Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Exercitationes scholasticæ in varias partes philosophiæ, præsertimque in Aristotelis

발행: 1730년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

. Duputat. V. Sect. I. suo. VII. 1gr Quare concedo minorem, R nego consequentiam. 'A' Equidem si fortitudo & temperantia secundum

inferiorem. partem considerentur, hoc est, quantum ad facilitatem', quae in determinata Diriis tuum motione consistit, earum actus in appetitu sentiente sese ostendunt ; ubi varios animi asteis Elus seu motus moderantur. Atque ita eae virtutes, quantum ad inferiorem partem , quae famulans dicitur , in appetitu sentiente , ubi affectus animi excita otur, resident. Sed si secundum partem superiorem spectentur , hoc est , secundum ordinem seu bonoam mediocritatem a recta ratione definitam , quae in forti rudine , & temperantia, ut in eaeteris virtutibus , primas tenet ; utraque haec virtus ad partem rationalem, non a sentientem pertinet . Obi ieies secundo . Habitus intellectuales consistunt in impressis cerebro vestigiis , & spirituum

motu .

Ergo a pari habitus seu virtutes morales in iis

consistunt. Respondeo distinguendo consequens . In iis eo sistunt quantum ad partem inferiorem , & fam lantem , concedo : quantum ad superiorem , nego.

Cum enim habituum intellectualium naturam in impressis cerebro vestigiis , dc liberiori spirituum motu collocant Philosophi , partem eorum inferiorem, in qua praecipue ratio habitus eonsistit, spectant : non vero partem superiorem , quae est mens ipsa , aut ratio per eum spirituym motum excitata: Ita igitur virtutis moralis partem inferiorem in eodem spirituum motu , & impressis vestitiis sitam esse litemur: sed partem illius superiorem, quae veluti virtutis anima diei potest, a recta ratione distinguendam non putamus.

UAESTIO VII.

Utrum virtus sit habitus essentialiter bonus.

CUm AristoteIes Iibro a. Ethicorum cap. s. vi tutem definierit habitum bonum , qui bonum reddit habentem , oe opus ejus bonum ; huius de-6aitionis oςcasione magna Thoausus inter , A. Scoti

292쪽

t illi abuti possit , seu essentialiter bonus.

utrum c

Thom istae nixi auo Itale S. Thom. I. Σ. quarticulis 3. 4. M aliis, contendunt virtuten esse habitum eisentialiter bonum , seu qui ex boniferi malus nunquam possit et adeo ut divisio ha Lituum moralium in bonos & malos sit gener: in suas species . qualis est divisio numeri in parem & imparem ; aut animalis in rationale & irrationale . Ut igitur numerus par non potest im-ί par fieri , ita nec virtus in vitium mutari potest, si Thomistis credamus. Scotistae e contrario existimant , hasne divisionem esse subjecti in accidentia , ut corporis id album & nigrum 2 atque adeo contendunt , POL se eumdem habitum ex bono in malum degenerare. Nos distinctionem adhibendam arbitramur,

iuxta quam sit CONCLUSIO.

VIrtus est habitus essentialiter bonus , quo

nemo per se abuti potest , si se eundum superiorem partem spectetur; sed ratione partis inferioris non est habitus essentialiter bonus Probatur prima pars . Virtus spectata secundum superiorem fui partem est amor ordinis sive ord; amoris , aut recta ratio , quae ordinem seu honestam mediocritatem in rerum amore sectatur, udiam definitum est Atqui virtus hoc modo spectata est essentialiter bona ς cum nemo abuti possit amore ordinis sive ordine amoris , aut recta ratione , quae honestanx mediocritatem semper sectatur. Ergo virtus secundum superiorem partem con-s derata est habitus essentialiter bonus Probatur secunda pars . Virtus secundum inferiorem partem spectata est agendi faei litas , in impressis cerebro vestigiis, ac liberiore spirituum animalium fluxu constituta. Atqui virtus ea ratione spectata non est habilitus essentialiter bonus , eum ad pra os actus de

