Institutiones philosophicæ ad faciliorem veterum, ac recentiorum philosophorum lectionem comparatæ opera, & studio V. Cl. Edmundi Purchotii ... Tomus primus quintus Exercitationes scholasticæ in varias partes philosophiæ, præsertimque in Aristotelis

발행: 1730년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so compendium Phraeae. dicitur id quod neque ej, quid, neqMe quantum ,

neque quale , neque aIiquid eorum quibus ens de- erminatur Hoc .est , ut interpretantur vulgo , neque est substantia sensibilis ; neque determinata quanItas, aut qualitas ' neque ullum ex decem praedicam antis Aristoteli eis. Possitive vero libro r. Physicorum capite ultimo definitur materia , primum subjectum uniuscuiusque ex quo insito ει remanente si aliquod torum per se , s non per aecidens, oe in quod ultrimum , si quid interidi, abit.

Dicitur primum subjectvim uni oujusque eo st- ω, quia materia non fit Ex aὶio priore subieeto. Additur , ex quo insito ει νemanente in corpore naturali fit aliquod totum per se oe non per accidens: scilicet fit corpus naturale. Totum per se dieitur , quod constat ex parti hus naturalem ad se ordinem habentibus, ut homo constat ex mente & corpore.

Totum per aeeidens dicitur , quod constat ex partibus naturalem ad se ordinem non habentihus : Talis est acervus lapidum. Nam lapidesisti ad eonstituendum illum acervum a Natura non destinantur. Corpus autem naturale est totum peν se , D. proinde unius speciei, non multiplicis essentiae ridque constat ex materia tanquam ex primo subjecto , & in eam resolvitur , tanquam in ultimum subjectum. Formia nomine intelligitur in scholis quaelibet corporis perfectio, sive ea sit essentialis, sive ae iseidentalis . De forma essentiali 'sive substantiali

hoc loco agimus.

Forma autem substantialis sive essentialis est actus seu persectio eorporis sensibilis e hoe est , id per quod corpus sensibile in tali esso eon Ilituitur, R ab omnibus aliis se eernitur : quod quide in in homine est mens ipsa seu anima rationalis ; in brutis duro & hiantis actuosa quaedam , subtilisque substantia, ac denique in corporibus vitae expertibus certa quaedam totius corporis singularumque partium dispositio , seu accidentium congerie S. Caeterum Pythggoraei, Platonici, R Peripateti- ei duo saltem admittunt rerum naturalium pria.

62쪽

riam & ideam ; vel materiam & formam ; quae principia, quoniam solo intellectu percipiuntur,

vetaphinea solent nominari; tametsi revera bondiscrepent a principiis mechanieis, scilicet a matutia , 8c artita sa materiae dispositione , quae consistit in mensura extensionis, in figura , si tu , motu , & quiete . Haec enim sunt principia, quae

vulgo Uechanica nominantur.

Exiitere autem alii Pylosophi, nempe Parmenides &Μelissus , qui unum tantum rerum principium agnoscebant , nempe ens et quod Melissus quidem infinitum , Parmenides vero fultum putabat . Sed probabilissimum est , utrumque intelligendum esse , aut de causa prima rerum i effectrice , aut 'de solo principio materiali sive de materia, quae omnibus Mundi partibus est cominmunis ; quam Melissus quidem hi finitam, Parmenides uero finitam defendebat. Quod spectat ad principia mechanica , Mast nempe' est artificiosa rerum stru ura , motu , quiete, si tu , & partium flaura petunt uv et ea inter veteres Philosophos amplexi sunt Democnitus , eiusque sectatore Leueippus, Epicurus, Anaxagoras, Anaximander, aliiques qui omneni generationem coalitione aut secretione corpusculorum fieri credidera. Hoe tantum differt Anaxagoras a Democrito, Epicuro, & aliis, quod statuat omnia esse actu in omnibus seeundum propri s suas formas; ita ut in ligno v. g. sit actu ignis secundum propriam ignis formam, ac rationem : atque ita in reliquis: unde auctor est Panoermia, seu disseminationis rerum omnium in omnibus e cum Democritus , Epicurus , & alii non ita defendant omnia esse in omnibus , ut actu ignis sit in aqua secundum propriam sor mam , sed tantum potestate. Eadem principia sectati sunt recentiores; Gaia sendus nimitum & Cartesius , quamvis inter semon Parum dissentiant. Gessendus.' Gassendus Democritum & Epicurum in omnibus pene secutus, res omnes naturales ex atomis

in inani, seu pleno & vacuo eonstare asseveravit οῦ

63쪽

set Compendium Pis sies.

