Joannis Keill, ... Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De legibus attractionis

발행: 1742년

분량: 759페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

. DE SYSTEMATE MUNDI. ass

ianam admirabilis de magnifiea hine nobis oritur amplitudinis mundanae Idea. Concipiendum enim est Indefinitum spatium mundanum , in quo innumerabiles locantur Soles , Solesque illi sunt stellae quas vel nudo oculo, vel Telela pii ope detegimus : harum singuli propriis Planetis stipati totidem Mundos seu systemata constituunt. Et unul quisque Sol in proprio systemate idem munus obit, quod in De suo systemate Sol noster . Hinc Mundus existet Divinae Sapientiae , omnipotentiae , & Bonitatis Theatrum, Gloriaeque Immensae, & Infinitae

Palatium .

De Maeviis Solaribus ; di suis , ct Planetarum edica propriss Axer , vertigine ; de Stellis fixis. OB maximam Telluris a Sole distantiam , Solis conve

xitas nostris oculis prorsus e vallescit, nec mirum cum & Lunae, quae nobis multo proprius adest, Sphaerica superficies a sensibus non percipitur, & tam Lunae quam Solis orbes tanquam disci plani nouis appareant; quorum in medio punctum , quod revera est in superficie centrum, seu centrum apparens , dicitur . Et si Solis facies aequaliter ubique luceret, ob uniformem ejus faciem, quae nullam Vari tatem oculo objiceret , poterit ille circa suum Axem rotari , di ejusmodi rotatio nobis non innotesceret; nunc vero Cum in lucidissimo Solari disco, & purissima ejus flamma , saepe nigrae conspiciuntur maculae eius superficiei adhaerentes , ex eorum motu nobis constat de Solis rotatione; nam hae maculae I margine Solis orientali, medium versus progredi Cernuntur , deinde ulterius proveetae in opposita margine sci Loccidentali margine occidere videntur. Et earum aliquae postquam in opposita nobis Solis superficie per quatuordecim circiter dies delituerunt, in margine rursus oriri incipiunt. Circulus A GH D repraesentent Solarem superficiem nobis Conspicuam . saepe vidimus materias quasdam densas ct obscuras nubibus circum terrestribus persimiles in margine Α oriri, quae

292쪽

as 1 DE MACULIS SOL ARIA Us

quae paulatim versus B repentes, in medio tandem Disci conspiciuntur, deinde per BC ad circumierentiam progredien- tes , post aliquam moram in D evanescunt. Ma iiDa - Aliquando macularum aliquae, interjecto dierum viginti circiter spatio , poli digret Ium ab A rursus in eodera puncto conspaeiuntur, talitumque temporis per Solis superfi--.ὸ 2. '' nobis aversam transcurrendo impendunt, quantum in obversa Solis facie nostro conspectui lubjiciuntur . Macul dies. rum motus in Disci peripheria A vel D tardissimus apparet,& versus medium velocior: praeterea earum figurae, Circa margines Solis aretillimae, in medio laiae, & plena matellate sele ollendunt; & hae apparmatiae respondent materiis quibusdam dentis & obthuris, Solis superficiei contiguis , & S lari vertigine abreptis . Quidam exilii maverutit m uias has non corpori Solari adhaerere , sed ab eodem aliquantulum dillare , & circa Solem revolvi ad modum satellitum Iovis ;sed ii facile refelluntur, nam ii maculae in 1upei ficie Solis

Solari exi- non exilierent, eadem macula non videretur per totum tem-ρμη - pus semiperiodi in 'superficie Solari. Sit enim Sol in A visusTAR. is. ex Tellure B sub an to D B C 3o minutorum , si macula