tarqueri Possit, ut ex eo liquet , quod Christia

Diuiti Coostes

293쪽

sus bene agendi facilitatem adeptus, si fiat apoissiata , hunc habitum ante laudabilem in vanam superstitionem commutare possit Ergo virtus , secundum inferiorem .sui partem spectata, non est habitus ementialiter bonus; selea quis abuti Potest .. . Responsiones ad objecta. Obi ieies primo . Possumus male uti iis omnibus, quae voluntatis imperio subiecta sunt. Sed virtus est habitus voluntatis. imperio subiectus. Erro possium us male uti virtute ς nec proinde

est habitus: essendi aliter honus . . .

Respondeo distinguendo minorem . Uirtuς est habitus voluntatis imperio subiectus , quantum g d eam agendi facilitatem, quae repetitis actibust comparatur , concedo et quantum ad ordinem se ahondiam mediocritatem , quam prosequi debet virtus, nego: quare nego consequentiam. Virtus igitur duplici modo potest spectaritvel quantum

a d. facilitatem agendi, quae repetitis ait ibus com Paratur , quaeque ae nonnullis babitus famulans appellatur ἰ vel quantum ad ordinem seu honesiam mediocrit tem, quam sectatur virtus . Equidem male uti possumus virtute , priori modo. sumpta , ne inpe quantum ad babitum famulaurem, qui voluntatis imperio subiicitur : sed male uti non possumus virtute spectata, quatenus est amor ordinis , seu honestae mediocritatis. , qui amor habitus imperans nuncupatur Instabis . Habitus electivus subest K voluntatis.

imperio , & est indifferens .. Ergo subest. voluntatis imperio , estque indifferens

Respondeo. distinguendo mai. Est indifferens. quantum ad exureisitim actus, sive ad agendum , vel non agendam , concedo et est indifferensi , quantum ad Deciem actus, nego. Equidem virtus est indifferens quantum ad exercitium actus , quia. non determinat necessaria voluntatem ad agendum , vel non agendum.sed non est indifferens quantum ad speciem actus , saltem si secundum

exrtem suρeriorem , seu honestani mediocritatem.

- . consi.

294쪽

num gloriam sobrietatis & iustitiae actus exercet virtutibus abutetur. . Respondeo distinguendo anteeedens . Qui Chiistianam religionem eiuraverit, habitus bonos : tinebit quantum ad agendi faeilitatem, quae Parest inferior virtutis , & θabitus famulans , concedo e quantum ad partem superiorem , seu amorem ordinis , aut honestae mediocritatis , nego Quare nego consequentiam . Amor enim ordinis in bonum finem semper dirigitur. Instabis. Finis ille bonus est quid extrinsecum virtuti. Ergo virtus ratione finis non potest diei in se essentialiter bona. 'Respondeo distinguendo ant. Finis bonus est extrinsecus virtuti & tamen ordo ad finem bonum. ipsi intrinsecus est, concedo et secus, negorrua re nego consequentiam . Nam virtus secunisum ementeam suam in bonum finem semper collineare debet.

- QUAESTIO VIII.

Utrum vistutes morales sint omnes inteν

se connex . .

AD huius quaestionis solutionem duo necessario

sunt praemittenda. Primum , triplieem esse virtutis flarum feeundum Aristotesem lib. 7. Eth. cap. a. nempe flatum eontinentiae, qui imperfectus est ;flarum rem- parantia, qui est robustior, &veluti medius; ac denique Rarum heroicum, qui perfectus , & consummatus dicitur. Secundum , quasdam esse virtutes certo hominum genori proprias. , cujusmodi est paupertas e

295쪽

vangeliea, aut virginixas in ais , qui monasticam

vitam professi sunt; vel magni centia in Regibus,

ct Principibus et circa quas virtutes non versatur quaestio; cum virginitas v. gr. non stet cum c stitate coniuga Ii. Sed tantum quaestio est de vi tutibus , quae cuilibet vitae generi conveniunt ,

cujusmodi sunt prudentia , binitia , fortitudo ,

temperantia , quae non certis tantum personis , sed omnibus, & singulis sunt communes. Illud inter omnes pene constat, virtutes in flatu eontinentiae , & infirmisatis non esse omnino deis vinctas. Sed quaestio in hoc vertitur, utrum vir Atutes saltem communes in saxa heroico , imo & in medio temperantiae flatu ita sint inter se connexae, ut una sine altera esse non possit . Ita senti h S.

