Joannis Keill, ... Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De legibus attractionis

발행: 1742년

분량: 759페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

LECTIONES

De Motu Oisibili seu Apparente.

VStronomiae elementa traditurus , corporumque, ' longissime dissitorum motus , motuumque Phaenomena explicaturus , ut ea Omnia a Tyronibus melius intelligantur , necessarium duxi quaedam in genere de motu visibili seu apparente praefari. Et primo cum oculus ea corpora tanquam quiescentia spectat, quae inter se eandem semper conservant distantiam visibilem , & quorum , oculi respectu , idem manet silus , eadem positis , atque invariata distantia ; eorum tantum corporum motus noltro objicientur visui, quae vel inter se , vel oculi respe diu , situs , & positiones mulant. Vel ut paulo altius hanc rem ex propriis principiis deducamus , sciendum est apud Opticos demonstrari, Corpus omne, quod Videtur , imaginem suam depletam habere infundo oculi super tunica Retinae , cujus superficies Sphaerica eis, idque fieri ope radiorum lucis a visibili prodeuntium . Porro cujuslibet puncti imaginem eum obtinere t cum quem radii a puncto visibili prodeuntes, & refractione convergentes in retina offendunt . Portio peripheriae Α Banteriorem oculi superficiem repraesentet, cujus landus seu Relina sit D G , illa scit. tunica quam extremitates nervi optici componunt, atque oculi centrum sit C. Imago pu

dii F erit in recta F C H atque ideo in puncto H, sicut imago puncti E erit in L ; Radii enim lucis a pellucidis oculi tunicis atque humoribus ita refranguntur , ut qui ex F proveniunt ad H convergant, & qui a punelo E digrediuntur

P in

262쪽

suomodo

a16 DE MOTU VISIBILI

in L conveniant, & in iis locis vellicatis nervis , sensati

nem visus excitabunt.

Haec res experientia certa & explorata est . Nam si hominis recens defuncti, aut illius defectu bovis oculus e capite evellatur ; ablata opaca Choroidis membrana , quae cerebro obversa est, ut remaneat solum tenuis & pellucida satis Retinae tunica , si hic oculus senestrae vel objecto cuivis fortiter illustrato obvertatur, non sine voluptate aut forsan admiratione picturam quandam in eo videbimus , obiectum extra positum scite satis imitantem . Eadem conspicientur phaenomena , si loco oculi capiatur lens vitrea convexa , ea enim fenestrae obversa objectorum lucidorum imagines,

charta alba ad debitam distantiam pone locata , exhibebit. Si itaque puncti F imago H in eadem retinae parte maneat immota , oculo etiam immoto , punctum F ut quiescens habebitur . Quod si punctum illud F ad E deferatur , ejus imago in fundo oculi diversas retinae partes successive percurrendo & spatium L H describendo sensationem motus excitabit. Et sit punctum illud longinquum sit , motusque factus fuerit in plano trianguli F C E ; spectator magnitudinem apparentis motus per angulum F C E aestimabit. Si in linea C F aliud sit visibile M etiam longinquum , quod motu suo ad N deferatur, motus ejus vismilis idem erit, qui fuit puncti F; cum imaginis utriusque eadem sit

semita , idemque motu, vestigium in oculi fundo cernitur.

Si visibile M per rectam M F ad F seratur motus ille spectatoris aciem fugiet, quoniam puncti istius imago in H , in

eadem retinae parte immota manet. Et quotietcunque cor pora longinqua moveantur in recta aliqua per oculi centrum trali seu late , eorum motus non erunt visu observabiles;

nec alia ratione de istiusmodi motibus conliabit, quam e Saucto , vel diminuto visibilium splendore , & magnitudine apparente . De obiectis longinquis hie loquor , nam si propinqua sint, etsi in recta linea per oculum transeunte moveamur , possumus tamen de eorum motu iudicare , permutationem situs, & dillantiae ad alia corpora, quorum positiones & distantiae 1unt notae . Quin etiam qualiscunque

263쪽

que suerit mobilis semita in plano E C F, sive motus sit in recta F E, sive in arcu circulari F ΡΕ, sive in alia quacunque

curva F Ε ad lineam EC deferatur,idem semper conspicietur motus , eodem manente angulo F C E , aucto autem vel diminuto illo angulo augebitur, vel minuetur motus visibilis, qui proinde per angulum illum tantummodo mensurari

potest . . i l tino itaque motus corporum apparentes definiantur, Methodus tradenda est , qua Geometrae & Astronomi angulorum mensuras investigant, quae licet passim nota sit, nec Artifices vulgares latet , ne tamen quicquam omisisse videar , quo sequentia a Tyronibus facilius intelligantur , IN

bet eam paucis exponere .

