta sunt. in quem diem, quonia prima Indictio Constantini Imperantis incurrit,ut etiam in Fastis Consillum Graecis est annotatum,sequitur neces ario, hos costiles anno a Christo nato trecentesimo duodecimo
ini sile. quod facile eria quisque inrel liget, qui Indictionu quinta decima spatia retro repetere numera io voluerit ab hoc, quo haec ego scribebam, anno, nempe millesimo quingetesimo septuagesimo quinto, qui fuit Iubileo a Gregorio XIlI Potifice felicissime peracto insignis, usque ad huc, quo Romanis tanta lux salutis ac libertatis affulsit. Quod idcirco admonui, ut rerum, quae mox dicentur, mira ex hoc constantia, ac prope conspiratio notaretur. qua in re plerique plane titubare videtur. Hacteus quς Constatinus in Gallia gessit.nunc quae Romae, Jc in Italia, persequamur.
63쪽
A x E N T I o, exercituq; deleto Constantinus senatum ultro se, urbemq; tradentem stabito in fidem, deditione mi accepit. ac triumphum tantae victoriae congruentem initi uxit. Qua re cognIta populus acerbisiimo tadem iugo seruitutis exemptus, Urbem passim coronis ornauit, ac patefactis estu-sus portis ipsum curru anuectum tanta animoruat ac tale excepit, ut satis constet, nullum Imperio Rom. diem, quo Ro. ciuitas maioris, atque effusitoris signa gratulationis ediderit, illuxiose, nullumq; triumphum aut laetiorem, aut mirabiliorem ne ipsam quidem veterum litterarum memoriam prodidisse. Neque enim more solito agebantur ante currum vincti duces, sed soluta nobilitas incedebat, nec barbari in carcerem trudebantur, sed consis lares e carcere trahebantur . Nec Roma ipsa alienigenas captiuos accipiebat, sed semetipsam captiuitate laxabat. et, quo nihil adisci ad gloriae magnitudinem amplius poterat, imperium recipiebat, quae seruitium sit stinuerat. Duci vero videbantur omnibus subacta vitiorum agmina,quae acriter ciuitatem obsederant, scelus, Sc perfidia domita, furor,& crudelitas vincta uperbia atque arrogantia debellata, luxuries, & libido constricta. Quem comitatum sequebatur subinde caput tyranni, quod adhuc ferociam, atque
immanitatem spirare inter ipsis horrendae frontis minas videbatur. congerebantur autem in eum vulgo probra,& contumeliae . quasi Vero turpibus oppressoris sui ludibrijs ipsam auspicari libertatem iuuaret. Urbe inde ingressum omnes omnis aetatis, de sexus homines faustis acclamationibus vindicem, liberatorem'; suum consalutarunt. Tum tecta moueri, & altitudo culminum attolli visa, quacunque ipse tardo molimine inuehebatur 1, tanta illum populi, tanta patrum frequentia prouehebat simul, ac retinebat. felices, qui illum propius aspicerent, longius positi nominabant. quos praeterierat, loci, quem occupauerat, poenitebat. ausi etiam quidam fiant, ut consisteret, flagitare, & ubi ad Palatium venit, quod nimis cito peruenisset, expollulare,& cum ingressus esset, non solum oculis sequi,sed pene etiam sacrum limen irrumpere. Inde omnes circumfusi, ut exiret, opperiri, tanta ossicij sedulitate, omnino ut uid rentur eu, a quo obsidione exempti fuerant, obsidere. Per septem inde dies
64쪽
dies Constantinus gratias Deo agi de tanta victoria iusiit. atque interim rebus Romanis constituendis se tradidit. Praecipue, in s riam cum venisset, comiter, ac benigne patres appellauit ,& praeclara quaedam sanciuit, quibus senatui auctoritatem pristinam reddidit, ac dignitatem eius in perpetuum curae sibi tore spopondit, optimatibus in Senatorium ordinem ex omnibus prinuincijs lectis si ut senatus non tam nomine, quam re, illustrior
esset, cum ex totius orbis flore constaret. mox magna libertate
Christum Dei filium, licet non aequis multorum auribus, num ciauit. Ad populum inde cum processisset, benigne illum assatus ad omnem laudabilem moderationem , obsequiumque ho ratus est. Atque utroque quidem in loco a clarissimis , qui tum in urbe erant, oratoribus salutatus,ac diuinis in caelum praeconiis est se blatus, ut non plus laudis fortitudini eius ascriberent, quam pietati tribuerent. ipsim namque non tam sceleratos punisse, quam miseros vindicasse; ipsum Romam in perpetuum stabilisse, omnibus iis, qui statum eius labefactare poterant, cum ipsa stirpe deletis 1, ipsium
victoriam adeo selicem, atque incruentam tulisse, ut non bello ancipiti dimicatum, sed tantummodo vindicatum in impios videretur. Post autem, cum munera, ludosi victoriae caussa in Circo ed ret, praecipue in se omniu ora, mentesm conuertit, diuinum ocul rum fulgorem, ac caelestem oris dignitatem intuentium, populo ipso grata spectaculorum tarditate gaudente, & vernaculis artificibus ob hoc solum fauente, quod Constantino spectante certarent.