Thomas I. 2. qu. 63. art. I. ubi suam sententiam

tum Ciceronis suffragio , tum Ss. Ambrosii, Augustini, & Gregorii auctoritate confirmat. Contrariam opinionem defendit Scotus, contra quem sit CONCLUSIO.

V Irtutes communes in statu temperantiae , &heroico sunt inter se connexae Probatur . Quaecumque conjuncta sunt cum a. liquo tertio, ea sunt inter se connexa , ut coinmuni fertur axiomate. ' . .

Sed virtutes omnes saltem communes coniunctae sunt eum prudentia ἰ & vicissim prudentia constans, & firma eum reliquis virtutibus est connexa. Primo quidem virtutes omnes eo niunctae sunt cum prudentia : nam virtus est habitus electiυus o ea eo Reus mediocritare, quae es ad nos prout vir prudens desnieris : ita enim virtutem definit Aristoteles libro a. Ethicorum cap. 6. id est, habitus iuvans facultatem electivam , seu libertatem ad id agendum , quod conveniens est comparate ad nos, secundum definitionem viri prudentis. Secundo , prudentia cum reliquis virtutibus esteoniuncta: nam, ut docet Aristoteles lib. 6. Eth cap. ult. nemo prudens est circa res agendas, nisi circa res omnes bene sit affectus: quod citra vir tutiam omnium cone ursum fieri non po inst.

Ergo virtutes omnes, si firmae sint, ἁ constante I

296쪽

es, sive si sint in statu temperantiae, x heroi ed,

sunt inter se connexae .

Confirmatur ratione , qua Vetustissimus Aristotelis interpres Aphrodisaeus utitur. Eodem modo de reliquis virtutibus judicandum est , atque de iustitia . Atqui iustitia perfecta stare non potest sine caeterarum virtutum comitatu . Nam si judex intemperans fuerit , Voluptatibus tentari e si avarus , pecunia corrumpi e si timidus , periculis terreri poterit. Ergo virtutes dommunes in statu temperantiae,& heroico sunt inter se connexae.

Responsiones ad objecta. biicies primo. Virtutes mentis , puta scientiae

N artes , non ita sunt inter se connexae , quin una obtineri possit sine altera. Ergo nec virtutes morales sunt inter se connexae. Respondeo negando consequentiam . Di par enim est ratio, quod omnes virtutes morales con veniant in amore ordinis , seu in iusta mediocri tate per prudentiam definita . Unde defectus unius virtutis moralis persaepe in causa est , cur alterius virtutis actiones exerceri non possint , Non ita se res habet in iis virtutibus , quae in- te Nectuales dicuntur. Nam plerumque una nihil commune habet cum alia . Sic Arithmeti ea , &Geometria nihil fere habent cum Ethica , aut Jurisprudentia commune, objicies se eundo. Uni ea virtus etiam sine eae interarum consortio removere potest omnes omni inno obices & difficultates, quae occurrere poterunt. Ergo erit perfecta sine caeteris. Respondeo distinguendo antecedens . Removere potest omnes difficultates in propria materia o eis

Currentes , tr nseat . ex aliarum virtutum obiectis exortas, nego e quare nego donisquentiam .

Nisi enim iudex v. g. fortis fuerit, minis forsan terrebitur, nisi sit liberalis , muneribus corrum. Petur &c. Sed inquies. Iudex ille vincere poterit obstantes di me ultates solo amore iustitiae.

