Joannis Keill, ... Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De legibus attractionis

발행: 1742년

분량: 759페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

PLANETARUM SUPERIORUM

tercedit tempus inter duas coniunctiones Saturni cum Sol proximas e Tellure visas, vel inter duas quaslibet similes Saturni Elungationes a Sole: tempusque inter coniunctionem, .& proximam opposivionem eli hujus spatii dimidium , nempe dies I 89. Similiter invenitur , tempus inter duas proximas Iovis cum Sole conjunetiones, aut eidem oppositiones esse aequale Anno una cum triginta tribus diebus. At Mars post unam oppositionem , sequentem non attinget, nili post binos Annos , & insuper quino uaginta dies . Planetae Omnes Soli oppositi oriuntur occidente Sole , &occidunt illo oriente; .mih autem digressum Ρlanetarum 1 Solis oppolito , manent Sole Gientaliores, postque Solis oc- Casum vesperi sunt conspicui, donec Soli conjuncti simul cum illo occidunt, & oriuntur, deinde post eorum a Sole recessum fiunt Sole occidentaliores, & mane ante Solis ortum tantum conspici Possunt; nam vespere citius Sole occidunt donec ad oppolitum Sus perveniunt, ubi rursus Oriuntur

occidente Sole.

Uti de Inferioribus ostensum fuit, ita quoque superiorum Planetarum orbitae non iacent in plano Eclipticae, sed eorum omnium plana Eclipticam secant in rectis, quae per eris tuo Solem transeunt, & Nodoram Lineae dicuntur. Punctaque, ad Mim rubi hae lineae Eclipticae occurrunt, Nodi vocantur . Quaret nec superiores Planetae unquam in Ecliptica videntur, nisi cum in Nodis versantur ; in aliis omnibus Iocis nunc magis, nun minas , ab Ecliptica deflectunt . & maxime ab illa dictant cum circa limites seu puncta ab utroque Nodo aequi dictantia versantur , ubi Latitudines maximae Heliocentricax sunt , quae sequuntur , lci L Saturni Latitudo maxima Helio-Centrica est a grad. 3o min. , Iovis I grad. min. 2C. & Mar tis a grad. 12 mi in Dato Loco Planetae in sua orbita , seu cytilantia ejus a N do , eadem ratione exquiretur ejus Latitudo Heliocentrica , qua vos Veneris & Mercurii Latitudines invenire docuimus ..Latitudines autem Planetarum Geocentrice , seu distantiae a

Plano Eclipticae E Tellure visae ex situ dc ditantia Tellum V 3 2is,

412쪽

iis plurimum pendent, nam eadem manente Latitudine Pla-τΑs , Heliocentrica , pro Varia positione Telluris varia erit ejus Latitudo e Terra visa. Sit enim Telluris orbita Τεν, superioris vero cujusvis , Martis verbi malia orbita sit δM , cujus planum ad Eclipticae planum inclinatur ; illudque intersecat in linea Nodorum N n. Sit Mars in is , & Tellus in T , ut videatur Mars in aspectu ad Solem opposito . Ex re ad planum Eclipticae demittatur normalis redis ae E ;hare recta subtendit angulum , qui latitudinem Planetae Geo-Centricam metitur . Cum itaque Tellus est in T inter S Iem & Martem, Latitudinem Martis visam angulus T Emetietur . At si Tellus in t locetur , ut Sol fiat Marti coniunctus , ejus Latitudo h Terra spe nata erit aequalis mensurae anguli es t E, qui angulo δ' T E multo minor est, & in eadem fere ratione minor qua distantia T is minor est distantia i r . Si Tellus sit in T, erit Martis Latitudo Geocentrica maior Heliocentrica , & quando Tellus in t exiitat, erit illa hac minor . Eodem mocio pro vario situ Martis & Telluris , respectu Solis, Latitudo ejus Geocentrica mutatur, ita ut, caeteris paribus , illa sit minor , quo Mars propior sit

conjunctioni cum Sole , & major quo is Solis oppositio sit

vicinior.

