Joannis Keill, ... Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De legibus attractionis

발행: 1742년

분량: 759페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

eundem intra navem situm servantium & relative quiestentium motus vectormn oculis percipitur; cum enim omnes

navigii partes eundem semper inter se , & etiam vectoris respectu , situm , & positionem conservant, ipsorum im sines in oculi iundo depictae, iisdem semper retinae partibus quasi immotae adlinebunt. Ex quo net ut quamvis omnia quae intra navem locantur corpora una cum ipsa celerrime progrediantur , eorum tamen motus spectator simul cum iis is nave vectus non visurus sit. Idem tamen ad littora oeulos vertens, ea cum aliis objectis extra positis, m veri conspiciet, nam dum ipsa navis movetur & oculum spectatoris secum vehit, necesse est objecta externa situs suos oculi respectu mutare , & ipsorum imagines nunc has, nunc alias Retinae partes successive occupare , unde fit ut quiescentia objecta externa moveri, dc quae intra navem si- .Hisdmul cum ea progrediuntur quiescere videant in nave col-

Si dum navis celerrime progrediatur globus plumbeus cle summo malo demittatur , eum ci si in perpendiculo calentem aspicient vectores. Qui qui clem glonus s quod idem faceret si navis omnino quiesceret tabulatum navis iuxta Pedem mali percutiet, verus tamen ejus motus non fit in perpendiculari ad superficiem globi terrestris , sed deflexo

per aerem itinere fertur Globus , quam ejus semitam incurvatam facile deprehensurus est quisquis qui ex alia. Quiescente nave motum spectaret. Huius phaenomeni cauia i cile ostenditur . Nam juxta primariam Naturae legem , Corpus omne in incepto semel motu secundum eandem directionem semper perseverare conatur , jam Globus dum in summo malo haereDat, una cum malo progrediebatur , ad eoque postquam dimittitur eandem progrediendi vim retia nebit , & urgente gravitatis vi progredietur , simulque descendet ; neutra enim harum virium alteram destruet aut imminuet, neque enim sunt contrariae in adeoque nec misnus prorsum nec minus deorsum tendet globus , quam ii viribus separatis impelleretur ; sed hisce conjunctis viribus solum impeditur rectitudo semitae, quam seorsim haberent

272쪽

perpendicularis. & horizontalis impetus , motusque peragintur in linea curva ita simili,quas describunt Gravia horizont liter projecta , quaeque simul prorsum & deorsum flarum ur , & spectator in quiescente nave Globum ejusmodi percurrere curvam videbit. Porro cum Gribus &: malus eadem veloci late progrediuntur , eadem inter utrumque semper manebit distantia , & proinde Globus juxta pedem mali tabulatum feriet; I aeterea motus Globi, quo prorsum tendit, tam navi ejusque partibus, quam υectaribus communia est. At motus ille communi uti onensum est, i ante casum Globi videri non potuit, quare nec pollea; in descensa erit observabilis :Sed solus ille motus , quo Globus vi gravitatis propriae deorsum tendit, quique Globo peculiaris est, visu percipitur; hoe eli Globum' quasi in persendiculo cadentem aspicient vectares. Haru Omnia revera sic accidere experimenta saepius laeta adeo confirmant , ut dubitationi nullus, relinquatur

Si quis in prora sedens , Globum vel sus . puppim ea cel ritate qua navis fertur , proiiciat, Globus ille nec prorsum ,

nec retrorsum movebitur , sed sublati gravitatis vi in aere immotus maneret, gravitate autem urgente, recta ad navem descendet , talemque esse ejus motum ita .ripa vel in quiescente nave sedentes agnoscent spectatores,vis enim a proiiciente impressa contrariam & aequalem destruet vim,quam Globus a nave acceperat.At illi, qui in nave: vehu tur , Globum non quiescentem nec recta cadentem .,

sed versus puppim e1 velocitate latum conspicient, quam revera haberet , si quiescente nave , eadem vi projectus fuisset ει

- . Si velocitas qua proiicitur Globus versus puppim sit munon velocitate navis , Globus in eo casu in eandem Cum n Ve plagam sed tardius deferetur , nondum destructa vi tota quam a navis motu accipiebat. At in nave sedentes Gl dum non simul cum nave progredientem conspicient, sed in contrariam Pr sus plagam tendentem ea celeritate,quam h

heret, si .escente nave eadem vi projectus fuisset. Hinc

273쪽

nx OBSERVATORIS MOTU ORΤΟ. 233

liquet motum apparentem Vero & absoluto posse fieri dire

cte contrarium . . ' .