Interim Romanis omnibus, qui contra se arma tulerant, Veniam
dedit, bona,&patriam omnibus a Maxentio spoliatis restituit. quos vero ille furoris socios, auctoresue habuerat, quaestionibus seuerissimis habitis condemnauit. & Praetorianos milites, qui sibi aduersati Maxentio pertinacissime fauerant , funditus e Repinblica sustulit, ac sedem eorum Castrum praetorium, quondam ab Octauiano Augusto constructum disturbauit. mox, legibus multis ad coercendas ciuitatis late suentes libidines constitutis, omnibus conqueri volentibus faciles aditus, patientisiimas aures , ac benigna responsa exhibuit. Quibus officijs omnes ita
cepit, ut non tam Golerent, quod tyrannum tamdiu tulerant,
quam quod talem principem nimis sero adepti erant . Ob
has res ad ceteros honores habitos Senatus Maximum eum
65쪽
appellauit, atque ei arcum, qui adhuc manet, sub Palati j r dicinus cum hoc elogio dedicauit : l . Caesari s l. t onstantsem , Maximo, Pio , Felici, Augusto', Senatus, Populusque Romanus quod inph.ctu diuinutatis , mentis magnitudine, exercitu suo tam de tyranno , quam de omni eius fiatione ino tempore iustis Re a. mltus est armis, Arcum triumphis insignem aecauit , liberatori mrbis, sumdatora quietis . Quin etiam itatuam equestrem posuit crucis
signum dextra tenentem, atque ita subscripssit: me salutari signo
ro fortitudinis indicio riuitatem iugo seruitutis liberavi, gy Senatum, populumque Romanum in Ibertatem mmdicaui , ac pristinae dignitati, 1 lendorique restitui . Constantinus contra insignis beneficii, quo per signum Crucis affectus a Christo fuerat, memor multa, ea- ue ad memoriam illustria eximiae s iat erga illum pietatis edidit umenta. Nam primum columnis excitatis, titulis que inscriptis salutaris signi virtutem omnibus indicauit, ac media in urbe ingens Crucis trophaeum aduersus hostes erexit . idque Romanorum , aliorumque omnium Imperio si ibiectorum esse propugnaculum declarauit. Inde populis omnibus ad Romanum Imperium pertinentibus libertatem, quam vellent, religionem col
di permisit , atquesedicto, suo, de Licini j Augusti nomine ,
edito Christianis & templa, & conuentus habere concessit . id que ad Maximinum etiam , ut in Oilente proponeret , misit. Episcopos porro ad se accersitos honoribus stiminis assicit, ac tap-quam' viros Deo suo sacratos benigne, ac liberaliter appellaust, ac secum ducere , dc praesertim eum , qui a ceteris colitur, dextrum habere instituit, atque ecclesiis Dei subsidia opulcn suppeditauit, oratoria alia augens, alia in altum erigens, ac donariorum multitudine sacraria eorum illustrans, ac varia pecuniarum instrumenta indigentibus praebens. Atque haec quidem omnia
aequalis eius scribit Eusebius. Quod si Constantinus, illo te ite, cum omnes episcopos, tum in primis illum, qui a ceteris colebatur, excoluit, profecto pontificem ipsum Romanum praecipuo honore complexus es L ille vero suit Miltiades. probe. ratus nanque ad fi dem, dignitatemq; sua pertinere, ut urbem Romam, qua, ut dixit Prosper, non Romani solii arcem Imperii, sed Christianae quoq; religionis solium esse comperiebar, illustri aliquo maioris templi monumento initrueret, ac simul episcopo Romano Petri principis
66쪽
apostolorum successori, Christi vicario domicilium, tanto conueniens falligio, compararet, Miltiadi cum praedia, ac dona multa, tum in primis Augustale Palatium in Laterano imperiij t,atque ipse alio ad habitandum perrexit. Quin etiam Saluatori continem tem Palatio basilicam inchoauit, quae pollea basilicae Saluatoris
Conllantinianae, ac Lateranensis nomen inuenit. Itaque Miltiades
paullo poli, cum decretum deprimitiua Ecclesia in Concilio saceret , Burcardo, Iuone, de Gratiano testibus, sic scripsit: lautinus ex principibus primu dem ueritatis patenter adeptus dedit licentiam per per iniuersum orbem in suo degentibus Imperio non solum feri Christi nos, sed etiam fabricandi ecclesias, due praedia constituit tribuenda. denique donaria immensa contulit, in fabricam templi prima sedis beati Petri prime is apostolorum instituit, adeo ut sedem Imperiatim, in qua Romani prin- ' cipes praesidebant, relinqueret,gi beato Petro Fuisque successoribus profuturam concederet . Meminit huius basilicae D. Hieronymus in Epitaphio