Patet etiam , superiorum nullum e Terra visum posse in Solis Disco aspici, ut Veneri & Mercurio contingit. Potest tamen illorum quivis a Sole tegi, quando Planeta cum illo conjunctus sit Nodo satis vicinius , ut post Solem lateat.

Planetarum omnium falles , quae Soli obvertuntur, uis. ωι. Solis luce reflexa splendeant, eumque Tellus in vicinia Diom. Solis semper appareat e Iove aut Saturno conspecta , horum Planetarum facies , quae Soli obvertuntur , etiam Terrae ob versae erunt; unde semper Terricolis pleno orbe fulgentes 31mis apparebunt hi Planetae. At cum Mars in orbita feratur, quad σφη quae propius ad Telluris orbitam accedit, patet ejus faciem .. vis Soli obversam non semper totam Telluri obverti, sed circa -bosius. 8uadratum Martis cum Sole aspectum , cum scit. Tellus

413쪽

PLANETARUM SUPERIORUM: 343

gibbosa , at in coniunctione, aut oppositione Martis oc Solis .

totus illuminatus Discus h Terra erit conspiciendus; & prae isertim in oppositione Solis , ubi Terrae proximus rotundamide maxime fulgidam speciem exhibet. . Planetae superiores multo majores videntur in oppositionibus Solis , quam in conjunictionibus . nam multo minus Tellure distant in uno situ , quam in altero ; & distantiarum differentia aequalis est diametro orbis magni, in quo Circalem movetur Terra, quae differentia cum ad semidiametrum iis mai

orbitae Martis majorem habeat proportionem , quam ad reliquarum orbitatum semidiametros , maximum ejus magnitu- clinis apparentis faciet discrimen . Nam Mars quinquies Cir- . . .

citer nobis est propior in oppositione Solis , quam cum in eius coniunctione . videtur; adeoque cum visibilis cujusvis Discus de splendor augeatur in duplicata ratione distantiae di- . minutae , Mars vigeum quinquies maior de simul lucidior in oppositione Solis, quam in ejus coniunctione apparebit. Cum Iupiter quinquies longius a Sole distet, quam Terra Drem a ab eodem distat; diameter golis apparens h Iove sub angulo tantum sex scrupulorum videbitur, qui nobis est triginta , Solque Iovis Incolis vigesies quinquies minor apparebit quam nociis . Et luminis & caloris vigesimam quintam tam tum partem a Sole recipient Iovicolae , illius quo fruuntur& foventur Terricolae . At Saturnus cum decies longius a Sole dii let quam nos , apparens Solis diameter ex illo visus

sub angulo trium tantum scrupulorum conspicietur , dc Pa Io duplo maior quam Venus dirigaea nobis apparebit. Ade que Solis Discus ex Saturno visus centies minor apparebit , ct tam Lux quam calor in eadem ratione in Saturno minuuntur ἔ unde oporter ut Saturni Regiones etiam AEquat

riae sint nostris intra Glares circulos inclusis Terris stigia

Planetae omnes superiores h Sole conspecti uniformiter secundum eandem plagam . & eadem lege , aequabili icth

earum descriptione semper progredi cernuntur , unde fit ut eorum motus angularis circa Solem sit inaequalis ; in

414쪽

et a

versantes velocius feruntur at h Tellure visi hi Planetae motus admodum irregulares in Zodiaco peragere videntur , aliquando enim progrediuntur ab occidente in orientem , secundum veros ipsorum motus , deinde paulatim tardescunt ; donec tandem immobiles de quasi itationarii Con iciuntur ; mox motu retrogrado serri, & in plagam motibus veris contrariam tendere eos aspicimus; ruriusque

deinde quasi immobiles stare apparent; donec post aliquod tempus progredi, & ab Occidente in Orientem ferri viden

tur . Hae motuum dc cursuum mutationes , ex motu & situ Telluris omnes oriunrur. l .