D. a. orbitam H E G extra Solis superficiem percurreret, non videbitur Solis Discum intrare , antequam ad E pervenerit, ubi recta BED ex terra dueta Dricumque tangens macula Orbitam secat, & duela BCG Solem quoque tangere per Solis superficiem tantummodo decurrere videtur , dum arcum E G describit, qui arcus lemi peripheria minor erit, & tem p re , quod semiperiodo minus eii percurretur . Sed ex Oblervationibus conitat maculas quae integram revolutionem abiblvunt, fuere enim nonnullae , quae duas aut tres periO- Manila dos ablolverunt , singulas nempe viginti septem dierum illae r 3 l. impendunt, ad hoc ut a limbo occidenta- ών ' li Solis ad limbum orientalem perveniant ; adeoque cum dimidium periodi suae tempus in transcurrendo Solis Di -

impendunt, ipsarum orbitae in ipsa superficie Solari

ex rabunt .

Micularum plures in medio Solis Disco primo videri incipiunt , alias in eodem dissolvi & evanescere cernimus;

293쪽

DE MACULIS SOLARIBUS.

saepe plures in unum confluunt, saepius in una plures diffuit Primus eas Telescopio suo detexit Galli laeus , postea accuratius observavit Scheinerus, qui magnum volumen, de iis edidit , & tunc temporis plures quinquaginta in Sole visae sunt .. At ab anno I 633 usque ad annum I 67o Vix una , aut altera visa est , exinde saepe plures una conspeetie sunt, & nulla

constanti temporum lege apparent, aut evanescunt. Narrant Historici Solem per integrum annum aliquando Sulam ali.

pallidum apparuisse , & sitne solito fulgore , calorem tenuem debilemque emisisse , quod credibile est ex eo provenisso ,

quod plures ingentes maculae non minimam Solaris superfi- amciei partem tunc temporis texerunt; & nunc aliquando videntur maculae, quae non tantum A am, aut Africam , sed totius Telluris In perficiem latitudine superat. . Macularum motus est ab Occidente in Orientem , di ex solis eo constat, Agem circa quem Vertitur Sol , non esse ad planum orbitae Telluris perpendiculariter erectum, sed ad illud niti et inclinari, & sacere cum Axe orbitae , qui per Solis centrum transit, angulum septem circiter graduum & proinde Solis AEquator, seu circulus in medio. inter duos polos orbitae planum secabit in linea recta , quae pro luetao rbitae occurret in duobus punctis . Et cum Terra in hisce duobus pundiis invenitur , semitae macularum rediar lineae apparebunt, cum scit. oculus spectatoris est in earum plano . At in alio quovis Telluris situ , cum scit. AEquator Solaris supra oculum attollitur . aut insta illum deprimitur , vestigia macularum erunt curvilineae, & Ellipses . Cum splendidissimum Solare corpus obscuris maculis scedatur , non cogitandum est Corpora Planetarum opaca naevis carere ; quibus eorum lacies asperguntur . Et revera Iupiter, Mars, & Venus, si Telescopio spectentur , nobis ni

Culas suas produnt, ex quarum motu constat has Planetas circa Axes rotari. Simili scit. argumento quo Solarem vertiginem probavimus . Venus scit spatio 23 horarum gyra-Piarat iionem circa proprium Axem ab Oecidente in Orientem per-ficit, Mars umilem rotationem horis et min. 4o absolvit/e Terra una die ab Occidente in Orientem etiam circa Axem.

294쪽

rotatur,quod ex apparenti motu omnium Astrorum ab orie te in occidentem nobis consta .