Demon liravit Euclides angulos ad circuli alicujus centrum conititutos proportionases esse periphpriis , quibus insiliunt, unde angulorum mensurae ex peripheriis vel arcubus circulorum optime innotescunt. Quod ut fiat, totam Peripheriam circularem in partes aequales dividunt Altrono mi, has partes gradus appellant, singulosque gradus infici partes aequales iecant , quas scrupulos seu minuta prima nominant. Rursusque unumquemque scrupulum Primum in so scrupulos Secundos , & Secundorum unumquemque in suos Tertios , & Tertios in Quartos, & ita deinceps subdividi mente intelligunt. Atque hac ratione non plures numerant gradus seu partes in maximo quovis Circulo, quam in minimo , adeoque si idem angulus ad centrum a diversis arcubus subtendatur, partium sive scrup lorum numerus in omnibus arcubus subtendentibus erit aequalis; eandem quippe arcus. isti ad peripherias suas totas rationem habent , v. gr. sit Angulus A C B & centro C describantur arcus duo AB, DE, tot erunt gradus &scrupuli in arcu AB, quot sunt in arcu: D E, etiam ii Radius arcus A B sit tantum unius pedis in longum, & Radius alterius arcus stellas fixas attingat, gradus tamen in periphetia A Bin ea ratione minor es gradu in Peripheria DE, qua radius

C B minor eli radio B E Angulus C tot graduum . seu scrupulorum esse dicitur , quot arcus A B veΙ D E. ejusmodi

264쪽

DE MOTU UISIBILI

Instrumentum , quo anguli vulgo observantur , est circularis peripheriae data portio , in gradus , & minuta , divisa. Quacirans scit. , Sextans , aut Octans , ii Instrumentum sit circuli quadrans, Arcum in so paries aequales, si Sextans in clo. , ii O tatas in 41. dividunt Artifices ; quae singulae erunt aequales uni totius peripheriae gradui: unumquemque rursus stadum in suos scrupulos, primos vel etiam secu dos , si instrumenti amplitudo hoc permittat, partiuntur. Deinde instrumenti lateri Pinnacidia vel dioptras figunt ;Regulam suis quoque Dioptris Instructam circa centrum peripheriae volubilem applicant. observantur autem anguli hunc , in modum . Sint duo objecta longe a nobis dissita A & B sitque oculus in C , & mensurandus sit angulus A C B . Convertatur imstrumentum donec per dioptras lateris C D videatur puminum A; deinde circa latus C D instrumenti planum & Regula circa centrum ita vertantur ut per regulae dioptras con-

bici possit punctum B . Manifestum est ex dictis Arcum

D E ollendere mensuram anguli A C B & etiam mensuram arcus A B , hoc est angulus A C B , & arcus A B tot erunt graduum & minutorum quot arcus D E per Regulam abscis.1us conflat ejusmodi partinus . Quin etiam Astronomi alias metas sibi proposuerunt a quibus eodem vel simili instrumento distantias stellarum ariscuales numerarent. Eae sunt cujuslibet loci Horizon , quem extensa quassi infinita Τerrae planities efformat , totam Sphaeram mundi in duo ad sensum hemisphaeria aequalia dividens . Et Arcum verticalem inter stellam quamlibet &horizontis limbum interceptum , istius stellae Altitudinem dicunt. Alia meta est Horizontis .mius , seu punctum quod vertici cujusque loci quocunque momento temporis imminet , quodque linea perpendiculi denotat, secundum quam& omnia Gravia deorsum rapiuntur, & nos recti consistimus . Hoc pacto Naucleri Solis Altitudinem inveniunt respectu arcus, seu anguli, quem esticiunt in oculo Radii 1 S Ie , & ab Horizonte venientes. Ita Astronomi angulum quoque uotaut quem Solis vel stellae Radius format cum ii.