- Sit P. eortio Zodiaci; ABCD orbita Telluris, EMGHZi

i perioris cujusvis Planetae orbita v. gr. Saturni. Sitquo Tellus in A , & Saturnus in E , in quo sim h Tellure viciebitur Zodiaci punctum o occupare . Si Saturnus quiesceret, Tellure ad B deventa , videretur Saturnus in Zodiaci puncto L, & per arcum O L secundum seriem signorum seu ab Occidente in Orientem progressus ; verum interea dum Te Ilus transit ab A ad B, Saturnus fertur motu proprio ab E ad M, ubi in conjunctione cum Sole venit, & ex Terra arcum o Q. in Zodiaco confecisse videbitur , & hic arcus est arcu O Lmajor ; unde Planetae superiores, cum sunt in coniunetione cum Sole , celerrime progrediuntur ob duplicem causania, nempe quod revera circa Solem serantur , tum quod Terra in advertis semicirculo in eandem plagam feratur circa idem centrum ; adeoque Planeta quando a Terra est remotissimus,& Soli conjunctus citius solito in consequentia signorum ferri apparet ; quo in situ dicitur fieri direetus . Ad C deventa Tellure , clum Saturnus arcum M G describit, is in Zodiaco in R conspicietur : quando autem Tellus est in K , & Satur nus in H , Tellus fere in re sta movetur , quae per Saturnum transit, vel quod idem est , recta Saturnum & Terram connectens orbitam Terrae tanget& Terricola Saturnum ad idem Zodiaci punctum tunc referri, & eundem locum inter fixas conservare videbit; unde in eo situ Saturnus il alionarius apparebit.

. At Tellure in D translata , & Saturno oppositu n Solis

415쪽

PLANETARUM SUPERIORUM. 34s

punctum X tenente, videbitur is locum in Zodiaco U cupare, & per arcum P V regressus . Unde liquet, Planetas, cum Soli opponuntur , semper retrogrados conspici, & in Antecedentia , seu contra signorum seriem , motu apparentilarii. Ad A autem rursus delata Tellure . & Saturno circa Z 'haerente , denuo in statione sua in puneto scit. N permanere Uparebit Planeta ; & tandem cum Tellus hunc situm reliquerit, Saturnus rursus progredi & in dire stum moveri conspicietur.

Quae de Saturno hic ostensa sunt, eadem de Iove de Marte

intelligenda sunt; qui nunc progredi, nunc stare, mox regredi desude state, & denuo progredi conspiciuntur. Saturni autem regressiones frequentiores sunt quam Iovis, exinde quod Tellus Saturnum Planetarum lentishmum lapius assequatur , quam Iovem non paulo .velociorem . Quin Ob eandem causam Iovis quoque regressiones frequentiores sunt quam Mariis , quia scit. Mars velocior Iove latus, majus spatium percurrit & opus erit, ut longiore tempore ad oppositum Solis

perveniat, quam in Iove requisitur .

Sit A c: portio orbitae Terrae, quam tangit recta A N , in Parallam qua e Tellure ponamus conspici Planetas superiores , scit. Mars in es videatur , Iupiter in N, & Saturnus in h , sitque tartim. K L M N portio Zodiaci . . Erit Martis locus e Sole visus K, qui est locus verus & Heliocentricus; at cum Tellus sit in Α, ex illo loco Mars ad Zodiaci punetum N reseretur, quod dicitur ejus apparens locus. Similiter Iupiter e Sole visus in L conspicitur , qui est ejus locus verus , at Tellure ad

punctum N refertur. Eadem ratione Saturni verus locus, qualis ex Sole. orbitae suae centro conspiciendus est, erit in

