Tractatus de scorbuto Ioannis a Bona Veronensis

발행: 1761년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

L 1 a. II. C A p. VIIL issi'Iepram, & scorbutum, unum eumdemque esse mombum. Nam scorbutum, iis etiam in region.bus, ubi maxime frequens est, interdum latius diffundi, interdum eontrahi, & velut ex parte Occiritari, notum est. Neque semper, neque in omnibus regionibus , ubi late sese distundit , iisdem cum symptomatibus prodire. Ergo & saepe aliis in locis, & non multos ante annos Parisiis, in ea vide, quam Paupartius egregio labore memoriae prodidit , alia, atque alia intulit symptomata. Possunt enim aliqua subesse, vel ex parte aegrorum, ver ex parte extemarum causa Ium , eaque morbi effectus quosdam inusitatos, &novos parere. Quae & olim Alexandriae maxime ,& Damnonii elapsis saeculo, & idemtidem aliis in eis talia fuisse eredibile est, ut scorbuti effectus, in summam corporis partem, per quosdam inaequales e& asperos tumores, squamatque eliceret. Itaque huic uitio nomen Elephantiasis imposuerunt antiqui modici, & pro distincto morbo rubuerunc, ur, modo magni lienis morbum , modo Ileum sanguineum ,

modo ι μακα κην , & σκελοτυρβην pro symptomatum Varietate' eumdem mhrbum .appellarint. Haec , ali,

que hujusmodi, veri valde similia dici possunt, ad e rum conjecturam' confirmandam , qui Elephantiasmnon alium morbum esse, quam scorbutum , prodid me. Sed aliae quoque erant' conjecturae, quae a Vioris doctis expositae sunt. Ut qui illam Atheniensium pestem, cujus divinam' descriptionem Lucretius tradi dii Elephantiasim fuisse eontendunt, aut qui conveniem clim quamdam observarunt pestis illius cum stombuto, qui Parisiis grassatus est extremo elapso saec

Io. Verum neque meum est, Omnes aliorum sentemtias in hac' re aut tueri , aut coarguere e & satis propo-

152쪽

1so DE SCOR BUT G. proposito nostro ea esse possunt , quae hactenus dis ista sunt. Illud enim requirebatur, suerit scorbutus antiquis medicis cognitus, necne. Quem iis cogntitum fuisse , faris, ut opinor, ostensum est , nee s

Ium cognitum , sed etiam frequentem eorum tem poribus , atque interdum communem , utpote Cum

integros exercitus infestaverit. Quod si ea quoque vera sunt , quae de Elephantias proseruntur, nota improbabilibus conjecturis, multo magis quae mericetiam priscis temporibus ejus vis, & frequentia evia dens est. Ac si ex iis, quae clara , & aperta sunt , licet obscuriora, latentioraque eruere e ubi jam tum scorbutum taviisse ostensium est sic, ut negari non possit , quis non suspicabitur saepe hunc morbum antiquis medicis tractandum occurrisse, sed specie alius morbi involutum , & quasi personatum adeo ,

ut pro eodem, quem mentiebatur, morbo illam h buerint Nam nostris quoque temporibus quamquam ejus vim, natuἔam dolosam, variosique effectus dilugentius auctores non pauci perscrutarint, atque demonstrarint, interdum tamen sub larva alius morbi quosdam medicos fallit neque eos imperitos. Quanto igitur magis id veteribus contingere potuit, qui cum nondum ejus morbi naturam , extensionemque perspexissent, sorvasso varia ejusdem symptomata in similem morborum classem retulerunt Quod non

in scortato solum factum est vario, & multiformi morbo , sed in aliis quoque simplicioribus . Idque in

Cnidiis libris , qui sub Hippocratis nomine extant , familiare, & manifestum vitium est : non tameta . aliis posteriorum temporum scriptoribus inusitatum ,

ut a viris doctia observarum est.

153쪽

De tempore, quo morbus magna lienis Hippo reatis corbatus nominara evit.