eamque doctrinam tum ex Diogene Laertio desum. psit ; tum maxime ex Lucretio, qui Democriti,& E pleuri placita latinis versibus in libros sex distributis eomprehendit. Per atomos intelligit corpuscula quaedam mimu-tissima , & insectilia , utpote solida , nullumque

antra se vacuo lum , nullos meatus habentia. Ex his autem res Omnes corporea si coaluisse putat. Cum ' 'autem eorum eorpusculorum formae seu

figurae penitus diversae sint , non tam apte eas inter se coniungi existimat in corporum sompositione , quin spatio la qdaedam omni corpore destituta intercipiant , quae spatiola vaetii dissemi--νῆ nomine designantur. Quemadmodum vero ex atomorum eoniunctione corpora omnia constare existimat ,' ita per earum transpositionem, additionem , vel detractionem eadem variari, & corrumpi; Proindeque e*iis alia generari docet. . - Cariosius. Cartesius res omnes ex materra eerto motu agi lata , variisque formis instructa componi existimat. per materiam nihil. aliud intelligit , quam substantiam in longum, latum, & profundum extensam , seu extensionem ipsam , quam solidani &substantialem esse debere arbitratur e alioqui nihil foret: nihili autem nulla est extensio. Itaque vaeuuda, quod nihil aliud. esse potest , quam n hilum extensum, omnsno iudieat impossibile ; in quo a Democrito , Epicuro , & Gassendo disere-Pat, quibus vacuola quaedam inter atomos disperissa seu disseminata intercipi videntur Deinde materiam in indefinitum diuisibilem statuit, atomosque seu corpuscula insectilia reiicit, contra ac videtur Gassendo, qui eum reliquis E-Picureis corpuscula quaedam solida , & indigi satanquam prima rerum initia acriter tuetur. Denique cum Epicurei innumeras propemodum suis atomis formas affingant, ipse triplex tantum materiae genus ponit, nempe materiam subtilissimam, quae primum elementum : materiam globo in

64쪽

Pars Pνἰma. Cap. III. 33dem erassam seu stria tam , quae tertiu=st elemen tum ab ipso nominatur. Ut autem ostendat, quomodo triplex illud materiae genus prodierit, aut saltem prodire potuerit, statuit omnem illam materiam, ex qua hic Mundus aspectabilis est eompositus , potuisse λDeo dividi in partes propemodum oequales & a gulatas e deinde illas celeri motu tum circa Ua- Tiorum Vorticum , tum circa propria centra PQ tuisse agitari . Igitur attritis angulis primo subtilissimus pulvis exilire debuit , quae est materia primi gementi, omnis figurae capax , nullius tenax. Secundo globuli quidam in medio post angulorum excussionem 3 relicti sunt .' quae est materia globosa, seu secundum elementum, vel aetherea substantia. Tertio denique maiuscula quaedam fragmenta occurrerunt ad motum minus expedira , aliaque aliis implieita , quae materiam crassam , seu tertium elementum constituunt. Cum erit m materia primi elementi spatia triangularia , quae in medio ,rium globulorum secundi .elamenti reperiuntur, a centro vorticis ad Polos uire compleat , simulque cum ipso vortice moveatur ; debuerunt ma ores illius particu Iar, quae minus celeriter moventur , induere formam in sua latitudine , & profunditate triangularem: & quoniam non recto motu , sed per gyros cum ipso vortice feruntur, neeesse est, ut ex iis concretas moleculas eo ne ipiamus , tanquam exiguas columnas tribus 'riis, in modum cochlearum intortis , exeavatas . Hinc erassa illa materies simul Ae βriata voeata et ex eaque magneti cam potissimum virtutem repetit' Cartesius.

De priueipiis sensibilibus, s seeundariis eo

- porum sensibilium . - . 'PR. incipia sensibilia voeantur , quae sensibus o , via sunt, in ex insens bilibus constant : eaque sunt tum Peripateticorum , tum Chymicorum e- lamenta , quae per primam magisque obviam cor- Porum naturalium , & mixtorum analysin seu re C a solu- .

65쪽

54 Compendium Phinsie . solutionem deteguntur. Igitur elementum sensibile constat ex principiis insensibilibus ; prineipia

vero ex aliis prioribus non componuntur .