In Iove praeter maculas, plures sunt factis sibi invicem

parallelae, at die neque eandem constantem magnitudinem , nec distantias conservant easdem , nunc crescunt , nunc diminuuntur , aliquando I se invicem Ionsius diicedunt, aliquando propius accedunt, & plures una cum maculis su eunt mutationes. Anno Cassini insignem detexit in Iove maculam , quam per duos annos Observavit Iovis corpori per totum illud tempus firmitet adhaerentem, & eius figura & positio respectu Fulciarum probe determinatae fuere :evanuit tamen illa macula anno I 667, nec rursus usque ad annum is a visa fuit, post illud tempus per tres fere annos in conspectum assidue veniebat: laepius deinde nostris oculisse subduxit, & identidem se conspiciendam praebuit; dc ut verbo dicam ab anno i 1 quo primo visa est, usque ad annum i 7o8 octies apparuit, & evanuit . Rus revolutionibus saepius observatis Cassini comperuit periodum Iovis circa proprium Axem esse horarum s , minutorum Verisimile quidem est quod Terri stabili magis& tranquilla fruatur conditione, quam Iupiter, in cuius facie majores Cernuntur mutationes, quam Telluri obtingerent : si Oceanus alveo suo relicto per Terras undique se diffunderet, novas Continentes, nova maria exhiberet, permutato invicem Soli Sali que vultu . 'Mercurius prope Solem continuo commorans , tantaque luce cum videtur , perfunditur coelum, ut observationes non admittat, quibus eius maculae dignoscantur , & Saturni maxima a nobis prae reliquis Planetis distantia macularum visum oculis adimit. Credibile tamen est illos, praedictorum instar, Circa Axem quendam revolvi, nempe ut Lepius quam semel in una revolutione circa Solem , cujusque Planetae pars qua libet radiis Solaribus exposita, & iis rursus subducta, vicissitu

295쪽

DA CONSTELLATIONIBUS.

LECTIO VI.

De Magnitudine , ct Ordine Fixarum , De ConMIurionibus, Stellarum Catalogis, o Mutationibus , quae fixis auidere vlyae sunt.

OUod fixae dispari inter se magnitudine appareant inde

evenit, quod non omnes pari a nobis distent intervallo,sed quae propius absunt reliquis tum magnitudine tum lace praecellere videntur; illae interea, quae longius distant,minore & mole & splendore conspiciuntur. Hinc oritur stellarum illa in classes distributio, quarum Classium Prima stellas primae magnitudinis, secundae, 3xi tertiae, & ita porro usque ad sextum stellarum ordinem, quae minimae sunt omnium, quae nudis oculis videri queunt. Nam caetetae stellae, quas nonnisi Telescopii ope detegimus, his classibus non continentur. Licet vero antiquum & vulgo receptum sit sex tantum esse fixarum classes, & magnitudines, non tamen existimandum est unam quamque stellam ad harum aliquam praecise referri posse, quin solius tot constituendi sunt magnitudinum ordines, quot lareunt stellae, nam raro admodum duae fixae cernuntur ejusdem splendoris; de istarum stellarum, quas inter prima, numerant Astronomi, apparet magnitudinis diversitas; clarior enim est Syrius, aut Arcturus, quam Aldebaram, aut Spica, omnestamen magnitudinis primae habentur ; sunt quoque nonnullae magnitudinis intermediae, adeo ut alii huius, alii illius aestimant, V. gr. Canicula, quae Tychoni est magnitudinis Ptolem eo nait primae . quod inaicio esse potest, nec esse primae , nec secundae, sed ordinis intermedii. Uerum stellas non tantum magnitudine sua designant Astr

nomi , sed quo melius in ordinem reserant, eas per situm &positionem ad se invicem distinguunt, & in Asterismos, seu Constellationes distribuunt, plures stellas uni Constellationi assignando , eaque Constellatio plurium stellarum sibi juxta

jacentium systema. Praeterea ni stellas omnes facilius in coelo notem & observent, Constellationes ad formas animantium,& rerum quarundam imagines reducunt. Plerasque has im

296쪽

Eadem eae ii stellati Deias ex omnibus Planetis spectas r.

XLVIII

gines ex fabulis , seu religione sua in coelum transtulerunt Veteres , & recentioribus Astronomis easdem retinere placuit , ut perturbationis periculum evitetur , Cum Observati

ues alitiquae curn nostris conferantur .