NUne videndum est quantum roburis in eorum sit testimonio , qui putant , se detexisse, quo

primum tempore scorbutus coeperit humanum genus male habere. Nam dicunt, si illum paucis ante nos iaculis caepisse constat , consequens esse, antiquos medicos nihil de eo cognitum habuisse . Atque hoc alterum est argumentum , quod nobis opponunt . Quamquam ii, qui id prodiderunt, modo satis res rati sunt, eum evicimus, ipsa antiquorum mon menta eos cogere, ut fateantur, hoc morbi genus fuisse apud illos sane non infrequens. Quo posito, vana, & inepta sunt omnia alia eorum argumenta. Placet tamen aliqua addere, non tamquam cum iis disputans , quos damnant antiqui ipsi, quibus repugnare in hac lite non possunt e quae est illorum t stimonio dijudicanda , sed animo sedato, & sine contentione, ut monere potius, quam reprehendere videar. Sunt enim quaedam, de quibus facile potest inter nos convenire. Ut, qui scorbuti ortum medio

decimo sexto saeculo, aut qui initio ejusdem lac Ii, ut Freindius, confitcntur hi quidem paulor illi

Vero multo ante de eo morbo mentionem iactam esse possunt recognoscere. Freindiusque, Cum morbum plimum inter nautas Lusitanos, novas regiones in India orientali tunc temporis explorantes, ia) cam

154쪽

stimonio , qui primi ex Lusitania Orientalem In diam navigarunt, anno scilicet MCCCCXCVII. poterat, si animum advertisset, rem ad hunc modum esse per se videre. Quod tanto magis illi erat f Ciendum , quod locum eum, quem superiori capite descripsi, Georgii Fabricii erat allaturus, quo ex Ioco iam usque ab anno MCCCCLXXXVI. in Misnia scorbutum innotuisse constat. Atque ex eadem Ioco apparet, nautas Saxones eum morbum jam tum scortatum nominasse. si novum, & inam

ditum in Mimia morbum fuisse Fabritius scribit, id nihil demonstrare aliud mihi videtur, quam illorum,

qui ante illa tempora suerunt, in observando morbo incuriam. Isque potuit imponere & majori frequentia, & symptomatum novitate, ut novus videretur, qui solum esset frequentior, re inusitato aliquo symptomate terribilior. Nam, ut supra dixi, morbus hie aliis temporibus magis, aliis minus grassatur, suasique habet vicissitudines tempore, & effectibus dista res. Quae eadem causa suit, ut quemadmodum n vus tum in Misnia habitus est, ita alii, multis annis pollea, pro novo morbo scorbutum habuerint, ubi novo quodam impetu Iatius sese diffudit, & mea dicos impulit ad observationem diligentem a hibendam . Neque mirum est , miserrimis illis , quae memorias irasce antecesserunt, temporibus , cum tota Europa barbaris gentibus jam diu inu data , literas , & tot egregias artes, atque adeo medicinam amisisset, nullum positum fuisse insignescor buti monumentum in eorum libris, qui post decimum demum saeculum ab Arabibus recuperatam , & ex Asia in Europam transvectam hanc

155쪽

L i n. II. C A P. IX. Irofessionem jam vitiatam, & corruptam, sere prius

abuerunt ab Arabum Vettigiis reced re expavescen- res, summamque gloriam adepturum putantes, quicumque plures Arabum sentcntias interdum milere distractas excripsisset, suumque ad propositum comvertisset. Non oportuit igitur ab hominibus, a rectostedicinae studio adeo alienis , veras Observationes exin pectare morborum , qui subinde inciderent, & vel cum iis convenirent , quorum mentio extat apud

antiquos, aut ab iis discreparent. Nam diligentiamisiam ii posisunt adhibere, qui germanam GraecOrum medicinam sequuti, intelligunt, magnam artis partem in eo sitam esse, ut morborum effectus, &signa exponantur omnia, & communia cum aliis

morbis, & propria, per quae ab ali s quisque distinguitur. Ex quo fit, ut descriptio tingulorum

morborum, imo pictura quaedam ante oculos habeatur , in quam intuentes possint protinus eos cingnoscere. Verum, ut recte observat Freindius , ea quae a Graecis medicis scripta sunt, nonus amis conmita fuerunt ante finem secuti M. Adde iis in

regionibus, in quibus scOrbutus frequentior est, ut in Dania , Norvegia , Suecia , Belgioque serius, quam in Italia , & in Gallia medicinam excultam fuisse. Ex quibus omnibus licet intelligere, quamoh- rem istius. morbi memoria, poli eam veterum scriptorum sub finem staculi XU. cum novitate quadam apparuerit. Eo scilicet tempore, quo litterae coeperunt quodammodo ienasci, studiumque med cinae duligentius quaeri. Non quod antea scorbutus non eraliterit, sed quod medici, in ervallo temporis illius, rudes homines, & indocti, tam vatium, tam multiplicem, tam obseurum morbum, non solum scri

V ptione

156쪽

.6 4 DE SCOR B 'IT .ptione, sed ne consideratione quidem necessaria complexi sint. Sed ubi majori cura pertractari coepit, colique etiam in Germania, & sub ipso septentri ne medicina, ejusque Prosetares erudiri magis, magi 'ire , & scribere non destiterunt, scorbuti observationes quaedam identidem litteris traditae sunt, variae

