Tractatus de scorbuto Ioannis a Bona Veronensis

발행: 1761년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

De natura acrimonia secorbutica sal in muriatica.

Vsinio ad explicationem singularum scorbuti sipecierum, & primum muriaticae, cujus ratio quo isque facilior est. In hac ea laedit acrimonia, quae est ex sale maritimo, aut maritimo proximo, quo In ciborum conditionibus uti solemus. Nec enim multum refert maritimo aliae gentes, an fontano sale utamtur, an etiam gemmeo. Nam illae salium species sunt inter se quam simillimae. Qua ratione permotus L .merius salsedinem maris ex venis salis gemmei oriri,& gemmeum, sontanum , maritimum salem unum prorsus, & eumdem esse proposuit, varietasque, siqua est, ipsi videtur proficisci ex majori, vel mino. ri terrae permixta copia. Acrimonia igitur muriatiis ca ex hoc tantum sale inducitur, sic, ut quicumque eo in totum abstineat, muriatico numq iam pomiscorbulo laborare. Nam illa quidem exiguillima ejus portio, quam in vegetabilibus quoque reperiri nonnulli affirmarunt, pro nihlo est. Et qui alium salem invicem ejus ad cibos condiendos adhibeant, ut o- Iim de quibusdam gentibus Galliae Transalpinae intus ad Rhenum M. Terentius Varro scripsit, saὶ qua salem nec sollitium, nec maritimum haberent, set ex quiousdam lignis combustis, carbonibus salsis pro eo uterenis rur e igitur ejusmodi salem, aut similem e cineribus

92쪽

L t η. U. C A P. II. eductum adhibeant , qui salsedinem utcumque prae praeseserat, ii si in scorbutum incidant, muriaticiis generis non erit dicendus. Hujusmodi enim si,

Iis natura maxime distat a natura maritimi salis . Is dicitur contra viventis corporis astionem diu perasistere eam, qua , ea quae assumuntur , in corporis ipsius naturam commutantur: ejusque particulas cubicam conservantes figuram, neque mutatas non solum in sanguine ope miscroscopii detexit vir solertissimus Levenoechius, verum etiam in humore cristallino. Ae Boemavius quoque hanc maritimi si lis immutabilitatem comprobare non uno exper, mento tentavit . Nam in terra ex sanguinis do.

stillatione superstite verum maritimum salem reperit saὶ, quem antea maritimo similem dixerat DPIeus r itemque in urina, duodecima hora a cibo reddita, Ib quod Helmontii, & Tachenii obsere tionibus respondet. Quem salem fuisse maritimum,& sapor ejus docuit , & vis aurum QIvendi , si cum aqua sorti misceretur . Quin etiam idem lamgiori copia habetur ex illorum urina , qui liber, Ilus eo usi sunt, Boerhavio observante, & de his quidem sere inter omnes convenit . Quod autem Boerhavius proposuit in urina , aliquot mensium se tio putrefacta nam in praelectionibus quidem spatium trium annorum notatum est , minime m

ratum maritimum salem etiamnum fuisse ) id postea aliorum observationibus non est ex toto com

93쪽

probatum . Certe vir experientissimus Potitus, putrefactione .salem hunc utique mutari comperit , & experimentum protulit, in quo altera urinae pars recens inspissatur, ut m. r.timi salis, quae copia insit, sciri possit, altera putrefici nis per Gai longam tempus committitur , in qua dcinde invenire liceat ,

Alias etiam observationes alecit , quae a clariLsimo Carteusero ex eo prolatae sunt. Ego viro it i perbio, atque, ut notum est, int gerrimo, non possum non credere, prae tatim cum fateatur, post diuturnam quoque putrefactionem, aliquam adhuc maritimi fatis partem restare , qua fortasse Boertavius deceptus est , non attendens , multo minorem esse, quam sucrit ante putrefactionem. Eademque ratio latis, opinor, illud ostendit, quod antea d. ctum est, maritimum salem diu Iesistere actionis corporis via ventis , cum neque longa putrefactione totus immutetur , neque Vires corporis cum viribus putrefactionis adeo validis comparandae veniant . Quae