M , at locus apparens e Terra visus est in Zodiaci puncto N. Arcus KN LN MN, disserentiae scit. inter locos apparen res & veros dicuntur Parallaxes orbis annui in his Planetis. Per Solem S ducatur SO a AN parallela , eruntque per et '. EI. primi anguli Λου S, A PS,A' S singuli respective aequales angulis ΚSO LSO & MSO,quorum mensurae sunt arcus KO,

LO de MO. Est vero an gulus A N S aequalis angulo N S O, cuius

416쪽

DE PARALLAXI ORBIs.

mensura est arcus No, qui itaque erit mensura anguli ANS, sub quo semidiameter orbitae Terrae fi Coelo videtur . sed Asse diameter orbitae Terrae respeetia taliantiae Coeli, seu Fixarum evanescit; nam illa h Fixis conspecta sub nullo sere an .gulo videtur: evanescit igitur in coelo angulus NSO, que proportionalis arcus N O , & proinde coincidere videntur

arcubus KN, LN & MN, qui itaque erunt mensurae angui rum ΑσS A,S Λ h S. At illi anguli sunt ut apparenies semiis diametri orbitae . Telluris ex manetis singulis vitae. In lingulis itaque Planetis superioribus ' Parallaxis orbis annui est ubique ut anaulus , sub quo semidiameter orbis magni per Terram tranuens , . e Planeta videtur; & quo propior Planeta ad Tellurem vel Solem aceedit, eo maror is ille angulus. Hinc Parallaxis in Marte maior erit illa Iovis ; flauti in I Ve Parallaxis annua maior erit quam in Saturno . At in Reulis Fixis nulla deprehenditne rirallaxis orbis finnui . Anguli ΑσS ΑvS Ah S sunt quam proxime maximae Et ungationes Telluris a Sole ε respeetivis Planetis visae; in Marte adaequat hic angulus Aa gr. , adeoque Tellus E Marte conspee a minus digreditur a Sole quam Venus a nobis visa .' In Iove maxima Elongatio Telluris 1 Sole videtur gr. II, quae eli circiter semissis Elungationis Mercurii maximae a nobis conspiciendae. In Saturno Angulus hic , seu Elungatio Telluris a Sole maxima minor eli sex gradibus, de quarta

circiter pars Elungarionis Mercurii a nobis visae, Cumque Mercurius raro admodum se nobis conspiciendum praebet, rarissimus h Saturno erit Telluris nostrae conspectus , & fortasse Saturniis Altronomis nondum innotescit, Globum Tel-R-Q---Ποltrae in rerum natura existere .

dationes. Hinc manifestum quoque est , Retrogradationes in Ma M ', maiores esse quam in Iove , necnon majores in Iove ,

p. z. quim in Saturno, idque ob duplicem causam , tum quod γονε, -- Mars Telluri propior lit quam Iupiter , & is quam Saru

sta velociore motu seramur . Ex data in quovis Planeta Parallaxi orbis amnes, facile

419쪽

DE PARALLAXI URBIS . 34

innotescet eius ditantia a Sese respectu distantiae Telluris

ab eodem . Nam quoniam in Marte datur angulus A s S , quem metitur arcus Parallaxis annuae , & angulus Λ S ;Elungatio Planetae a Sole , observatione aut Calculo cognita , si fiat ut sinus Parallaxis annuae ad sinum Elungationis Martis

a Sole , ita S A distantia Telluris 1 Sole ad Scies distantiania

Mariis ab eodem , illa dabitur . Haec Parallaxis OrbiS , qua . Planetae nunc citius, nunc tardius in Coelo videntur serri, de nunc in Orientem promoveri, nunc in Occidentem retrahi conspiciuntur, producit in motibus eorum inaequalitatem ,