.omnino, ut non statim pro uno, eodemque morbo

apparuerit, nisi iis, qui eius naturam jam tum per. s pexerunt. Sic in Misinia prodibat scorbutus, cum

quadam infamatione partium carnosarum, tia quo cel rior adhibebatur medicina, eo ritias malum restinguebatur et

sin mora accedebat, sequebatur morbi QRcti mortificatio , quam oderasi rem nostri, Graeci mφακελον dicunt. Nam

ras vero Lustanos, qui Olientalem Indiam primi navigarunt, hic morbus plane diverso modo affecit, scilicet tumefactione gingivarum adeo magna, ut os, earum vix capax esset. Haec igitur, quae saepe accidissent, cum a pluribus curari coepissent, subtiliusque in morbi naturam, atque enectus inquiri, abjis maxime, qui in iis essent regionibus, quae sunt scortato magis obnoxiae, factum est, ut nonnullisis morbus novus visus fuerit, qui solium diligentius describi coeperit. In quo, ut alio loco dixi, eo faciIius decipi potueriant, quia scorbutus interdum, al, qua accedente causa, pejor fit, & latius diffunditur.

Itaque alii Ann. I 88. alii ann. ΙΑ' . aut paulo ante, alii ineunte, alii medio saeculo XVI. morbi inbsium posuerunt, prout cuique, aut aliorum scripta, aut propriae observationes indicasse visae sunt. Quare eum nonnulli medio saeculo XVI. scorbutum compisse sibi persuaserint, quamquam ejus memoria e litetit ab annis usque sexaginta ante illud tempus ,

quanto magis videri novus potuit iis, qui ante ta

157쪽

L i κ. IL C A P. IX. Ic nem laeuli XU. scripserunt, cum ti ipsi minus

essent curiosi in observando , & priorum temporum monumenta, non satis clara haberent, quibus

edocerentur. Ac si locum illud Fabricii diligentius

consideremus, ita scribentis: grassatus est hoc anno novus, o inauditus in his renis marbas. la )suspicari possumus y eum voluisse indicare novum quidem , & inauditum, in Miseia scorbutum suisse e in aliis regionibus non item . Quid enim aliud significant illa verba , his in terris are si haec conjectura non improbabilis videtur , jam ante annum I 483. defcorbulo memoriam extitisse perspicuum est . Saneolaus magnus, qui opist suum edidit primum, opinor ann Is s. cum de scorbulo quedam interjecit, scrupsi, non quasit novus morbus esset, sed septentri natibus gentibus iam veteri memoria infestu, . Quinetiam ipsum seorbuti nomen indicat ,, quam indiligentes merint medici ante saeculum xv I. in hoc mombo observando , quippe cum ex vulgaribus quibusdam septentrionis, aut inferioris Germaniae linguis' emctum sit . Nam, Dani noxias propter vacillantes dentes, affectasque gingivas, Saxones vero Scorba P. sive Scorbuct eum morbum appellarunt , quia venterrorqueretur, a quibus non valde recesserunt Hollam di Scor na nominantes. Apud Olaum magnum, &μονιιΚ, & Lhver MK Iegitur, Belgis vero e & Scher-M,άc dicitur, & ob oris gingivarum ulcera Scheorbeech, di ob dolores Osteocopos f hea bot. Itaque verisimile est, populos sub septentrione, eum hunc morbum ste.

158쪽

16s DE S co Rau o quentem observassent, neque tum medicisessenr, MI ejus naturam dignoscerent, curationemque adhiberent, eum sua lingua designasse vocabulo ducto ex praecipuo aliquo symptomate . Posterioribus autem temporibus , cum scorbuti vocabulum ex aliquo vulgarium emctum in latinam linguam medici recepissent, multi putarunt, ut novum nomen, sic novum morbum esse eum, cujus descriptio sub eo nomine in illorum libris tradebatur. Risum enim is moveret, si quis vellet in Graecorum, aut Lazinorum, aut Arabum libris scorbuti vocabulum quaerendum esse ,

ut sciri possit, num morbus, qui per illud significatur, medicis illis umquam occurrent. Sed non est dubium, quin si eum morbum, qui sub nomine magni lienis exposuerunt , in quo malum spiritus odorem , malasique gingivas fieri monuerunt, Graeci

illi ex his symptomatibus potius στορα κακην, ut postea.