cum ita sint, qui necessitate aliqua, vel gentium

more, vel alia de causa, salsas carnes , aut quo tandem cumque modo maritimum salem immodice assumunt, iis humores omnes illius partic Iis graviter inficiuntur, quae indesnenter in corpus agunt, enectusque tales parere possunt, quales scor-buti proprios in priori libro exposui. Verum quoniam aliqua salis hujus pars cum urina exit, aliqua

etiam cum bile sortasse separatur si quidem in hujus

94쪽

L r a. II. C A P. II. yrsus quoque analysi sal tam repertus est, quem aliqui ad maritimum referre volunt:ὶ bilis autem pars alvo dejicitur, brevi tempore humores videntur ab illo hberari posse, ut aliquis non protinus concipiat, quomodo' tanta ejus copia colligatur, ut longum morbum faciar. Sed primum muriatica acrimonia celeriter nascitur, ut in nautis constat, quia ingessus saleito laedit, difficulter vero subigi, aut expelli potest. Interea si copiose quidem, sed tamen brevi spatio, ilic sal assumitur, & scortauim facit, cito, imregris adhuc corporis viribus , tollitur morbus abstinentia ab eodem, jus Iis ex recenti carne iniisse ovis sorbilibus , oletibus ,- fructibus horariis sa , ut de iis notum est , qui in orientales Indias navigantes, ubi hoc morbo correpti ad Promontorium bonae spei appelIunr, facile his ipsis auxiliis restit

untur. Uerum multae sunt nationes ,, quamobrem

interdum difficilior, & Iongior morbus succedat . Ante omnia, s salis maritimi abusus non adeo

ingens ,- sed diuturnus est ex quo' duo mala comtingunt e sterum, quod, acrimonia latenter subrepem

re e abusus salis non tollitur, & ubi illa paulatim

sese manifestar,. usus non intermitti .ur sic, ut quintidie' aliqua salis pars ini humores invehatur. Ait rum malum est, quod corpus sensim vitiature roburque ejus infirmatur ita se ut deinde minus valeat ad particulas iIlas extricandas, secernendas perque accrimmodatas vias expellendas. Ideo retineantur il- Iar necesse est , ac velut inhaerescant sub humorum M L cras-

95쪽

91 Da sco RRUTO erassitie . Nam in hac ipsa crassitie posita est a tera ratio, quare humores maritimo sale insecti dis. sicilius repurgantur, potiusque ejus particulae magis', magisque irretiantur. Fit vero haec crassities, &ut dixi, vitiato corpore, atque infirmato, & aD sumptis cibis iis , qui eam inducere consueverunt . Fere enim nimius tal per se non assumitur, sed euhi hoc nimium conditi, ut salsae carnes, quae s Ie ipis ita indurantur, ut neque recte concoqui posisint, neque chylas in sanguinem deductus subigi , attenuari, apteque immutari. Quid enim aliud praecipuae boni nautis, de quibus retuli in stuperiori libro, afferre labores credendum est , quos sine necessit te suscipiunt', aut suscipere coguntur, quam quod

motu musculorum, auctoque sanguinis circuitu h mores magis attriti, ab ea, quae ex ussi saliarum carnium, casei &ta oritur, crassitie vindicentur qua remota, particulae quoque salis facilius extricantur .

Accedit illud quoque , quod maritimus sal cum hinmoribus animalibus sere arcte uniatur, ut Boerhavius adnotavit, observationemque attulit, qua constat ,

laridom salom muriaticam acrimoniam non deponere ν

etiam se per pluries horas cum aqua coquatur . Ex his iminteis gi potest, muriaticam acritatem, interdum facile elui, & inde natum scortatum prompte cur ri ; interdum gravius insidere, maxime, ubi spatium accessit. Tum enim novae res incidunt, quae morbum pejorem faciunt, & corpus mutatur, atque disponitur ad scoibutum fovendum sic, ut quamvis acrimonia illa prope extincta sit, morbus tamen non cesset, sed salibus humorum propriis evectis in aliam speciem transeat scalinae proximam . Quae quidem mutatio utique contingit, quamquam ma ritimus