Respondeo distinguendo propositionem . Solo iustitiae

297쪽

stitiae amore constanti, & firmo, qui caeterarum virtutum consortium requirit, concedo: solo justitiae amore debili, & infirmo , qui aliarum virtutum auxilio carebit, nego . Si enim desint car-terae virtutes , amor ille justitiae firmus & si abibliis esse nequit : quia semper oppositis affectibus dominantibus vinci pote it , nempe avaritia, lu

Instabis. Poterit iudex i ste minas omnes te me ritate aliqua, seu praecipiti audacia contemnere.' Respondeo distinguendo propositionem. Poterit aliquando, & aliquo casu, concedo .' poterit constanter , & semper , nego . Ut autem virtus sit perfecta, non debet casu tantum agere, sed constanter , R quemadmodum recta ratio postulat .

Qui vero ex temeritate minas contemnit, ut justitiae .actum exerceat, poterit eadem temeritate,

vel alia quavis animi perturbatione , a iustitia alio tempore, & aliis circumstantiis interdum recedere . Unde justitia non erit in eo perfecta ede qua tamen sola hic sermo est. Objicies tertio . Virtutes omnes sunt inter sedistinctae. Ergo nihil vetat , quominus una sine aliarum comitatu sit perfecta . Respondeo distinguendo antecedens . Virtutes omnes sunt inter se distinctae extrinsecus , & ratione ossicii , seu ratione objecti, circa quod ver fantur, concedo: intrinsecus , & ratione principii , in quo sunt coniunctae , nego e quare nego.

consequentiam. Nam in recta ratione , seu prudentia, aut amore ordinis, tanquam in principio sunt omnes coniunctae licet propter materiam

iis subiectam ossieto distinguantur. Sel hinc non sequitur , eas posse separatas existere , cum a se mutuo pendeant, saltem in statu perfecto. Quinimo unica videtur esse virtus, nempe amor firmus, & constans ordinis in qualibet materia, licet multiplex sit virtutis ossicium. Instabis . Qui amittit unam virtutem , non

continuo caeteras amittit.

Ergo sunt inter se distinctae, etiam intrinsecus. Respondeo distinguendo antecedens. Non con tinuo caeteras amittit in statu imperfecto, eonceis

298쪽

do: in statu perfecto , & quoad habitum pri neI-Pem, seu amorem ordiniν , aut rectam rationem, quae honestam mediocritatem quaerit, nego: quare nego consequentiam. Si quis igitur unam virtutem communem amiserit, caeteras in statu perfecto habere desinit . Nam ubi caeterarum virtutum actus eum amissae virtutis materia eo ni ungentur, iam non constanter aget , dc ab honesta mediocritate poterit recedere . QuanquAm caeteras virtutes , quantum ad habitus famulantes , seir determinatam spirituum motionem , unius virtutis amissione deleri non credimus. objicies quarto ex Aristotele libro 7. Ethico rum cap. I. Ad virtutem heroicam satis est, quod quis exercere possit actus supra communem hominum sortem constitutos. Atqui id fieri potest absque caeteris virtutibus, ut patet in Alexandro Magno , qui fortissimus erat, & tamen intempera PS. Ergo una virtus esse potest in statu heroico sine caeteri S.

Respondeo distinguendo minorem . Id fieri potest sine caeteris virtutibus, aliquando, & ubi non

occurrunt difficultates ortae ex materia aliarum virtutum , concedo : semper ubique , prout virtus perfecta, &constans requirit, nego: quare nego consequentiam. Ad exemplum autem Α-

lexandri Magni dico, ipsum , postquam se voluptatibus mancipavit , fortem non fuisse fortitudine constanti, & heroica, quae perfecta virtus est, Ite et fortitudinem populariter sumptam retinue. rit, quae non est virtus perfecta. Nec quidquam minus credibile est , quam eum aliqua occasionen renue acturum fuisse , si vehemens , & actui fortitudinis contrarius affectus ipsum tunc inva-ssset : ut ex eo satis liquet , quod Perspolim flammis tradi vino madidus iussierit , quam tamen antea servatam Voluerat.

obiicies ultimo . Vitia non sunt inter se con

Ergo nee virtutes sunt inter se connexae. Respondeo negando consequentiam. Vitia enim plerumque sese mutuo destruunt, ut avaritia dein

istruit prodisaliuaum ; quoniam alterum vitium deficit

Diuiti so

299쪽

Di putat. ν. Iea. II. st Maess. I. 289 4, deficit a recta ratione , alterum excedit : quod non contingit in virtutibus , quae Omnes in meis dio sunt eollocatae, ut diximus.