At obiiciat aliquis Globum E manu projicientis emissum , in ipsam puppim impingere , eique ictum imprimere ; quod

fieri non potest, nisi revera Globus Versus puppim moveretur . Qui nodus solutu non dissicilis est, Globum enim ii, qui intra navem versantur, tu puppim irruere eamque percutere Cernent. At si ponatur aliquis in ripa quiescens, ille non Globum in puppim,sed puppim in Globum impingentem videbit,& ictus magnitudo in utrovis corpore recepti eadem omnino erit ac si navis quiesceret, & Globus revera in puppim impelleretur ea celeritate,qua puppis ad Gl bum accedebat. Si enim duo sint corpora Α & B utcunque aequalia vel inaequalia , eadem erit percussionis vis, sive B A. cum data celeritate in corpus A quiescens impingeret, sive quiescat B , & Α cum eadem celeritate in ipsum B irrueret, vel si utrumque corpus versus eandem Plagam movere tur, & subsequens A celerius motum in ipsum B impingat', eadem erit quantitas ictus, ac si B omnino quiesceret, & Λ1atum esset selum modo disserentia celeritatum, qua scit. linsius celeritas superat celeritatem corporis B. Vel deniques A & B in contrarias ferantur plagas , atque in se invicem impingant, ictus magnitudo eadem erit ac si ipsorum unum

quiesceret, alterum motum esset cum ea celeritate, quae sit utriusque celeritatum summae aeriualis. Verbo dicam , eadem semper manente velocitate Corporum relativa, qua ad se invicem accedant, eadem quoque manebit percussionis quantitas quomodocunque velocitates illae partitae suerint. Atque hinc fit, ut in nave quantumvis velociter lata motus omnes nostri rerumque a nobis mobilium eadem ratione peraguntur, iidemque apparent, ac si navis revera quiesceret. Et universaliter verum esse deprehendimus , quod corporum in dato loco inclusorum iidem crunt motus inter se , iidem congressus , eadem percussionis vis , sive Iocus ille quiescat , sive moveatur uniformiter indirectum Haec adduxi exempla i ut vobis constaret quantum discriminis inter motus corporum reales , di apse entes Iose

274쪽

236 DE SYSTEMATE MUNDI sit intercedere ; & quam dissicile sit de illis, ex his, iudicium

facere .

Ex iisdem constabit, quod si in Iove vel Saturno vel alio quovis Planetarum locetur spe stator , is loci sui motus proprios non magis visu percipiet, quam navigantes motum navis in qua vehuntur oculis discernere possunt. Et hi quidem ex subitaneis navis lax itionibus, quas sibi frequenter molestas experiuntur, motum ejus aliqualem dignoscunt. At Planetae

nullis fluctibus, nullis procellis sunt obnoxii, sed placidissi natatione in tranquillo quasi aequore natantes fruuntur , in motibus suis absque omni impedimento perseverant.

LECTIO III.

CUm ut ostensum est , pro vario oculi situ atque motu

tot & tam varice fiant rerum apparentiae , quo melius ruindi fabrica innotescat, & Universi admiranda pulchritudo , motuumque Harmonia , animo concipiatur ; Co venit ut Divinum hoc dil immensum opus non ex uno aliquo*e stetur puncto seu angulo , sed ex pluribus locis debitis intervallis a se invicem ditiantibus lustrandum erit , ut diversos hos aspectus com templando , eosque comparando vera tamdem . & julla , summoque Conditore digna universi opifici. eliciatur cognitio. Coelettia itaque Corpora motuumque phaenoriem ut per noscantur , fitSamus nos non Terricolas esse , & uni sedi quasi puncto, arum , sed potet item nobis dari libere qumcunque libuerit per spatia indefinita vagandi. Et ut liveriuras aspestuum ex diversiis locis habeatur , aliquando nosmetis spatio quodam immoto sistamus , aliquando in Sole . Depius in planetarum aliquo, & nonnunquam etiam inrueli fixis ob ita Comeis locari no& supponamuS -- να ire per insa's. vulvae Terris di inreti sede resintis Nise - , validisue humeris is uere Atlantis. Et