Fabiolae, cum dixit: Fabiola ps mortem sicundu maritim semetipsam
reuersa saccum induit, it errorem publice fateretur,' de stinante Romana ante Aem Pasichae in basilica quondam Laserarii, qui Caesariam truncatus est gladio, stetit in ordineparnitensium, episcopo, presbyteris, stu omni populo collachrymantibus . His omnibus rebus agendis duo tantum menta stat attributi. Siquidem Nazarius dixit, suod mali sexennio toto Maxenti j dominatio feralis inflixerat, id bimestrem fere curam Constantini sanasse. Cum ergo a UII. Kal. Octobris, quo die, ut scripsimus, victoria de Maxentio parta est, serme usque ad VII. Kal. Decembris Romae his intentus cutis egisset, inde urbe, ut Mediolanum adiret, excessit. Interea vero dum ille Romae fuit. Maxentij caput ab eo per Italiam missum tantos concursus hominum excitauit, tantasque ex oppidis etasiones commouit, ut facile, quanto in metu sitissent, praestenti gratulatione docerent. Nauales autem copiae eius primum portus Italicos occuparunt, deinde insulas Africi maris,atque ipsam demum Africam eo transuectae recuperarunt. Ita uno tempore Italia, atque Africa ditioni Constantini cesserunt. Ille autem urbe egressus Aemiliae, Liguriae, Venetiaeque ciuitates stiperiore bello afflictas perlustrans aduentu suo releuauit. ex quibus pretcipue Mutinam, & Aquileiam, multis affectas beneficiss recreauit. unde dixit Nazarius: Praetereo te Aquileia, ον Mut na , cetera que regiones, quibus propter insequutas incressibilium bis
67쪽
rum commoditates gratissima fuit ipsius oppugnationis iniuria . Itaque Mutinenses Constantino ad te accedenti testificandi animi sui caussa columnam, quae adhuc visitur, posuerunt cum hac inseriptione: Imperatori Caesari Fl. Constantino noximo, Victori, Semper e qua a Diui Constanti, Filio Sono R. P. Nato. Idem aliae quoque s
cere ciuitates . Italia vero scutum, & coronam aurea dedicauit, ut conscientiae debitum aliqua ex parte leuaret, quὀd virtuti scutum deberi, coronam pietati, non ignoraret . ut in vetere Panegyrico seriptum est. Ceterum Romanis , atque Italis passim edicto Constantini ad Christiana sacra suseipienda se conserentibus Maximinus Augustus in Oriente Constantini, aut Licini j imperio cedere nolens edictum ad se missum suppressit . atque epistolam ad praesectos suos misit, qua suo nomine permitti iussit ciuitatibus, ut suo quisque in colenda r
ligione arbitrio uteretur , S ne quis quemquam in suo munere impediret. verum, quoniam de templis, & conuentibus frequentandis, quod erat in edicto Constantini, & Licinij, verbum nullum iacit, Orientales ea inire non ausi sunt. Constantinus inde, Licinio ad sponsalia Constantiae celebranda vocato, postero an no cum eo consulatum iniuit, qui utrique tertius obtigit. ac ludos Saeculares, qui in eum annum solemni repetito temporum spatio incidebant, tanquam sacris Christianis aduersos Romae neri vetuit, atque in perpetuum, telle Zosimo, sustulit. Maxentii in
put in Africam missium, quam ille in primis attriuerat, incredibili
omnes laetitia cumulauit,&quanquam nondum tempestiuo mari , affuerunt tamen nauigantibus felices aurae, & status secundi, beatissimaeque victoriae ipsa etiam elementa fauerunt. Constantinus autem, & Licinius Mediolanum progressi Constantiae nuptias magna laetitia celebrarunt, ad quas Helena Augusta mater, & Constantia soror, & Crispus , ac Constantia filii ex concubina siseseepti occurrere. Consilijs inde inter se de Republica agitatis duo
decreta secere , unum , ut Maximino tyrannidem exercentii bellum armis communibus inserretur, alterum, ut Christianis libera concilia traderentur . id vero hoc edicto complexi sunt: Cum libertatem religionis cuique tribuendam se iudicaremus, Chrimanos quoque fidem suam pro arbitrio siuo colere iustimus. quoniam mero multae ex eo edicto subortae controuersiis sent, factum H, it multi ab eiusmodi religione recesserint.