iachim est in eo morbo, de quo Strabo, & Plinius rLatini autem oris, aut gingivarum Vitium appellassent, non est dubium, inquam, quin his verbis idem illi significassent, quod Dani verbo Scorbat significarunt, ex quo stoibutum tractum esse aliqui putant. Eademque rasione verbum inεον, quamquam d.ctum sit τό αιμ πιην, quod Cndii proposuerunt, aeque huic morbo convenire, ac Saxonum lingua vocabulum Scorsua Sennertus observavit. Itaque etsi unus, aut alter saeculo xvi., quo scorbuti nomen in medicorum sermonibus , & scriptis frequentius poni , Musu tritius fieri coepit, morbum ipsum novum esse judicaverit, . ut UUierus, qui observationes suas ed, dit anno magnosque lienes Hippocratis non

scdrbutum ipsum, sed huic proximum filisse morbum contendit: plerique tamen iique doctissimi homines

159쪽

L i n. II. C A P. IX. ' rs mines, & in veterum scriptorum lectione exercitatissimi, quique eo ipso rempore, aut non multo post, floruerunt, quam scorbutus coepisse ab adversariis dicitur, ut ideo diligentius in rei veritatem imquirere potuerint, perspexerunt ipsi, aliosque docuerunt, ejus morbi memoriam apud veteres medicinae scriptores extare . . Hos inter Lommius gravissimus Auctor, cum septem annis suas ante V Uieri obse vationes in lucem emitteret, hoccst anno is sio: ex hoc profecto cachexi aegenere eum, inquit, esse mota

hum judico, quem exprexisse Hippocrates sub magnis fi lienibus videtur aὶ Siquidem interdum bilis atra,

ita pestilens fit corruptione, ut cum in corpus extra lienem diffundi ur, plane ejus hab. tum unive

siim corrumpat. Id vitium his signis se prodit. Os,

ipsique spiritus male olet, gingivae vitiantur, sublividaeque, & nonnumquam subatrae reduntur, ac digito, vel aliter preme, atrum cruorem emittunt: eedem sic laxae sunt, ut a dentibus discedant facileque cos, vel omnes interdum eximere liceat. Aliquis etiam caelii, itemque praecordiis dolor est, urgeta que cibi fastidium t crescente morbo, haec quoque crescunt, & maculae quaedam lividae, tamquam v stigia sugillationum, variis corporis locis emore- scunt, in brachiis, scilicet, in coxis, in cruribus , saepeque per . universi corporis cutem, adeo ut, haec quasi arquato videatur sedata . Inter haec magna imbecillitas oritur, praecipueque in cruribus, quorum impotentes compages fiunt. Nonnullis, ac potissi- . .

160쪽

iστ D a s c o R a U T O. ismum junioribus, crebro sanguis e naribus sertur e is quod ni fiat, in cruribus hae maculae, quas dixi is dc interdum ulcera fiunt. Is morbus Batavis, aliis, ,, que populis ν qui humiliora, atque paIustria loco im olunt, frequens est , utique si his quoque alimenta is crasiae, duraeque materiae sumuntur. Rarissimus si is cis regionibus, atque editioribus. Omnem aetatem quolibet anni tempore nullo discrimine impetit. Se-Μ nibus tamen gravior, sed frequentior juvenibus esse,, creditur: quibusdam tamen locis frequentissimus pu oris est: idemque autumno , atque vere maxime ,, recrudescit . Ac morbum , quem hoc loco descripsit, si consideramus .. sacile interigimus scorbutum describi, si nomen quaerimu , non aliud invenimus , quam illud magnorum lienum. Num igitur morbum illum non esse scortatum dicendum est D quia deest scorbuti nomen λ' Vetum adeo persuasum erat viro doctissimo , de morbum cum morbo C-- ferendo, eumdem esse tam aperte cognoverat, ut crediderit, non esse necessarium vocabulum scortati, non latinum, suo operi inserere latine scripto, intellexe ritque, se remm harum non ignaris optime designare morbum, ejusque apud antiquos descriptione extemso quasi digito indicare, si magnorum lienum nomine uteretur. Quatuor post annos Ronseus, vir min, me de vulgo, non solum magnos Ilenes, sed scelotyrbem, & stomachachem, non aliud fuisse, quam scorbutum cstimavit . Itaque librum suum inseripsit:

vὸ -gnis Lenibus μnoeyatis, m Pliuii , stomacaee , te. μ icto scorsato, ac scelotyrbe . Hambergerus quoque anno et 3 8 C librum edidit de stomachate, ex feto Iris, vulgo vuncupato sorbuto. Accedit his Ioannes Langius,

aliique doctissimi medici saeculi xv I., qui morbum,

SEARCH

MENU NAVIGATION