275쪽

Et quamvis corpora nostia utpote in 'Terram sua gravita te depressa ad altissimas' illas domos avolare non possunt nihil tamen prohibet quo minus animo & imaginatione Cae-leiles illas peragremus regionesti Nec deneganda est liueo quam nosmet nobis vindicamus licentiam , quippe quae Omnibus omnis aevi Astronomis semper concessa fuit; m enim oculum a superficie ad ipsum .elluris centrum detulerunt, ut motuum aequalitas exinae spectaretur, quin & circulos &lineas rectas per Solem & Sidera traducunt, quae licenti , ni peteretur semper , & concederetur , brevis admodum &imperfecta esset Ahironomiae Scientia , & irritus omnis Atlro

Ut igitur Astronomis solenne fuit, oculum ad Terrae centrum detruderet, quo is motum apparentem diurnum Con- piceret aequabilem , nobis e contra , quo motus corporum reales & absoluti, quantum fieri potest aequabiles videantur , liceat spectatorem in coelum invehere & in loco ciu clam immoto constituere . Nam omnes cujusque sectae Aitronomi facile agnoscunt Planetarum motus esse in se simplices uni sormes & regulares. At ex Terrae superficie, aut Φab ejus centro spectati Planetae in motibus propriis inaeciuali admodum & minime regulari cursu deferri videntnr , adeo- gulari cur que certum est Tellurem hanc non in illorum motuum ceutro locari. Motus itaque corporibus mundanis proprios qui contemplari velit spectator, primo vel in Solis centro vel ietiam extra solaris corporis Globum , non tamen in loco ab illo nimis remoto se si ilat , & quales is sit visurus rerum apparentias hic perpendamus.

Et hic in primis notandum est; quod in quocunque Iocor natur spectator , semper in centro prospectus proprii se

conlii tutum cernet. Nam corpora longinqua, etiamsi magnis intervallis a se invicem dii tent, si tamen in eadem fuerint linea per oculum transeunte , in eodem spatii 'puncto, &quali aeque remota videnturi; Unde fiet, ut spectator ea COrpura, quorum dii tantias vitu aetii mare nequit, ad superficiem Sphaerae referat , cuius centrum ab oculo tenetur , motusque ψmnes. in ea superficie peragi apparebunt. Hinc sit ut Solem s

276쪽

positionem respectis nil mu

138 DB SYSTEMATE MUNDI.lem , & Lunam , & reliqua omnia sidera , quae diversissimis

intervallis a nobis dillant, uni cum nubibus quae non ultra milliare unum aut alterum ascenduot, tanquam in eadem

superficie Sphaerica concava locata intuemur; Qualiscunque igitur sit speetatoris habitatio silve in Sole , sive in Saturno Planetarum Extimo , vel etiam An stella quavis fixa , locus ille pro medio mundani spatii , seu pro centro Universi ab istius loci incola habebitur .

Spectator itaque Solis, centrum tenens, & coelum intuens, superficiem ejus Sphaericam concavam oculo concentricam , innumerisque Stellis , quιs fixas dicimus , undique refertam videbit ; cumque Stellae illae e tellure spectatae eundem inter te immutabilem situm atque ordinem servare deprehemduntur , si1C etiam e Sole visae, eandem quoad se um , quae e Terra Oblervatur,a se invicem invariatam distantiam & p sitionem obtinebunt ; tanta enim est ipsarum vel a Terra vel a Sole diitantia , ut pollea ostendetur , ut exigua illa loci mutatio , quae fit spectatorem a tellure ad Solem deducendo , vix sensibilem mutationem in Stellarum situ visibili es-ficiat . Verum quamvis Stellae fixae e tellure visae easdem semper a se invicem dillantias & eosdem inter se situs com servare videantur , at oculi respectu positiones mutare , &nunc supra ait olli, nunc infra deprimi, perpetuoque motu circa telluris Axem gyrare observantur , cum tamen interea qui e coelo Solari illos intuetur, omnino immobiles, seu in eode in semper loco permanentes conspiciet. Nec profecto resert sive omnino quiescerent Stellae, sive circa Tellurem coelum Omne fidereum una cum Sole esset volubile , semper enim e Sole eadem esset quietis apparentia, nam motus ille siquis fuerit gyrationis circa Terram , fit spectatori, Stellisque Omnibus communis , adeoque non magis sensibus percipietur , quam navigantium oculis cursus navis , in qua venuntur , ut observabilis . Praeter Stellas innumeras quiescentes , sex alii in coelo nitent circa Solem volubiles Globi , qui diversis omnino periodis gyros complent , adeoque varias, & continuo mutabiles positiones tam a se invicem , quam ab immotis Stellis

eas Diuitigod by Coosli

277쪽

eas sortiri necesse est . Stellas has errantes si ve Planetas dicimus, quarum una est ipsissima Tellus nostra habitatio . Quin si Tellurem quiescere , molemque circa ipsam motu annuo deferri supponamus certum tamen est spectatorem in Sole Tellurem eundem in coelo circulum & eodem tempore describentem videre , quem nos in Terra habitantes Sole percurri observamus, uti in sequentibus demonstrabi

tur.