Dii linctio itellarum in imagines longe antiquissima fuit, si scit. Astronomiae, seu Philosophiae coaeva . Nam in vetu-uissimo libro Iob memorantur orion, Arcturus, atque Ρleiades , & multa Conllellationum occurrunt nomina apud H merum , atque Hessiodum Poetarum antiquissimos, necesse enim suit sic ab initio itellas per partes ditiinguere , & ordine quodam delisnare . Cum immenta admodum sit stellarum distantia , nihil refert in quo Solaris noliri systematis Ioco restideat spectator . sive is sit in ipso Sole , sive in Tellure , vel etiam in Salu no Planetarum extimo ; ex omnibus enim nostri systematis Partibus eadem videbitur coeli facies , eadem stellarum positio, atque invariata magnitudo . Planeticolis omnibus eadem spectantur Ailra; commune Coelum est, idem eos omnes in-

Coelum liellatum in tres Regiones partiuntur Astrono mi, quarum media eas continet illellas , quae circa plana orbitarum , in quibus deseruntur Planetae', iacent , & hoc coeli spatium Zodiaci nomine inlignitur , ob Constellationes ibi positas, & animalia referentes, & extra quod nunquam videntur vagari Planetae. ZOnam. hanc ex utroque latere claudunt duae reliquae coeli regiones , quarum una comprehendit Borealem coeli plagam , altera Auitralem . . . '

Ueteres coelum ipsis visibile XLVIII. imaginibus distinxerunt , quarum duodecim Zodiacum occupant , eiusque D decaremoriis nomina imponunt sua , suntque Aries , Taurus , Gemini, Cancer , Leo , Virgo , Libra, Scsrpius, Sagittarius , Capricornus , Aquarius , Pisces . In Septentrionali regione numerantur Imagines XXI. nem pe Uria minor , Ursa major , Draco , Cepheus , Bootes , Corona Septentrionalis, Hercules, Lyra, Cygnus, Cassi

Ieia, Perseus , Andromeda, Triangulum, Auriga, Pegatis , Equuleus , Delphin, Sagitta , Aquila , Serpentarius,

297쪽

& Serpens. Hisce postea adjeeta sunt constellationes Antinoi ex informibus prope Aquilam , & Comae Berenices ex insormibus prope Cauciam Leonis . Ad Australem Zodiaci partem sunt Asterismi xv veteribus cogniti, nempe Cetus, Eridanus , Lepus , Orion , Canis major , Canis minor, Argo navis , Hydra , Crater , Corvus, Centaurus Lupus , Ara , Corona australis , & H- scis Austrinus. Hisce nuper adduntur constellationes x IIcirca polum Austrinum , quae nobis Borealem Telluris partem habitantibus ob gibbositatem Terrae sunt inconspicuae; scit. Phaenix , Grux , rivo , Indus , Apus , Triangulum Australe , Musca , Chamaeleon , Ricis volans , Tucam live Λnser Americanus , Hydrus, Nphias sive Dorado. Extra depictarum imaginum limites sunt stellae quaedam ad illas irreducibiles , quas ideo informes vocant; ex qui- for M. hus insigniores Mironomi novos aliquando asterismos conficiunt.

Λd Asterismos etiam pertinet. Galaxia , seu Via Lachea, Gauri . uae est circulus latus candore laetis perfusus , nonnunquam uplici tramite , plerumque simplici totum coelum ambiens . Hunc coeli tractum innumeris minutissimis stellis resertum esse , Telescopio suo deprehendit Galilaeus ; de quamvis singulae stellae nudo oculo sint imperceptibiles , coniunctis tamen luminibus eam coeli regionem illustrant, & candore suo

perfundunt.

Imaginum ope , uti diximus , stellas omnes distinguere ,& in coelo notare valuerunt vetustissimi Astronomi, & catalogos fixarum mira solertia & cura exinde eondiderunt. Hi catalogi recentiorum observationibus adaucti & correeti omnes continent stellas visu perceptibiles , imo plures in iis nunc notantur stellae, quae non sine Telescopio videri pos

sunt.