96쪽

ritimus sal animalium partes a putredine, ideoque ab alcatina corruptione aliquo modo tueatur. Sed primum sal larua copia non inest, ut putredinem arcere, novis, iisque validis causis accedentibus, pos. sit. Ergo etiam urinam, quae prae Omnibus corporis humoribus videtur salibus plenior, tarde quidem in hae scorbuti specie putrescere , sed tamen putrescere. dictum est , facilitatem maritimo sale retardante , mutationem Omnino prohibere non valente. Dei de salis portio quaedam excernitur, quaedam sortasse immutatur, propter eas ipsas Causas, quae alcat scentiam promovent. Equidem ista mutatio dissicilis

ne dicam, impossibilis a quibusdam habita est, &est sane non facilis . Sed non est improbabilis Viri Clarissimi Cartheuserit sententia, qui interdum illud

aliqua ex parte fieri posse proposuit . Calor enim,& attritio , quem intra Vala sal ille patitur , idem proportione emcere potest, quod coctio, & putrefactio . Causa vero, quae muriatici scorbuti transi tum in scalinum juvat, non una est . Nam, &Ianguens, tardusque humorum , vel plane impeditus motus id praestat, di multo magis concitatior, validiorque eorum circuitus, multaque alia, quae di- Iucidius proponam eo capite, quod erit de alcatino scorbuto. C

97쪽

AT de acida scoibuti specie obscurior est ratio se

non tam ipsa re , quam Veteribus , novisque scriptorum dissensionibus. Alii enim dixerunt, sanguinem plenum esse acidi, a quo actiones in corpore

quaedam perficiantur. Alii si quidem aliquid acidi in

sanguine st , voluerunt id' praeder naturam, idest, morbosum esseo Nonnullique extiterunt, qui conces fere utique nonnihis acidi naturaliter in sanguine reperiri sed obvoIuti , & latentis sic k ut ejus opσactiones ullas perfici prorsiis negaverint. Contra primos copiose, & vere dixit Boerhavius se ostenditque quanto in errore versarentur . Ipsae sanguinem nihilaeidi naturaliter habere' docuit , idque chymicis e perimentis comprobare annisus est: si quid ejus vero ex terra post sanguinis destillationem superstite ed citur, id a maritimo sale esse. Quam doctrinam multi sequuti sun , ab eaque non multum distantia antea proposuerat vir amplissimus Laneisius ta At Hombergius, sιὶ &Lemeritis productis contrariis eraprimentis insiurrexerunt, salemque acidum destillatione ex sanguine ita prodiisse asseruerunt, u nullo modo a sale marino esse potuerito Propterea a nonnullis se ut dixi, acidum in sanguine non deesse proditum

98쪽

aest, sed mixtum cum aliis principiis, neque purum, ut ideo acidi proprias vires non4exerceat: idque esse ex reliquiis chyli ex acescentibus cibis consecti, & in naturam animalem nondum perducti. Quod de humoribus corporis humani indubium esse videtur per experimenta Boerhavit, qui neque in urina, ta) neque

in san inis sero aliquid acidi manifesti invenit, neque ad caetera animantia descendendo) in ovi albumine neque in ipso recenti bubulo lacte quod humor est

animalis graminivoli, multumque adhuc habens de cubi ingemo. Quod si naturam numani corporis, tum aliorum quoque animalium, in quibus experimenta cupta sunt, bovis puta, ovis dic. considerare Volumus, Inveniemus eam hujusmodi esse, ut acidum mutet in salem proprium , eumque proxime ad alcatinum deducat. Quae res postea tractabitur, ubi ad alcesinam storbuti 1peciem ventum erit. Hujusinodi vero m ratio incipit in ore , tum in stomacho , intestinis, venis lacteis, glandulis mesenterii, chyli receptaculo,

ductuque thoracico augetur, laudem in venis, arte

xiisque paulatim perficitur. Ex quo apparere potest , cibos iu chylum versos , ubi in sanguinem veniunt, nondum naturam corporis in totum assumpsisse, idemque non parum adhuc pristinae naturae retinere. N que alia certe causa est, quamobrem lac bubulum,

ex novo'chylo Tecenter paratum, ex uberibus emumctum, atque in calido, puroque aere servatum cito

acescit; sanguis , qui jam antea totus ex chylo factus, & paulatim congestus est, in eodem aere, &quiete