Planetarum nomina & Chara fleres sunt, Saturnus h , Iupitet , Mars , Tellus β , Venus Mercurius y qui est

Soli proximus . . t ,

Planetae Omnes secundum eandem plagam , scit. ab Occidente in Orientem , circa Solem in orbitis in uno sere plano moveatur iacentibus seu non multum a se invicem dehiscentibus , feruntur ; & orbitarum plana se mutuo secant in lineis quae dimi. per Solis centrum transeunt; adeoque spectator in Solis Orμην- . centro locatus , in orbitarum omnium planis consistet, &Planetas in concava coeli superficie motus suos peragentes , Exculosque circa se maximos describentes videbit , unde fit ut singulor m planetarum diversas a Sole distantias oculorum acies aestimate non 'possit.' Quo itaque tam distantiae quam motus Planetarum videantur , convenit ut e Sole migremus , octilusque supra orbitarum plana ascendat, in recta, quae per Solem transeat, & ad orbitam Telluris perpendicularis sit,' sc quanta Terrae a Sole distantia est , tanta

etiam sit spectat cris dii tantia , in hic recta posui. Ex hoc Ioco cernere licebit Planetas diversis admodum intervallis a Sole removeri, & qui gyros cilius conficiunt, ipsi propiores

esse ; qui tardius absolvunt circuitus , longius abesse . Eritque Planetarum talis ordo , qualis in annex1 figura reprae- TAB. t .sentatur . Ubi in orbitarum centro praestat Sol loco immobilis , circa quem volvuntur planetae sex , Mercurius , Venus , Tellus , Mars , Iupiter , & Saturnus, ab Occidente in . rum indo. Orientem. Secundum ordinem literarum ABCD; Mercurius'

Soli proximus circulum suum peragrat spatio temporistri metiri ; deinde Venus paulo maiori ambitu periodum absolvit mensibus fere octo . Ultra hanc Tellus circuitum comfici t

278쪽

et o DE SYSTEMAΤE MUNDI.

ficit spatio unius Anni. Deinde Mars yiennio circulum proprium complet. At longius multo protenditur orbita Iovis , tardiusque ille, scit duodecim ennorum spatio Circulationem perficit. Extimus denique atque omnium lentissimus Saturianus reliquas omnes orbitas gyro suo continet , & . triginta annos ad periodum propriam complendam postulat. Hoc est antiquissimum Mundi systema a Pythagora ejusque s quacibus in Graecia ab Orientis populis introductum , quamvis alterum illud apparens Systema quod Terram immobilem , caelumque volubile ponit a vulgo fuit receptum. Quod etiam Aristoteles , reliquique , qui post illum in sequentibus seculis vixerunt Philosophi, a prioribus magnis viris multum degeneres amplexi sunt, usque ad Nicolaum Commicum , qui verum veterum systema ab oblivione vindicavit , & resuscitavit, solidisque argumentis confirmavit. Unde ab Astronomis systema hoc Copernicanum dicitur. Post inventum Telescopium nova spectacula, non ante observata coelum intuentibus manifesth se ostentabant, quae syllema antiquum mirifice auxerunt, invictisque argumentis stabili-

Planetas Telescopio adiutus , diligentius lustrans spei ta-tor , deprehendet eos , Telluris instar , esse corpora Sphaerica , & opaca , nam facies eorum quae Soli obvertuntur illuminari , Solisque luce reflexa splendere, facies autem aversas tenebris obvolvi, eosque umbras in plagam Soli oppositam projicere , conspicimus . Lineaque illa , quae splendentem partem a tenebrosa disterminat, aliquando recta apparet , aliquando curva , & nunc convexitate , nunc concavitate sua lucentem partem respiciet, pro vario planetae &oculi situ , respectu Solis illuminantis superficiem planetae Sphaericam . Quin etiam pro diverso spectatoris situ nunc major nunc minor illuminatae faciei cernitur portio ; Ut in corporibus opacis Sphaericis lucenti Soli expolitis fieri

oportet.