DRima hu iusmodi proprietatum est reIatio, quam x sequuntur oppositio , duratio , Rc.. Sit igitur Q. V EST IOI.

Da Relatione.

R Elationis tractationem nimia subtilitatis asseia

ctatione operosam , ac dissi ei lem reddidisse videntur Scholastici; ex quo fit ut ex ea non soleant tyrones , nisi aegre admodum , emergere . Ut vero ab illius ambagibus nos expediamus , videndum primo, Quid sit ReIario. Quanquam relationis nomen transcendens sit , utpote quod enti, &entis modo conveniat, solent tamen duplicem relationis speciem in se holis diis stinguere, scilicet transcendentaIem, & categoritam. Relatio generatim dicitur ordo , seu respectustinius afl aliud . Quae autem referuntur , dicuntur relata et & cum relatio mutua est , eorrelata

vocantur.

Relatio transcendentalis ea vulgo dicitur, quae subjecto suo e sentialis es; ut relatio scientiae actobiectum sibila , ad quod ipsa essentialiter refertur

Relatio eategoriea dieitur ea , quae subiecto sua accidentalis es, quaeque relationis categoriam secundum Aristotelem constituit, qualis est relatio similitudinis parietis A ad parietem B. In hae relatione tria necessario requiruntur , se ilieet subjectum , quod refertur , terminus actquem refertur ς & fundamentum , propter quoa refertur et ut patea refertur ad filium , quoniam genuit filium. aem. V. N Fu

300쪽

2 o Exereisat. OLFundamentum autem relationis a Iiud est remiοαι- , seu causa remota relationis, qua posita nondum. ponitur relatio , qualis est potentia generandi in homine , qua polita nondum est pater : a. I iud est proximum, seu cquis Proxima relationis, qua posita ponitur relatio , ut actualis generatio in homine, qua posita fit pater. Relationis categoricae fundamenta ab omnibus ea tegoriis peti possunt , ut diximus in Compendio Metaphysicae parte I. cap. χ. Nam in substantia fundantur relationes eo nυenientiae , & discrepantiae et in quantitate relationes aequalitatis &inaequalitatis ; in qualitate relationes simultudia

Iam quaeritur , utrum existant revera , & nemine cogitanis, relationes tum transcondentales, um categoricae. Sit igituro ONCLUSIO. I. EX istunt nemine eo gitante relationes , qua

vulgo dicuntur transcendentales. Probatur . Relatio transcendentalis vulgo diebtur ea, quae subiecto suo est essentialis. Atqui existit nemine cogitante relatio essenti ais Iis suo subiecto et v. g. relatio scientiae ad objectum, quod sciri potest . Nam scientia est esseniati aliter alicuius rei scientia . Similiter relatio creaturae ad Creatorem , quae est ipsi creaturaeessentialis, existit in creatura nemine cogitante. Haec relatio essentialis non indiget fundamento , ut existat, eum sit rei essentialis. Ergo existunt nemine cogitante relationes , quae vulgo dicuntur transcendentales.

EX istunt e viam nemine zogitante relationes , quae dicuntur categoricae, seu accidentales. Probatur. Relatio categorica vulgo dicitur res pectu aee identalis subiecti ad terminum , ob ve Tum ac reale fundamentum . In eo quippe maxime a relatione transcendentali discrepare dieitur relatio categorica , quod haec fundamentum

erigat, non illa.

Atqui

SEARCH

MENU NAVIGATION