99쪽

s 6 DE SCORRUTO. quiete brevi alcatinam indolem suscipit, & putrescit. Quin etiam lac ipsum si secretum est longe a cibo viresque corporis diutius passum , aut si hae validiores eo tempore fuerint propter exercitationes , aue

febrem , vix ampLus acescit , sed potius rancidum fit, & alcsescens. Ejus autem proclivitas in acorem, oritur ex assumptis vegetabilibus. Quod si tenero,& subacescente gramine animal non eit pastum, sed famo, & plantis acribus, quas alcalescentes vocant, etiam in Iacte imminuitur , aut plane perit vis illa acescendi . Quamquam igitur chylus cum in semguinem venit, multum de natura ciborum conseria vat: tamen etiam ubi ex acidis aut acescentibus cibis paratus est, nihil fere manifesti acidi naturaliter

habere putant . Ubi vero languent vires , aut ex parte deficiunt, quae pertinent ad mutationem cibo. rum, antequam vase lactea ex illis factus chylus imiret , haec quoque mutatio minor est . Ex quo fit,

ut quod acidi in cibis est , etiam in sanguinem ex parte invehi possit. Neque requirendum est , quoamodo ab angustissimis lacteorum olculis acidae, pum gentes , irritantesque particulae admittantur, & convulsa potius contractaque illas non excludant. Quod enim & factum est, & fit, necesse est, fieri posse . Facitam vero esse, de idemtidem fieri, sudor, sali. vaque acida per hunc, aliosque morbos ostendit, Ossa in Rachitide emollita, atraebilis acidissima species ex ruptis vasis effusa, aliaque plura. Inter haec notum est etiam acriora quaedam subire eadem v scilla, ut olea quaedam d stillata, quae fere excerendi vim habent, cum erodentia cum austero admindum sapore, ut sublimatus mercurius corrosivus. Tam

illud evidentissimum est , acidi scorbuti materiam

100쪽

L 1 n. II. C A P. III. st

extrinsecus corpori advenire perinde ac muriatici , hac diserentia, quod corporis vires eam facilius suis

perare, ac mutare possunt, & ubi non poliunt, tum demum acidum praeter naturam existere, & laedere. Primumque totam, ut habet Clarisis. SVvietentus, de monis prim a cinam hoc acidum inquinat, & replet,

postea in sanguinem confluit . Atque in stomacho quidem, & intestinis, quo minus illud, ut par est, subigatur, & mitescat, virium, quibus concoctio peragitur, quaedam defectio in causia est . Quod nisi

esset, acida assumpta ab omnibus mutarentur, cum

certum sit, qui stomacho stant Valenti, ea mutare, qui imbecillo, non item . In sanguine vero duplex ratio est , & quod acidum minus mutatum accipit,

quam naturaliter oportet, & quod totum corpus m,nus. Valet ad eam mutationem perficiendam . Nam

integris adhuc ejus rebus, si sanguis acidum, nihil, aut parum immutatum, Primae digestionis vitio, accipiat, hujus mutationem in eo tardam, difficilemque futuram perspicuum est. Nunc vitiata prima digestione fieri non potest , ut simul sanguinis , & reluquorum humorum naturalis constitutio , totiusque corporis habitus non vitietur. Quin etiam, quamvis in plerisque morborum generibus, maxime longinrum , prima adversae valetudinis origo a depravata ciboriam concoctione repeti soleat, stomachusque vel ab ipso Hippocrate accusetur, tamquam primaria causa , tamen solidorum , liquidorumque , quae ad primam concoctionem pertinent, vitium primum a labefactito totius corporis robore, eversaque ab aliis quibusdam causis oeconomia, interdum oriri manis 1ium est: prava quidem digestione non minus mali corpori retribuente. Apparet igitur ad hoc, ut aci

SEARCH

MENU NAVIGATION