Tractatus de scorbuto Ioannis a Bona Veronensis

발행: 1761년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

. L i n. II. C A P. X. I 'compertum est. Novi ego hac de causa familias integras huic morbo obnoxias. Deinde cum venerea

hies , quae jam pridzm late grassari coepit ad scorbuistum suscipiendum corpora apta efficiat, ut alio loco adnotavi , eadem inter causas propagati morbi habenda est. Sed etiam quoad victus rationem pertinet , quaedam nuper, hoc est non multos ante an nos, ulu recepta sunt, quae culpa ista non carent .

Inter haec aromatum, ti laridi vis, in cibis condiendis maxime ad opulentorum mensas. Quare utilillimus usus est , qui nunc potissiimum apud divites, & d licatos homines vigere coepit, olera, horumque succos adhibendi ad ciborum conditionem. Consuet do quoque , quae adeo percrebuit , sumendi Iargam comee potionem huc reserenda est. De his scorbuti causis multa dicta sunt superiori libro, ut nunc longa oratione minime opus sit. Neque praetermittendum est & superiori, de hoc ipso saeculo, pernici

sum usum , quem antea quoque nonnulli seouutissent, sed tamen magis his temporibus apud plures invaluisse , sese a recentibus vegetabilibus abstinendi, ratos tutius esse carnibus vesci . Qui usus fortasse ab exteris nationibus, quibus recentia vegetabilia aut non facile lappetunt, aut minus placent, ad nos permanavit, fecitque ut etiam carnes durae, & sale conditae libentius sumerentur. Id quoque magnopein valere ad scorbutum gignendum ostensum est. Ab his causis, quae nobis cum aliis Italiae, atque ali rum regionum populis communes sunt, ad eas, quae propius ad nos pertinent, veniendo, praecipue stagnantium, pro oryzae satione, & cultu, aquarum vis accusanda est, quae nunc adeo aucta est in agro Veronensi et tum .frequens proluvies, Athesi inundante,

172쪽

1go DE SCORRU Torpropter alveum elatiorem factum. Hinc aer crassior , & humidior fit, quod etiam frequentiores quam a tea, nebulae indicant, putridisque exhalationibus imminatur , ideoque aptus ad scorbutum inducendum circumfunditur se ut alio loco indicavi. Sed ante mmnia, si quaedam contagio in hoc morbo satis certa videatur, haec ratio propagati per italiam scorbuti

maxime attendenda eu . Ad quam multum contulerunt exἰeriorum nationum irruptiones. Nam ut Cimbrorum, Gothorum, Bardorum, aliorumque septem rrionalium populorum innumerabiles copias, quae It Iiam in antiquis temporibus ingressae lunt, silentio praeteream quamquam hae quoque magnum momentum suppeditant. Nam ex Bardis, qui Galliam potissimum Cisalpinam occuparunt , plures nostrum originem habere certum est. Cymbri autem reliqui post cladem a Mario acceptam , sedem in ea M- pium parie , quae inter septemtrionem, & Orientem aliquot M. P. ab urbe nostra distat, sibi colloe, runt, quam etiam num tenent propria lingua utemtes , cujus multa vocabula in Dania nunc maxime usurpari Leonardus Targa accepit a viro clarius. Francisco Semierio . Nonnullos montium illorum incolas scorbulo affectos, ω pridem cum Ilasiis medicinam facerem, & nuper vidi. in Sed ut de illis nihil dicam, etiam recentioribus temporibus saepe Ge manorum copiae in Italiam migrarunt, & diutius mmnino, quam oportuit, commoratae sunt, pars etiam earum ad illarum urbium , quae sub Romano rum' Imperatoris ditione sunt , praesidium relicta Hoc, inquam, modo scortatus, propter contagionem, in Italia invalescere potuit, hancque, inter alias, Cau

iam fuisse suspicari licet , ob quam post bellum .,

173쪽

L 1 a. II. C A P. XI. I 8 Iquod incipiente hoc saeculo suit, frequentiorem apud nos hunc morbum experientissimus Maccopius o

servaverit.

CAPUT UNDECIMUM

De morbis, qui ad sorbatum disponunt.