Hipparchus Rhodius annis circiter ante Christum natum leto primus inter Graecos stellas fixas in Catalogum redu-2383 3- axit , a in ea sententia Plinii rem etiam Deo improbam numerare posteris Alias, ae s a ad normam expangere , or gorius excogitatis, per qua singularum ιoca atque magnitudines

298쪽

fgnaret: Uti Desie discerni posset ex eo , mn modo an obis

nascerenturve sellae, sed an omino aliqua eranserent,--rentu υe , stem an crescerent, minu emturque , caelo in haereditate eum

ais relicto, siquisquam, qui rarionem eam caperet, tamentus esset..Hipparchus ex propriis & antiquorum Observationibustoeta itellas in Catalogum retulit, & unicuique propriam latitudinem,de longitudinem tunc temporis Competentem adis scripsit. PtMomeus - Ptolomeus Hipparchi Catalogum . quatuor stellis adauxit numerando. Ρost Ptolemeum . Ulug Beighi magni kιν Tameriani Nepos sidera observavit, & Ioi 7 stellas catalogo

μιιua suo intulit. Saeculo decimo sexto & sequente, plures Ur nia naeta fuit cultores, inter quos . eminebant Regiomon. tanus, & Copernicus. At omnium conatus superavit nobi-B M lissimus ille Astronomus Danicus Tycho Brane, qui magna , & exquisita arte laeta initrumenta comparavit, quibus coelum denuo lustraret. Is loca 777 fixarum propriis obser is calato' vationibus ex coelo deduxit, &.ia Catalogum retulit . Keplerus quidem in Tabulis suis .Rodolphinis. stellarum catalogum exhibet, quem Tychonicum vocat,i in quo numerantur II 63 stellae, at reliquas praeter illas 777, ά Tychone Lbservatas, partim ex Ptolomeo, partim ex aliis diversis authotibus hausit; nihil enim Tychoi in proprium eatalogum retulit, . quod non ipse suis initrumentis, calculoque

invelligaverat . . . 3

Gulisimur Tychoni cinevus Serenissimus Hassiae Princeps Gulielmus ridera contemplari. aggressus est , do cum Matnematicis suis. oo'.tiri Rothmanno, & Byrgio, indefesso per 3o annos labore , 4ocio se stellas observavit, & catalogo . inclusit, adjunctis stellarum, locis secundum longitudinem ex propriis observationibus

computatis.

Riee ui . Ricciolus Iesesta Kepleri catalogum 3 os stellis locuple& exinde earum numerus ad I 468 excrevit, 1ed hunc catalogum ex propriis observationibus haud construxit, sedo ervavit tantum tot stellas propriis instrumentis cum Socio Grimal-β di. observavit, & earum loca supputavit; reliquas ex Ty-

Goae, Κeplaro, & aliis auctoribus deprompsit. Mirum est ,

299쪽

njE FIXARUM CATALOGI S. 1

quod Riceiolus plures stellas quae tempore Tychonis in

oculos otianturn, incurrebant , quae ue ab ipso Tychone rite sinit observata , tempore vero Rictioli, plane manuerunt,

e lauasio adhuc, siuet 'non amplius con*iciantur, in catalogo tuo retineat . quasi ipse illas observasset. Biri Rhiusi in i Globo liso quadrupedali, anno r633 Argentorati in edito , memiuit Bayerum in sua Vranometria r Tay itellas delineasse s gloriatur etiam, quod ipse in suo Globo et 762 stellas . designaverat, sed quis eas obier va- 'vit aut quo anno , non prodita . . , .