Planetarum tres . nimirum Tellus , Iupiter , & Saturnus aliis minoribus Planetis continuo stipari observantur; qui Planetae secundarii Lunae , seu Satellites appellantur. Hi

279쪽

rrimarios in suis circa Solem circulationibus perpetuo comitantur , & interea etiam unusquisque Circa Primatium proprium gyros perficit. Tellus quidem unica tantum comi- THIusLω- tatur Luna, quam illa secum annuo circa Solem cursu vehit, & pcieterea circa se, tanquam centrum, menstruo itinere gyrare facit.

God autem Luna prae omnibus stellis tanta luce fulgeat , de magnitudine Solem ipsum adaequare videatur , in causa est eius Telluri proximitas , nam e Sole vix sine Telescopio erit observabilis, ac proinde si tantum a Terris dillaret , quam Sol, opus esset Terricolis Telescopio, quo vide,

tur .

Iovem quatuor Lunae tanquam Satellites perpetuo stipant, quae diversis periodis atque distantiis circulationes cir- i, in ipsum perficiunt. Hirum intima ad diliantiam 2i diametrorum Iovis periodum absolvit die una cum tribus partibus quartis . Secunda diametris Iovis a Iove dii lat, & orbitam stopriam delcribit spatio dierum trium, horis tredecim. Tertia diebus circiter septem , horis tribus , septemque Iovis diametris cum parte sexta a Iove remota circulum peragrat . Extima denique diebus lex decim, cum octodecim h ris , ad distantiam duodecim circiter diamei rarum Iovis revolutionem in orbita sua perficit. Planetas hos Joviale primus mortaliuria conspexit magnux

ille Galilaeus iubi optici seu Telescopii beneficio, hisque

coelum sidereum adauxit, Uellas Mediceas eos appellan quorum motibus observatis,non pauca debentur Astronomi e, atque Geographiae incrementa . Saturnum in suo circa Solem itinere , non pauciores quam nise m quinque comitantur Planetae minores , horum plerique Ob eomit μων

magnam vel a Terra, vel a Sole diliantiam; & exiguam Corporum , molem , noviri si longissimis perquiliti Teleseo piis se produnt, quorum tempora periodica , & distantiae 2

Saturno ita se habent. Intimus revolutionem conficit die

s I & distat a Saturni centro eius semidiametris G. diebus a , holis r7 , ad di istantiam 3 semidiametris , Saturni periodam absolvit. Tertius 4 diebus, horis 13 , ad diltan-Q. liam

280쪽

241 DE SYSTEMATE MUNDI.

liam octo semidiametrorum , integrum circulum describit. Quartus diebus fere sexdecim periodum absolvit, distans a Saturno octodecim semidiametris. Quintus & visorum extimus spatio dierum Da orbitam percurrit, distans a Saturnos . semidiametros Saturni. Exornat, praeterea, Saturnum Annulus, qui eum medio cingens , nuiquam contingit, sed undique ab ejus Corpore ,

distans , fornicis instar, pondere libratus suo , seipsum sustinet. Annuli hujus diameter plusquam dupla est diametri S

turni, & quamvis tenuis admodum sit superficiei convexae crassities , tanta tamen est annuli latitudo , live profunditas , ut pars circiter media istius spatii,quod ab extima eius luperficie ad Saturnum porrigitur , ab eius Corpore occupetur , reliquo tantum spatio vacuo manente. Quibus usibus inservit admirabilis hic annulus , Terricolas & latet, & perpetuo so san latebit, cum nihil ei simile in rerum natura deprehendimus . Suscipienda tamen est infinita Maiestas atque potentia Dei, qui nostra hac aetate , nova operum suorum specimina, nobis conspicienda deprompsit.

In qua probatur Θ a superius expositum esse

verum Mundi SUema .

Contra Mundi Systema in superiore lectione expositum ,

nobis fortasse objiciat aliquis , nos finxisse nosmet in coelum evectos, & ordinem atque motum planetarum supra traditum propriis lustrasse oculis , sed finximus tantum,& qui proinde ponitur corporum mundanorum ordo sive is situs, erit figmentum . An non eadem fingendi licentia, alius quivis planetarum ordo supponi potest possumus, accedente 1ensuum testimonio, Terram ponere immobilem, Solemque atque planetas circa illam motus suos describentes , atque ex illis positionibus possumus omnes apparentias & phaenomena explicare. Respondeo quamvis finximus, non in altum sublatos , e coelo in Solem , atque Planetas despexisse , qui tamen

ex hac hypothesi 4 coelo conspiciendus erit Planetarum situs at que

SEARCH

MENU NAVIGATION