Elementum autem sensibile definitur ab Aristo Atele libro 3. de Coelo cap. 3. corpus quoddam in quod cetera eorpora proxime diυiduntur seu reia folυuntur , in quibus ines potentia aut actu, ipsumtautem in specie sua es, indivis bile . Brevius diei potest eo us sensibile , quod in partes sensibiles diversa speciei diυidi non potest , oe ex quo alia

eo ora quae dicuntuν mixta, componuntuν. Sic a

qua in partes sensibiles diuersis rationis dividi

non potest , S ex aqua , terra , ac caeteris elementis fiunt ea eorpora quae mixta dicuntur, ut lignum, frumentum , fructus, &e. De elementorum autem sensibilium numero nocieonsentiunt Philosophi. Alii unum duntaxat admisere , ut Hesiodus terram ; Thales Milesius aquam ; Diogenes aerem ; Heraclitus ignem . Alii quatuor propugnarunt , ut Empedocles ignem , aerem , aquam , & terram : quae fuit etiam sententia Aristotelis , Hippocratis , Peripateticorum di Galenic rum. Ex iis autem tria duntaxat retinemus elementa , nempe aerem , aquam, & terram. Ignis e

nim proprie dici nequit elementum, cum ex diversae rationis partibus constet : sed ii Ilus Ioeci tria peti possunt e Chymicorum ossicinis, nem p sat. sulphur , & Μercurius . Vulgata. autem Peripateticorum elementa sic definiuntur ab Aristotele libro a. de generatione S corruptione cap. 3. ignis quidem , eIementumealidum , s secum : aer elementum humidum oeeaIidum : aqua elementum frigidum s humidum :terra denique eIamentum secumo frigidum. Quas definitiones expendemus inferius, cum de calore, frigore, humiditate, & siecitate verba faciemus. Illud modo observandum est ex Aristotele libro

a. de generatione & corruptione cap. 4. ex elementis alia esse aismbola, seu dubmbola, quae nempe in nulla prima qualitate eonveniunt , ut sunt ignis A aqua ; haec enim frigida est&humida; ille vero calidus & siccus : alia vero OmboIa, quae t una Prima qualitate conveniunt ut aer & aqua im

66쪽

Pars P Ana. Cap. IIL Is humiditate ; ignis & terra in siccitate conveniunt. Nihil aliud de natura elementorum nos docuit Aristoteles . Sed qui mechanicam Physicam sectantur , quiddam specialius, & ad elementorum notitiam adipiscendam magis accommodatum

tradere solent.

Gassendus, & Epicurei omnes ignis naturam in atomis quibusdam rotundis constituunt, quae atommi cum sint admodum mobiles , summa celeritate volvuntur, atque in omnes partes vibrantur, ita ut obvia corpora inuidere & dissipare valeant. Hunc autem rapidum motum ignitis atomis congenitum esse docent , adeo ut semper moverinitantur , & nisi quid eas prohibeat , continuo moveantur. Quod quidem cum recta ratione vim

detur pugnare ; cum milli eorpori id concessumst ut se moveat , eum quiescit ; vel sistat se ,

cum movetur.

Cartesius subtilissilitam' saam primi elementi materiam in perpetuo nee interrupto motu, iam inde ab ipso Mundi exordio perseverare statvit :ruod quidem ut hypothesis rationi maxime con-ona videtur admittendum .

Cum igitur materia primi elementi crassiorum corporum meatus pervadit , ut nullas tertii elementi partieulal seeum abripiat, tune nullo essectu sensibili se prodit; neo ignis rationem habere luco videtur . Sed ubi maiore cupia intra huiusmodi eorporum meatus admittitur- , ita ut vires exere e re possit , & terrestres seu tertii elementi particulas abducere , & quoquoversus agi 'tare: tum ignem exeitat, qui materiae globosae , seu secundi elementi, vel aethereae substantiae impulsione fulget, obviaque corpora divellendo accendit. Cui quidem sententiae facile acquiescimus, dummodo per eas partes erassiores tertii elementi intelligantur partes sulphureae &nit rosae: nam eae solae per subtilissimam primi elementi materiam in omnem partem agitatae ignem efficiunt . Aeris naturam & vires aliter explieare non possumus, quam per essectus , & experimenta quibus qualitercumque. hac nostra aetate innotuere. Hunc ex aquosis exhalationibus constare non