265쪽

sEU APPARENTE. . 22 linea in superficiem horizontis pernendiculari, Regulis &Quadrantibus in hunc usum construetis. Dioptrarum loco nunc Telescopia vulgo adhibentur; quo rum ope , obiecta longinqua certius & exaetius , quam per dioptras exactissimas visu attinguntur . Sed modum Telescopia adaptandi, omnemque illius Instrumenti apparatum hic describere , nos ad alia properantes nimis retardaret, haec igitur nunc sumant. Ex angulorum quoque mensuris corporum longinquorum Diametra apparentes innotescunt ; sit enim quaevis linea n. .,

Α Β ab oculo C directe visa , & ab ejus terminis Α & B ad tra. oculum C duci supponantur rectae A C , R C , linea i Ila A B 3- dicitur sub angulo A C B videri, qui apparens eius diameter appellatur , & tot esse graduum , & minutorum , quot angulus ille instrumento observatus indicabit . Eodem nmodo obiectum quodvis D E ab oculo ad F Spectatum dici. ' itur apparere sub angulo D F Ε, & objectorum AB, D Eapparentes maRnitudines erunt , ut anguli Α C R, D F E. Quod si oculus obiecto A B jam propinquior sit, illud ex dimidia distantia scit . ex G aspiciat, onjectum illud sub du, plo fere majori angulo videbitur. Si triplo propius accedad oculus , triplo fere major fit angulus sub quo apparet objectum , ejusque apparens diameter triplicabitur , modo anguli illi sint tuis parvi, nimirum si gradum unum aut alte

Tum non superant, eruntque ejusdem objecti magnitudines apparentes oculi appropinquationibuS proportionales iaAtque hac methodo si duorum corporum habeantur diametri apparentes, una cum distantiarum ab oculo ratione , , exinde innotescet proportio , quam obtinent eorum diametri verae. Nam si oriectorum dillantiae sint aequales, di metri verae erunt apparentibus proportionales; si anguli, sub quibus videmur, obiecta , sim aequales ; magnitiichnes. verae diametrorum erum ut ipsarum dii tantiae ab oculo ; ex.

m. si angulus A C B sit aequalis angulo D N E , at distantia C B sit tripla distantia F E; erit recta A B. triplo major recta D K. Quin. etiam si, non tantum fit C B diitantia tripla distantiae se , sed α angulus AGB duplus anguli d i e erit Ir vi

266쪽

A B sextuplo major quam d e. Nam capiatur C M a qualisi e , & sit M N objectum sub angulo M C N, aut A C B U- parens, ob angulum illum duplo majorem angulo die erit linea M N ὸuplo major quam de , sed ob B C triplo maiorem ciuam C M erit A B triplo major quam M N, unde erit sextuplo major quam es e. Hinc si Solis de Lunae diametri apparentes sint aequales , de Salis distantia a Terra sit centies maior quam Lunae distantia ab eadem , erit vera S lis diameter centies major Lunari diametro . At Solis 1 nobis distantiam plusquam centies superare distantiam Lmnae, in sequentibus demonstrabitur, unde diameter Solis plusquam centies superabit diametrum Lunae. D;...m Cum , uti dictum est, ad objecta longinqua acecdendo aisara ras eorum diametri apparentes majores fiunt, inque ea fere r f.,22 tione augentur, qua iis propius admovetur oculus. v. gr. si maioris' quis decies propius quam nos Lunam speetaret, i, Lunam

rem . clariorem & secundum diametrum decies majorem cerneret.

Si adhibeatur Telescopium quod decies tantum ampliat o ieelorum diametros ; Luna per illud visa eandem phasim nobis ostendet , quam spectatori decies propius admoto

ritis oti ostenderet . Si Telescopia adhibeantur, quae objectorum . 'Μ- diamatios centies vel etiam ducenties augeant, ea apparea tias exhibebunt plane similes iis quae ex distantia centies vel ducenties minore conspicerentur . Atque hinc novimus ualem quantamque oculis nostris se praes eret Luna , existantia trium Telluris diametrorum spe mita, qualisque etiam eius foret facies, si multo propius accedamus, & ad distantiam 8 tantum stadiorum mille ipsam Contemplar mur . Ex eo enim intervallo , ingentes montium Lunarium Tractus , profundas valles , & latos campos intueri liceret. Quin etiam his Telescopiis altius in coelum invehimur, &Iovi & Saturno reliquitque errantibus, quin cometis quoque & fixis tam prope admovemur , ita ut tam longi itin ris pars tantum Centesima vel etiam ducentesima nobis r stet . Praeterea his Telescopiis Planetarum Circa Axes pr

Irim conversiones, Iovis atque Saturni Lunas , & Eclipses uiusque posterioris Λnnulum , variasque, phalas Conspici