Stello ad. polum Antareticum' sitas, & nostrae Zonae in- conlpieuas, primus, recte observavit Cl. inicus Collega Ed, mundus Hilley, qui magno Sidereae scientis amore percitus, obseroa it longam & periculosam ad Insulam S. ae Helenae suscepit navigationem , ut si: us stellarum sub polo Antannico nostentium exquireret. Edidit is Catalogum 373 Fixarum au- si M. atralium , quarum loca supputavit ad annum I 677. '. Illustris Ioannes Hevelius Dantiscanus vir maxime industriux & indefessus altrorum cultor , exquisitissimis Instri ras obsese mentis & omni apparatu Allronomico infir uetus', fixas majori quam antea cura observavit, loca IF J3 stellarum ex pro- Hul eoni priis observationibus supputavit, & novum omnino condidit istellarum catalogum , qui continet stellas 1888, nimi- -'' rum 9 o veteribus cognitas, & supra Horizontem Gedanensem conspicuas ; 6o 3 alias , quas ante ipsum nemo rite debl- is: initrumentis determinavit, & 333 circa polum Antar- isticum , & infra Horigontem Gedanensem semper depressas ex Catalogo Halleano transtulist . Flamstodis, At Catalogum longe amplissimum & correctissimum bre- catalo avi, ut spero , nobis dabit Joannes Flamstedius Astronomus Regius Greenovicensis :. in hoc catalogo numerus stellarum ad 3ooo excurrit. Et sicut Hevelius duplo plures stellas observavit quam Tycho , sic Astronomus notur Britannicus numerum stellarum ab ipso observatarum duplo auetiorem reddidit quam est numerus earum, quae ab Hevelio observatae suerunt. Tantum Urania hujus Ailronomi debet laboribus, ud ne minima quaevis conspiciatur stella, cuius

R a locus

300쪽

1σo DE FIXARUM CATALOGIS .

locus in coelis non melius innotescit, quam plurimarum bium de civitatum situs de positiones , per quas quotidie itis nera faciunt viatores. Non mirum est, quod Astronomi tot pertinaces vigilias, tam Herculeos labores in stellis observandis sustinuerunt, cum non alio poterunt modo investigare Planetarum vias, & orbitas in coelo notare, nisi me cognita prius fixarum loca , quibus , tanquam columnis firmissimis, omnis innititur Amonomia. διεπιν Ex tribus millibus stellis a Flamstedio in catalogum r plures sunt, quae non sine Telescopio videri possunt. Misam, adeoque non plures in hemisphaerio visibili oculo inerin

simul conspici possunt, quam mille . Mirum hoc plerisque

videbitur, cum hyeme, illuni & serena nocte, primo intuia tu innumerabiles videntur conspici stellae. Sed apparentia illa est visus hallucinatio ex vehemente stellarum micati ne profecta, dum oculus confuse & sine ordine omnes . simul intuetur ; at qui distincth ad singulas attendit spectator , nullas inveniet stellas , quae ab Altronomis non notem tur . Quod si quis Globum coelestem majoris formae, qualis

est Blavianus, adhibeat, eumque cum coelo Comparet, quantumvis acri oculo coelum rimetur, non facile tamen stetitam inveniet vel minimam , cujus imago in superficie illius Globi non depingitur.

M tamen Interim fateor stellarum numerum esse immensum & tan-st iis μ' infinitum , nam qui Telescopio coelum vult i immensua. tueri, ingentem ubique fixarum multitudinem Inveniet, quae nudis oculis se minime produnt, praesertim in via Lactea tam consertim reperiuntur fixae , ut illum coeli tractum singulae licet imperceptibiles luce sua , seu candore quodam

perfundant.

Cl. Hookius Telescoplum duodecim pedum versus Plei des dirigens, quae olim septem sunt visae, at nunc tan-lum sex inermi oculo visuntur septuaginta & octo stellas notavit, & longiora adhibens Telescopia longe plures diversae admodum magnitudinis detexit: vide Microgr. pag. 2ψr Et Antonius Maria de Rheira in Radio suo δελ- neomstim pag. I97 affirmat a se per tubum opticum nu

SEARCH

MENU NAVIGATION