NUnc de morbis dicam , ex quibus facilis alscor tum transtus est. Amplissimus sane I tus, qui a nonnullis non satis pertractatus, multorum

errorum causa extitit. Ego eos morbos exequar, ex quibus frequentius scorbutus oritur, cum de comn,

bus diei vix possit, α si posset, tamen esset super vacuum. Cognita enim vi, qua in universum agunt morbi isti, ut scorbutum producant, quae de aliquibus di sta sunt, ad eaeteros transferri possunt. Cum itaque observatione compertum sit, saepe longis mo his scorbutum succedere , quisque intelligit, causam in illis quaerendam esse. In longis autem morbis a culatur glutinosum, & acre, quae humorum vitia vel sensim fiunt, vel ex acutis morbis relinquuntur. Ergo ubi hujusmodi humorum crassities , & acritas vel per se, spatio interposito, vel alia causa accedem te tales fiunt, quales ad scorbuti originem faciunt , is necessario subsequitur. Scire autem licet, Varias acritatis species, quae sunt in longis morbis, non admodum ab his diserre, quibus scorbutus gigni QIet. De qua re legere per quam diligenter oportet ea , quae a magno Merhaavio scripta, & a Smietento, d,

gno tanti Doctoris discipulo, Ilatius diducta sunt c, Υ L Pites u

174쪽

18L DE SCOR BUTO.pite, quod est de morbis cronicis in universum ;Praecipue vero hujusmodi acrimoniae convenientiantique est inter melancoliam, & scorbutum. Ex quo fit, ut non modo melancolia in scorbutum facile convertatur, sed interdum hi duo morbi alter ab autero dissiculter distinguantur. inae convenientia ideo quoque major est, quia causarum, ex quibus uterque oritur, magna est similitudo, imo eaedem ad utrumque conferunt . Difficultas autem illos discernenditum maxime contingit, ubi scorbutus alteri succedit. inamquam eo ipso, quod ejusmodi suceessio

nota est , peritus medicus minus habet laboris in d agnos. De qua re supra dictum est. Ac de assectione hypocondriaca, quae est melancoliae gradus, eadem dici possunt. Illa vero, quae sine mater a est,& ea, quae eadem est, sed in sceminis se vocatur, Hysterica passio, utraque harum quoque scorbutum gignit. Idque duobus modis fieri potest. Nam ex his& ipsa melancolia, sive atrabilis, quae, ut dixi, stombutum inserat, & sne melancolia humorum crassities, & acrimonia oriuntur, quae in eum morbum deducant. Ad crassitiem autem hanc, & acritatem consert primum copiosus albae, & tenuis urinae fi xus. Nam, i quidiori parte decedente, non solum hamores magis crassi existunt, verum etiam quoniam urina ea alba est, putrescens Oleum cum acriori sale , quae cum urina exire debuissent, retineri manifestum est . Deinde tristitia , & desiperatio salutis, quae sunt in morbis illis, tum spasmi, quae vasa constringunt, humorumque circuitum interturbant, eaodem magnopere fovent, atque augent . Venereus quoque morbus, videtur non parum posse in scorbu-- gignendo. Quem eos gravius adoriri, qui aut a

175쪽

L 1 3. II. C A p. XI. 183 parentibus labe illa insectis nati sunt , aut ipsi illam susceperunt, jam supra proposui. Atque jamdudum

observavit V Uillisus: Parentam lae venerea tactorum natos, o tomat s gravioribuι a eripionis scor,sticae am

ιis , obnoxios degisse . Nec vero fit , quod venerea acritas cum acritate scorbutica ullam, ouae nota sit, habeat convenientiam. Nam venenum labis illius est peculiaris naturae, quam cognitione non assequimur.

Sed, ut ego opinor, vel ideo maxime, quod qui ea insecti sunt, corpus infirmum habent, ejusque actiares minus integras, sic ut ex alimentis deteriores humores crassi, acresque in iis conficiantur, facile in storbutum cadunt. Quae ratio in iis etiam valet, qui ex parentibus hujusmodi orti sunt, eum n, hil frequentius sit, quam infirmos parentes infirmam prolem generare, & ipsa caeteroquin labes infestissima haereditate transeat. Etiam ubi crassi humores in jecinoris, vel lienis vasis coeunt, eaque diutius obstruunt, scor tus nasci consuevit. Sive enim lienis actione sublata. sanguis minus, minusque dissolubtur, atque attenuatur, tunc bilis secretio simul petatustatur, ex quo etiam fit, ut post lienis vitia, jocinoris quoque vitia oriantur: sive jecinoris ipsius vitio bilis vel non secernitur, vel non bene secernitur :acre oleosium retinetur, ciborumque concoctio minus apte fit, crassus, & parum blandus chylus in sanguinem deducitur. Propterea saepe numero videmus eos, qui regio morbo laborant, in scortatum declinare. Haec autem lienis, jecinorisque vitia, frequenter in causa scorbuti esse , ut aliae observationes docent, sic ex eo, ut mihi videtur, potest apparere, quod antiquorum plerique in liene scorbuti