vae ab Astronomis inaequalitas seeunda & Optica dicitur , ut

illinguatur a prima , quae Planetis revera inest, qua inaequabili motu in orbitis suis feruntur dii in oppositionibus aut comiunctionibus Planetarum cum Sole inaequalitas illa seu Parallaxis evanescit, & idem est locus Planetae Gecnentricus qui Heliocentricus , seu qui ex Sole videtur. Planetarum duo extimi amplo satis donantur Satellitio, nam Iupiter non paucioribus quam quatuor comitibus stipatus incedit, Saturnus quinque mirum & jucundum spinaculum ; hi instar Lunae nostrae, primarios suos in Circulati nibus circa Solem perpetuo comitantur, & interea circa primarios gyros describunt, unde ex Primariis conspecti easdem subeunt Phases , quas nobis Luna exhibet. In opposutionibus cum Sole sulgidi & pleni apparent; exinde discedentes gibbosi, cumque veniunt ad quadratum Cum Sole aspectum dimidiati; ante conjunetionem corniculati. ,. & in ipso cum Sole coitu prorsus evanescunt. E Terra visi hi Satellites, quamvis nunquam h Primario suo longe recedant, nunc tamen ei propius admoveri,

nunc ab illo digredi conspiciuntur. Sit A B T orbita Terrae in cuius medio est Sol, S F sit portio orbitae Iovis , in qua sit Iupiter in , qui residet in centro quatuor circulorum ,

quos quatuor Comites , seu Lunae circa ipsum describunt. Lurue hae quando inferiores orbitarum partes L N M describunt , h Sole vel Terra conspectar, versus Occidentem rendere videntur, at dum orbitarum partes superiores G H Κpercurrunt, in Orientem secundum veros ipsorum motus

420쪽

348 DE SUPERIORUM SAT LIBUS.

progredi conspiciuntur. Et cum ad Orientem tendunt Lunae bis occultantur , semel quidem in O ab interposito Iovis corinpore , quod in recta est inter Terrae & Iovis centra ,. iterumque in Umbra Iovis evanescere videntur comites , quae occultationes proprie Lunarum Eclipies sunt, quae nunquam contingunt , nisi quando inter eas & Solem Iupiter diseele . interponitur , hoc eii momento Plenilunii k Solis lumine privantur , sicuti Luna ex Terrae interpositione ob eandem causam deficit. Quando Iupiter est Sole; orientalior , & vesperinus apparet , hoc eli cum Tellus in A , prius latent pone Iovem ob conjuneticinem visam cum corpore Iovis , priusquam ire Umbram incurrant. deinde ab Umbra Iovis deliquia patiuntur . At quando Iupiter est Sole occi,malior , hoc ei hpost ejus conjunctionem cum Sole , ubi is mane apparet, hoc est , quando Tellus circa B vertatur , prius in Iovis Umbram incurrunt Lunae ad V , quam ab ejus corpore occultantur in Ρ, cum autem retrogradae sunt Lunae , id est quando tendunt ad Occidentem seu Inferiores orbitarum partes percurrunt , tunc semel taurum absconduntur , ut in Q. cum ab ipsius Iovis corpore distingui iaUn possvnx , at quando e Sole conspeet, in coniunctione cum Iove inferiore vident ut , seu quando Iovis Incola eas Soli jungis Conspicit, earum Umbrae in Iovem incidunt, & aliqua pars Disci Iovis Eclipsim exinde patietur, & qui lub Umbra degunt, Solem eclipsari videbunt. Harum Lunarum tam Jovialium quam Saturniarum Periodi de dillantias a primariis eae sunt, quae ad finem Lectionis Tertiae , uobis traditae

sunt

Ex harum Lunarum motibus 8e Eclipsibus , Parallaxis orbis annui, & dillantia Iovis a Sole optime innotescit. Sit P O R orbita cujusvis satellitis v. gr. extimi, sitque Telluvio orbitae suae pune o A t oportet observare tempus , quando post Iovem latet falelles in o ; quod ut fiat, observetur momentum , quando primo videri desinit, atque iterum momentum , quo conspici incipit, momentum inter haecimedium erit momentum temporis , quando in recta per I via

SEARCH

MENU NAVIGATION