267쪽

mus . Haec Telescopii beneficia silentio praeterire in hoc loco haud aequum foret; cum illud potissimum sit instrumentum , quo hon modo corporum magnitudines , sed apparentes motus observantur . . Sed intermissum de motu vitabili sermonem repetamus . ICum corporum longinquorum motus non aliunde: qu mi

ex mutatione anguli, qui ad oculum videntis est , innot stat , facile hinc constabit, utcunque , corpora aequabiliter moveantur & aequalia spatia aequalibus temporibus describant, fierL tameti posse, ut eorum motus inaequales admodum de irregulares in oculo conspiciantur, quod per exemplum patebit a namus corpus aliquod in peripheria circuli AB DE G Quniformiter revolvi, aequales arcus AB, B D , . D E , &c. a qualibus temporibus percurrendo, eiusque motum Oculus alicubi in i plano ejusdem circuli, in O v.' gr. positus exl sinquo Mpiciat. Cum igitur mobile ab A ad B pervenerit, ejus motus apparenx per angulum Λ O B seu per a cum H L , quem aescripsisse videtur , definietur ; dein in axiuali tempore, dum arcu; B D percurrit , motus apparens

ex angulo B O D dignoscetur ; & videbitur mobile transiisse Per arcum L M , qui arcu H L multo minor est , & mobile in D in peripheriae N H M puncto M conlpicietur ; Postquam vero descripserit arcum D Ε prioribus ΑΒ vel B D riualem , & ad punctum E pervenerit , ab oculo in eodem puncto Μ speetabitur, ita ut, eo tempore quo per arcum D E defertur corpus oculo fere ut immotum & quasi stati narium videbitur ; At dum in peripheria proprii circuli per arcum E F progreditur, oculo ad O posito, per peripheriam M L regredi videbitur . Sic ubi ab E per F ad G pervenerit . . ulus illud conspiciet in puncto H , in eo sci L situ quemi Prius in A habuit. Dum autem a G per I ad a desertur,. ipectator ipsum videbit per arcum H Κ N moveri et at dum in orbita propria progrediens carpis arcum Q Ρ describit . oculus ipsum at idem purustum N .continuo referet , quo tempore rursus stationarium apparebit corpus , deinde post digressum eiu& a punisho P cursum suum invertere, de Per ar

268쪽

a3r DE MOTU VISIBILI

cum N HLMmotibus admodum inaequalibus ferri videbitur. . Haec motuum Inaequalitas ab Astronomis Optica dicitur , is, ostea. eo quod non corporibus reVera competit, sed apparens tam tum est, ex oculi positione orta, corpus enim eadem semper velocitate in propria orbita progredi supponitur , & si oculus in centro istius omitae constitutus fuerit, motum ejus aequabilem semper conspiceret. a b is, Si in quovis intra circulum puncto O, quod centrum non quabilir est, immobilis locetur spectator , is motus corporis peripheriam A B C D percurrentis , in se quidem aequales , inaeQ - . θ.sa, les admodum videbit; & cum longissime distat corpus a sper. rur elatore ut in Α , tardistime incedere videbitur, propinquius uiataria, accedens corpus ut in C, Velocius progredi apparebit, ob quabilis angulum C o D majorem angulo Α Ο Β, licet arcus AB, in C Dis aequales. At nunquam stare aut regredi conspici tur corpus. Adeoque si speetator intra circulum in quo deser- d mm- tur corpus locetur, illudque nunc progredi, nunc stare, nuncis Δ,. regredi videat concludendum erit spectatoris locum etiam mobilem esse.

LECTIO II.

De Motu apparenti qui ex Observat is

Hinusque supposuimus spectatorem loco immotum toto

observationis tempore coni itisse. At si Spectatoris i cus etiam moveatur, diversae tum nascentur rerum apparentiae , & oculus ea comora quiescere cernet, quae ce terrime progrediuntur , quiescentia autem corpora veloci impetu deterri conlpiciet. Quin etiam fieri quoque potest ut motus corporum apparentes fiant veris & ab1blutis directe contrarii, & quae comora revera ad orientem feruntur , ad occidentem tendere spectatori videantur. Quae omnia ex motuum apparentiis , quae se onerunt iis qui in nave vehum fiam - tur , latis apte illustrari possunt. v b η' Si navis aliqua motu utcunque veloci, sed uniformi, a vem deseratur , nec motus navis nec corporum quorumlibet

SEARCH

MENU NAVIGATION