sedem posuerint. Quo a quamvis a veritate abhor-

176쪽

αι DE SCOR BUTO.reat, ut alio loco proponam, tamen argumento est.

tirpius id viscus in hoc morbo indicia praebuisse , quibus aliquod se habere vitium significaret. Denuque longae febres, maximeque intermittentes, & in his quartanae, scorbulo viam sternunt, magisque, si viscera, quae in abdomine sunt, vel ante oburucta fuerint, vel obstrui inter eas coeperint. Cujus rei rationem intelligere quisquis ex iis potest, quae de eL

sectibus harum febrium docuit Merstavius iaὶ Madnotavit vir praestantissimus Suvieterius sbὶ . Quo

magis miror ab eodem Boeratavio nimium usum Peruviani conicis tamquam causam scorbuti tam Dperte accusiari . In quo Sydectamium sequitur, qui ubi de Rheumatismo scripsit, quamdam hujus speciem, quam Rheumatismum scorbuticum appellavit, ex longo, & repetito corticis illius usu interdum gigni memoriae prodidit, neque vidit, id malum tri. hui innocenti cortici , quod diuturnis, & pertinacibus , aut saepius revertentibus febribus erat tribuendum i quod optime novit Gortems, vir candudus , & simplex quamquam dubitanter proponit , xamdemque veritatem non dissitetur, Suvietentus. C, '

177쪽

CAPUT DUODECIMUM.

De scorbulo hareditario, nec non de ejus contagione:

OUperest, ut de scorbulo haereditario dicam, item o que de contagione, qua nonnullos in scorbutum trahi apud omnes sere Austores scriptum est. Ac haereditarii quidem scorbuti, cujus innumera sunt

exempla , ratio eadem est , quae caeterorum haerediatariorum' morborum , ut ideo verba de hac re fac re supervacuum sit. Reseram huc eam' quoque scor buti causam, quae ex lactatione est, ubi nutrix hoc morbo insecta, eodem infantem inquinat . Nam Iac, quod in scortatica muliere propter vires concoctionis, roburque solidorum labefactatum, bene comsectum esse non potest, trahit praeterea admixtam magnam lymphae partem, acribus, crudisque particinsis plenam, ex corpore ipsius nutricis , qua Iactantis humores inficiantur, atque corrumpantur. Etiam de contagione sermo poterat absolvi quam brevissiime ,

si recens dubitatio Viri doctissimi , cujus judicio

permultum tribuere soleo, non faceret, ut longiorem orationem requiri existimem . Is enim quamquam hunc morbum contagione suscipi non plane negat, tamen' asserit nulla eam certa esse demonstratum obseruatione. Nam quod in obsessis urbibus, navi-hus , aliisque similibus casibus multos simia scorboetus invadat, id propter communes causas fieri vult. Cum e contra ipse viderit non paucos, salubri victa mentes, & superiori domus partes habitantes, immunes C morbo isto inter inferioris domus ejusdem partis habitatores eodem affectos quotidie versari e

178쪽

176 Da S c o a B U T innotumque sit in Orientalem Indiam navigantes, si scorbulo corripiuntur, ubi bonae spei Promontorium appellunt , libere in nosoc omium recipi, & brevisanari . Quod non fieret , si contagionem oboriri semel observatum esset. Ex his apparet Virum illum expetientissimum non attendere, quid quisque mbi persuaserit, sed ad observationes provocare. R iste omnino . Atque illi quidem concedendum est , in propositis, similibusque casibus contagionem , ut

aliquid fortat se contulerit , tamen certo accusiari non posse. Verum cum ego considero tantum Auctorum omnium consensum , docentium hunc morbum contagione propagari , vix adduci possum , ut Credam omnes aut fallere voluisse, aut potuisse falli sic, ut in tanto numero nullus fuerit, qui scripserit , quod evidcnter compererit, eoque magis, quia inter illos aliqui fuerunt, quorum in his rebus longe sp ctata est diligentia , scilicet, ut caeteros praeteream sHosmanus, & Boerat,avius. Quod si certae in contrarium haberentur observationes, etiam illos omnes deceptos esse concederem Nunc paucis illas etiam dubias esse manifestum est , cum contagio ex ama- tu dissicilior, eaque non in omni scortati gradu in