concedimus et nam magna in eo deprehenditur

67쪽

sis compendium Pissi e . vis eIassisa , seu vis qua compressus aer sese In

pristinum statum restituit . Haec autem vis in qua non viget. Satius dicendum eum Cartesio, quemadmodum crassiores tertii elementi particulae in primo elemento natantes ignem efficiunt , si e easdem in secundo elemento seu aetherea substantia fluitantes aerem & caeteros liquores essicere. Hujusmodi vero tertii elementi particulae , quae in secundo elemento natantes aerem constituunt , videntur

esse oblongae, R instar pilorum aut lanae fila mentorum , ut comprimi possint ae dilatari r aliter quippe vis aeris elasti ea non facile posset intelligi.

Aquae natura non uno modo a veteribus & re

centioribus Philosophis fuit explicata . Gassendus post Lueretium , & alios Epicureos aquae naturam in particulis levibus & rotundis ,

aut certe ad formam rotundam accedentibus constituit , quae partes interstitiis vaeuis discretae fa cile tactui cedunt; cumque lubricae sint, nisi eo R-- tineantur , diffluunt . Quamvis autem admodum sint tenues , non tamen ad eum tenuitatis & mobilitatis gradum accedunt, qui in igneis particulis reperitur. Multo minus ad puncta matbemat ca , omnis plane extensionis rapertia, sunt producendae, ut visum est Galilaeo insigni Ducis Hetruriae Mathemati eo . Hujusmodi enim puncta a Veis ra , sinceraque Physi ea eliminari oportet. Cartesius probabilius existimat aquae partieulas oblongas esse , teretes, leves, & flexibiles, alias aliis anguillarum more incumbentes . Hac enim constituta partium dispositione, omnia aquae phaen ornena fatis commode possunt explicari. Terra denique est id , quod inter elementa maxime fixum est & solidum , cum ignis vi sursum non esseratur . sed cuius figurae sint ipsius particulae , divinare non possumus. Chymi et aerem inter elementa non annum e rant: sed praeter aquam, quam phlegma, & terram, quam eaput mortuum nominant , tria recen

sent elementa, se ilicet salem , sulphur seu oIeum s& meretirium seu spiritum. Mercurius seu spiritus est pars mixti subtilissima, & mobilissima, quae proinde sursum evolat. oleum

68쪽

Pars prima. Cap. IV. 37Oleum sive sulphur est pars mixti pinguior, ex particulis ramosis , ac inter se implexis conis

stans asal denique est eorpus rigidum , ex particulis durioribus & aculeatis compactum. CAPUT IV.

De primariis eorporum naturalium assectionibus.

Implices ac primariae corporis naturalis affectiones sunt. Primo , Mensura seu quantitas extensionis , quae respondetur ad quaestionem factam quantum

sit corpus.

Secundo, Motus, & quies. Tertio, Figura & situs. Magnitudinem sive quantitatem extensionis s)quuntur divisibilitas, & impetie trabilitas, Impenetrabilitas definitur eapacitas replendi Io-

cum cum exelusione alterius corporis Id autem locum replet, quod extensum est: nec viribus Naturae fieri potest , ut duo corpora se penetrent , fue eodem loco ponantur. Penetratio enim dicitur positio duorum vel plursum corporum in eodem Ioeo: quae naturaliter. fieri Un potest, Diui sibi Iitas est evacuas quam corpus habet , at in partes diυidatur. Figura , ut ante dictum est , definitur exterior eo oris terminus. Situs est d positio partium somo νἰs in Deo. Quies definitur permansio rei in eodem Ioco, quae dici quidem potest modus aut relatio realis co 'poris ad locum ; sed non est vis aliqua , per quam corpus agat seu motui resistaei , ut placet Cartesio a. par. Principiorum, art. 2 6. Motus generatim, pro quacumque scilicet mutatione sumptus, definitur ab Arist. lib. 3. Phyli- eorum e p. I. actus entis. in potentia quatenus inpotentia: id est, ut vulgo interpretantur , perfectio entis alicuius , quatenus tendit ad aliam perfectionem aut terminum, quem non habet. Quae definitio ut intelligatur , observandum

eum Aristotele ibidem, quaedam enti esse in po-C s tentia

69쪽

38 compendium Pissea istentia tantum, ut aqua frigida , sive potius glacies est in potentia tantum respectu caloris a quaedam e ise in actu tantum , ut aqua calida est in ipso actu ea loris 2 quaedami denique partim e se in actu & partim in potentia , ut aqua quae calefit, quaeque tendit actu ad calorem .. Haec entia quae sunt in potentia & in actu simul , dicuntur moveri L.