68쪽
Cum igitur ego conctantinus, ego Lirinius Augusti Mediolanum me-nissemus , atque ibi in Concilio, quae ad Remp. pertinerent, accurate' di- huneremus, illa etiam populo Romam mesia decernenda statuimus , quibus diuisus cultus contineretur, hoe est, mi Christianis,m alijs omnibus liberam optionem Litemus eam religionem sequendi, quam ipsi vel' lint . uuare hanc nostram sententiam recto iudicio medulum rettutimus .
Proinde fuicunque postiae Christiana sacra sibi obseruanda si ceperit,
eum libere, ae tuto facere posse, tulemus . eadem rassione templa , loca , in quibus conuenire selebant, restitui, etsi noua construi pose sta' tuimus . Fuere autem Mediolani per mensem Martium . si quidem rescripta inde illo mense a Constantino, & Licinio tertium consulibus data reperiuntur in Codice , quem Theodosius Imperator confecit ..cuius auctoritatem sepe abhinc in his di gerendis , explicandisque temporibus adhibebimus . Nam qui in actionibus Imperatorum, ac pontificum , regumque narrandis annorum, de mensium diligentiam omiterunt quod adhuc plerique omnes secerunt j ij aliena quaedam , ac prope portentosa in eorum historiam intulerunt. His Mediolani actis, Licinius Illyricum, Constantinus Galliam repetiuit . atque v- terque ibi rem gesiit, ille cum Maximino, hic vero cum Francis . Maximinus namque, cum aequo animo ferre non posset, sibi aliquid a Constantino, & Licinio mandatum esse, qui summum inter eos , ut ipse iactabat, locum teneret, spreto foedere , quod cum Licinio icerat, repente e Bittiynia in Thraciam, Illyricumque traiecerat. Quod ut Licinius sensit, subito contracto exercitu obuiam ire contendit . de primo victus , deinde redintegrato proelio victor ipsum e Thracia in Bithyniam repulit , ac siubinde insequutus eo perrexit . Ibi Maximinus inani responsb vatum, atque ariolorum prospera omnia promittentium confirmatus, cum ingentes copias comparasset, bellum instaurauit,& signa ad Aliacum contulit. verum primo concursu pulsus in fugam se dedit, a militibus suis praeter paucissimos derelictus. Quare consili j inops, ne agnosceretur,Imperii insignia posuit, ac,fuga arrepta,cum pauci I ex pago in pagum occulte procedens in Ciliciam usque peruenit . ubi se in oppido Tarsi munito uaclusit. Ibi
vero surore accensus vates, ac sacerdotes omnes, quorum vaticinio fretus, summi certaminis discrimini se commiserat, interfecit. F 3 ac rerum
69쪽
ac rerum actarum panitentia captus edicto proposito Ebiistia, nis templa demum , ac liberos conuentus indullit. i. neque it multo pol Ι, dum exercitus eius in, Bithynia relictus. pioelio
cum Licinio certat, misera morte occumbit, acerbis repente diatoribus corporis cruciatus, atque atroci liquescentium membrorum ardore consumptus .; Lut Galerii non tam vitam, dc moresiquam mortem , & mortis genus fuisse videatur imitatus , cum,
telle Victore, quadriennio Caesar, triennio Augustus imperasset, Licinius re prospere gesta Nicomediam cum coniuge Coni tam tia ovans iniuit, eamque ivrbemi Diocletiani, & Maximini more post sedem Orientalis Imperii habuit. Inde Antiochiam.pringressus Maximinum, tanquam tyrannum , publico decreto nintauit l, statuas, ac tabulas, quae illi, ac filijs eius positς suerant, sellulita, gentilitatis cultoribus omnes honores ademit; fautores,l: filios Maximini vita exuit, prouincias Asiam , Aegyptum ,& Orientem sibi atauit, & remp. una cum Constantino coniugis suae germano magna concordia,administrare perrexit . Ex quo communi nomine leges , & edicta Christianis secunda , ac salutaria multa conscripta sitnta Qua re excitati in iis prouin' ciis Episcopi magna cura templa tyrannorum imperio disturbata