Ie timenda sit, & praeterea ne in pestilentia quiem omnes assiciuntur, in qua contagionem nega re fere nemo audet. Ergo etiam vir ille clarissimus fatetur, se nemini suasurum, ut communi poculo utatur cum eo, cui gingivas putridas, ac tabescentes scor butus secerit. In quo tum prudentia medentis ,

tum rvitus quoque despicitur dubitantis, suisque O servationibus non fidentis. Mihi vero quid reperire datum sit, si quis scire avet, is sic habeat : me ex

non obscuris indiciis existimare scorbutum interdum

179쪽

I. l a. II. C A P. XII. 28 contagiosum esse, sed id certe cognovisse , ut planeam em ea ratio non sinit , quod putem nisi ex pluribus, certioribusque observationibus rem aliquis collegerit, non facile interponere sententiam suam debere. Hanc mestiplicitatem , & certitudinem Observationum, ut ego nondum habere fateor, multo minus necessariam judicii acritatem , sic has res in tot, tantisque Auctoribus agnoscere, probata ab inmnibus eorum gravitas me cogit. Ac quod tantam judicii cautionem in hac re necessariam esse putem, id vero non est sine ratione . Nam in morbis, qui solum contagione inficiunt de haereditaria enim e rum labe non loquor, quam in scorbulo quoque δε-pra posei in his igitur morbis prompta & expedita discretio est. Proseram notissima . Nemo in his regionibus, quidquid nonnulli contra soleant dicere ,

venereum morbum vidit aliam ob causam, quam ob Concubitum, osculum, Verbo per contagionem sust

pi, quae propterca in hoc morbo evidentissima est ;non item in aliis, quamquam ipsi quoque contagiosi habeantur. Ut in Ieabie, quae multos noc modo imvadere dicitur e sed quia in mala victus ratione illa saepe fit sine contagione : ideo plerumque, ut opunor , dissicit imum est discemere , utra ex causa orta sit. Quod de scorbulo quoque verum est. Quem ut contagio interdum afferat, semper tamen suspicari quisque potest, ab alia causa eum coepisse. Sed inter haec qui quosdam viderit hoc morbo corripi, in quibus

nulla ne iue cibi, potionisque, neque aeris, neque Ir, sitiae, neque praegressi morbi, neque alius generis evidens causa fuerit e iidem vero cum aliis putridoscorbulo affectis convixerint, vel communibus cum

illis poculis usi suerint, potionesque assumpserint ab

Z illis

180쪽

,83 DE S C o R B U T O. illis praelibatas &c. is si contagione morbum propagatum fuisse putat, probabilem sequitur conjestii ram . Cui quidem conjecturae nis vim omnem denegare vossumus, habemus argumentum, quo ego

aliquando adduistus sum , ut mihi videretur obis servatione deprehendisse , eos non plane deceptos fuisse, qui contagionem ex hoc morbo metuendam esse memoriae prodiderunt. Illud interea certum est, eam neque in quacumque hujus valetudinis specie aeque adesse, neque in quocumque morbi gradu. Profecto si umquam, maxime certe timenda est, ubi scorbutus in putredinem vergit, α ad ultimum suae corruptionis gradum pervenit, ut innuit saὶ Addington. Alia quo. ue observatio necessaria est. Nam contagione affici uobus modis aliquis potest, vel solo amatu , ut in morbis , in quibus tenuissima, & volatilis mat ria est, ut in pestilentia, variolis &c. vel contacta in morbis, qui crassiorem habent materiam ex gr.

in scabie . Amatus vix, nisi in putridissimo scorbuisto, timeri potest, & difficilius fortasse hoc modo

morbus suscipitur: non item contactu, qui in vliis quoque speciebus non est sne periculo. Ideoque plura e1Ie credo exempla scorbuti tali contagione Propagati, ex. gr. per poculum, saliva, aut sanie, ex

gingivis stillante, insectum.

SEARCH

MENU NAVIGATION