In omni mutatione seu motu generatim duo sunt termini , inquit idem Aristoteles lib. s. Physicorum.

cap. a. ac proinde ex istis terminis vel solus terminus a quo fit motu S,. est realis ; . vel solus termi-.nus. ad quem fit motus; . vei ambo sunt reales.

Quare mutatio vel est a non esse ast esse, & dicitur generatio : ve I est ab essa ad non esse, & dicitur corrotio e vel denique ab esse ad e se . dx dicitur motus specifice ac proprie sumptus , qu adhue triplicis est rationis apud Aristotelem. Primus est a loco in locum L & dicitus Iu ,

Secundus a qualitate ad qualitatem, ut a. frigore ast calorem , & dicit ut alteratio. seu υariatio . Sed si variatio omnis partium transpositione additione vel detractione fiat, ut revera fieri existimamus non est sanet secernenda alteratio a motu locali, tanquam diversa motus. species iaTertius denique est a quantitate au quantitatem ; & duplex est , nimirum ue I a minore ad. maiorem, & vocatur ateretio,. seu incremeatum; vel a maiore ad minorem , dc decretici seu deere meatum. nominatur. Sed cum isti motus. additione & detractione partium fiant, non sane diversam x motu locali speciere constituunt . Ea ra men est mens Aristotelis , ut ad tres Categoria v. fiat motus , nempe ad quantitatem , ad qualita-tein , & at tibi .. fMotui opponitur vel quies, , de qua modo dictum est, vel alius motus . .

Sic in motu locali , motus sursum opponitur

motui deorsuin motus antrorsum motui retrorsum ς motus dextrorsum motui sinistrorsum. In variatione, motus, a frigore ad calorem opponitur motui a calore ad frigus. l . In motu a quantitate ad quantitatem , opPo

nit et

70쪽

Pars Prima. Cap. In . Ist nitur incrementum decremento, & vi&ssim .h ubui Physicam Mechanicam amant , ut Epicu-. rei omnes , Gassendus , & ipse Cartesius , solum motu es localem in eorpo ibus agnoscunt , quem diverso tamen modo definiunt & explicant.

Gassendus quippe sectione prima Physicae lib.

I. cap. I. post Epicurum definit motum localem migrationem de loco in Ioetim , 'hoc est in ipsius mente, de spatio in spatium . Cartesius, qui nullum in Natura vacuum , ne

possibile quidem, iudieat , & spatium omne seu

extensionem promiscue cum corpore Physico usurpat , motum localem aliter quam per spatium vacuum definit secunda parte Principiorum articulo as. nempe translationem unius partis materiae , βυe unius eo oris ex υἱcinia eorum corporum , quae illud immediate eontinount, oe tanquam quiescentia spectantur, o viciniam aliorum.

Quae quidem definitio secundum varios , quibus intelligitur, molos , nunc vera , nunc falsa videri potest.

Primo est vera, si corpus dicatur moveri, cum transfertur ex uicinia corporum , quae quamvis re ipsa moveantur, spectantur tamen ut quiescentia , & per vim imaginatricem fixa reddunturi ut cum Sol ab ortu ad Meridiem in systemate Tychonico transferri dicitur , diseedit ab orientis puncto , quod per mentem concipitur , tanquam quiescens, etiamsi moveatur; & transit cadpunctum meridianum , quod similiter per imaginationem tantum sistitur.

Secundo falsa est, fi corpus, v. g. lignum , quod se eundo flumine devolvitur, & iisdem aquae partibus ambitur, omnis motus dicatur expers; palus vero in medio flumine defixus dicatur move ri : quia illud non transit a vicinia earum aquae partium , quibus immediate involvitur , in vici inniam aliarum; hie vero diversis aquae fluentis partibus continuo applicatur , si ve a vicinia quarum' dam partium in viciniam aliarum transit. Omnes

enim homines uulgo concipiunt lignum, quod secundo flumine devolvitur, etiamsi iisdem aquae partibus ambiatur , re ipsa moveri ; palum vero in medio flumine defixum quiescere.

SEARCH

MENU NAVIGATION