restituere, noua condere , atqueuencaenia passim ingenti laetitia celebrate, crebriores conuentus habere de rebus ad fidem,& Ecclesiam constituendam pertinentibus incoeperunt. ma gnus ubique populorum concursus , summa gratulatio erat ,
quod membra Christi diuulsa aliquando tandem in unius quasi
corporis conspirationem coissent . ubique chori gratias Deo γgentium audiebantur . in sitis quisque ecclesiis episcopi populos alloquuta, ut cuique dicendi copia suppetebat, ingens hoc Dei
beneficium enarrabant. Haec Licinius in Illyrico . Constantinus autem, cum Francos foedus violasse, ac delectis irruptionis auctoribus ad Rhenum traseundi caussa venisse audiret, ea de festinatione, qua redierat in Galliam , ad inferiorem Germaniae limitem properauit, ac praesentia sua, ne transirent, essecit .a mox periclitandae illorum fidei gratia ex ijs locis cum exercitu abi jt, nuncio maioris in sit periore limite tumultus simulato, atque eis po tellatem traiiciendi fecit, cum reliquisset in occulto duces, qui securos adorirentur .,Neque a consilio abhorruit euentus . Il
70쪽
li Conitantinum vere cessisse rati ad ripas irrumpendi gratia convolarunt . qua re Coniuntinus audita, nauibus Rheno eximia celeritate deuectus in fines eorum inuasit . atque agros , domosque illorum depopulatus tantam vastitatem intulit, ut, regionem prope deleverit .: Cum autem milites Romanos secum deduxister, eos oblitos, ut vetus dixit Orator, deliciarum, circi Maximi', Pompeiani theatri, de nobilium Lauacrorum , Rheno, Danubioque praetendit . ac, limitis eius agere excubias iussis, Arelate, ad conuentus de more agendos, ierettulit a Ibidum esset, Donatistarum haereticorum litteris solicitatus eii ,
ut iudicium sibi contra Caecilianum episcopum Catholicum
daret. Ea vero res multos, grauest tumultus excitatura sic
habuit . Prioribus annis in Africa multi Donato quodam Numida auctore se ab Ecesesiae Catholicae communione secreuerant , filium patre minorem , filioque spiritum sanctum es- esse dicentes , ac Catholicos nouo baptismate inficientes. biennio vero ante libertate Christianis per Maxentiumn restituta, vacante Carthaginis Ecesesia, populus ad episcopum creandum conuenit , atque omnibus Catholicorum suntVijs Cae cilianum diaconum, hominem Catholicum, declarauit. eumque Felix Apiungitanus episconus consecrauit . Hocuefacto Donatus, dc soci j eius , qui alium ex suo corpore suffici voluissent, cum Caecilianum multis de criminibus apud Anullinum proconsulem Africae accusassent , ab eius communione se romouerunt , dc templo egressi aduersus illum quendam Mai rinum episcopum designarunt. Itaque graui propterea sediti ne constata duos libellos Caeciliani crimina continentes proconsuli obtulerunt; quorum unus quintodecimo Kalendas Maias Constantino, d Licinio Augustis, tertium consulibus Carthagine datus erat,'qui a sancto Augustino in Epistolis mem
ratur i, eosque , ut ad nouum principem Constantinum miti ret , poposcerunt . Quibus acceptis Constantinus, licet iuris eiusmodi imperitus , tamen Caecilianum cum suis bono ani mo rebus vacare diuinis iussit, ac litteras ad Anullinum scripsit , ut possessiones ecclesiae occupatas curaret restituendas, de clericis vacationes a ciuilibus muneribus largiretur. . quae litterae ab Eusebio in Hilloria reseruntur. Quare c mperta, Do-