Joannis Keill, ... Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De legibus attractionis

발행: 1742년

분량: 759페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DE SUPERIORUM SATELLIBUS. 3q9

vis & Τerrae centra transeunte locatur; similiter observetur Tempus , quando Satelles est in medio Ecliptis , quam ab Umbra Iovis patitur , scit . quando est in V , ex quibus

dabitur tempus, quo arcum O V describit ; & cum motus ejus circa Iovem aequabilis sit, exinde habebitur arcus o U , nam Circa Iovem revolutionem absolvit hie satelles hori Ma . Supponamus tempus, quo Satelles ex O ad V movet ut esse duodecim horarum . Fiat ut 4oχ horae ad horas Ia , ita 3 so gr. ad quartum , qui invenietur Io gr. , min. -; est itaque arcus O v aequalis grad. IO , min. M. At est arcuso V mensura anguli O v V , seu huic aequalis A p S, cujus

mensura est Parallaxis Orbis annui, quae proinde innotestet. In Triangulo igitur A S datur angulus ad v ; & pta

terea angulus ad Λ Elongatio Iovis a Sole' ex Terra visa , quem Astronomos tum ex Calculo , tum ex observatione cognoscere posse certum est ; datur praeterea latus Α S distantia Terrae a Sole , quae ponatur Iooooo , Cum igitur in hoc triangulo dantur omnes anguli , & unum latus ; dabuntur per Trigonometriam reliqua latera , hoc est latus S

distantia Iovis a Sole , & latus A v distantia Iovis a Terra . Verum , ut haec exacte habeantur, opus est pluribus accuratisque observationibus , iisque optimo telescopio peractis . Per Stellarum Iovialium Eclipses solvitur Problema to- tius Physicae nobilissimum , quod dignitatis & admirationis plurimum in se habet; Num fou. Lucis motus sit instantaneus , Lπeis in aut Deesi'us 3 Ex his enim Ecliptibus demonstratur , Lucem non in instanti propagari, motu tamen admodum per- hzr. nici, & celeritate incredibili ab astris ad nos pervenire . Nam si Lucis motus instantaneus esset, cum Tellus est in T a Iove maxime remota , eodem momento videretur

Eclipsis satellitis ac si esset in X Iovi proxima ; nam secundum hanc hypothesin Lux eodem momento , per spatia indefinita propagatur, sin Lucis propagatio sensibilem aliquam temporis moram requirat , observator ad X distantia X T , quae diametro orbis magni aequalis est , erit Jovi propior quam observator in T locatus , citiusque Ecliptim videbit, quam qui ex T illam aspicit, unde ex intervallo temporis ,

422쪽

3so DE SUPERIORUM SATELLITIBUS:

distantiae X Τ proportionato radiorum velocitatem aestimare licebit . Atque ita se res habet, nam quotiestunque Terra Iovi propior accedit, Satellitum Ecliptes citius incipiunt, quotiescunque Tetra ad T a Iove recedit , Eclipses serius' Conspiciuntur , quam per computationes factas fieri debent. Hae quidem anticipationes, & prolungationes Ecliptium Satellitum , per plurimos annos observatae , , Domino Romero primum adhibitae fuere ad lacessivam Lucis pro'gationemilatuendam, Lucemque eadem ratione, qua reliqua omnia corpora mota determinato quodam velocitatis gradu propagarist Vincunt ; cui sententiae plerique Astronomi de Philosophi

assensum praebuere. Lucis itaque particulae, etsi indefinite exiguae, motu pro-sressivo rectilineari feruntur , & non pet undas medii aliculus defunduntur, Lucis velocitatem talem esse statuit Romerus ,. ut Sole ad nos spatio undecim minutorum perveniat , at distantia illa inter Solem & nos quinquaginta millies millenis passibus nota minor eli, quost spatium tantillo tem eore percurrit Lux,ut ejus velocitatem satis admirarr non posiimus , quae corporum velocissimorum celeritates in immensum superat, & quamvis Tellus celeri admodum mota circa

Solem feratur, ejus tamen velocitas ad' velocitatem Lucis comparata non majorem habet rationem,quam motus testitudinis ad illam Terrae velocitatem .

Pre rase Ex Eclipsibus Iovialibus hoc etiam com rnodi nobis deri vatur , quod ex iis in diversis Terrae locis observatis , loc

inlaanniis rum Longitudine& determinantur , sed ut haec methodus de- Loeσων terminandi locorum. Longitudines. clarius vobis elucescat, quaedam hic praemittenda sunt.

Si per Terrae polos & locum quemlibet in ejus superficie

traduci supponatur circulus maximus , hic circulus,. Ob revolutionem Telluris diurnam , circa Axem Telluris , etiam Vertitur, cumque eius planum per Solem transierit, ab omnibus. incolis, qui sub; illo degunu, Sol in illo existereo videbitur , iisque Meridiem efficit ob quam causam. circulus hic 'tidianus dicitur , si autem sit alter Meridianus versus Oc- videntem positus, qui cum priore angulum quindecim gra'

425쪽

DE INVENIENDA LONGITUDINE.

duum constituat, hic una hora serius ad Solem appellet, Juam prior ; adeoque cum Incori , qui sub polleriore Meri-iano degunt, numerant mediam diem , seu horam duodecimam ; prioris Meridiani incolia horam primam post meridiem numerabunt. similiter si Meridianorum angulus sit triginta graduum , hoc est cum arcus aequatoris inter Meriis dianos interceptus sit 3 o. grad. , quando lub occidentaliore Meridiano est Meridies , sub orientaliore numerabitur hora secunda post meridiem . Atque ita pro singulis quindecim gradibus, quibus Arcus aequatoris inter Meridianos interceptus constat, tot numerantur horae, quibus incolae sub Meridiano orientaliore anticipant horas , quae sub occidentaliore Meridiano numerantur . Et similiter pro singulis gradibus

Equatoris numerabuntur quatuor minuta Temporis, proque singulis quindecim minutis unum temporis minutum numerabitur , v. gr. si arcus aequatoris inter Meridianos interceptus sit 8 s. grad.; dividendo 83 per IF , quotiens y : monstrat, sub meridiano orientaliore numerari horam quintam Cum quadraginta minutis , quando incolis sub occidentaliore

fit Meridies ; & quando fit Meridies incolis sub Meridiano

Orientali ore degentibus , occidentales numerabunt horam sextam matutinam cum viginti minutis, & differentia inter

horas in diversis his locis numeratas semper manet 1 & I, si

arcus inter meridianos interceptus sit 83 graduum . E contra data differentia horarum , quae in locis pro e dem temporis momento numerantur . dabitur exinde Arcus Equatoris inter Meridianos locorum interceptus ; qui Arcus differentia Longitudinum locorum dicitur , quando scit. Longitudines ab aliquo primo Meridiano computamur , habetur autem arcus ille multiplicando horarum disserenitam

per 3 3 , & productus dabit gradus, & si minuta quoque

temporis multiplicentur per is , & productus si superet coclividatur per clo; quotiens & residuum dabunt gradus & minuta , qui prioribus additi conficiunt disserentiam Longitudinum locorum. Exempli gratia, horarum differentia sit & et a minuta prima ; 7 per Is multiplicatus lacit Io 3 , &ar in II ductus eisicit minuta 33o, seu quisque grails s &

426쪽

3sa DE INVENIENDA LONGITUDINE .

3o min. ; wade Longitudinum differentia tota erit II O grad. Iaa. 3o. Hisce praemissis Si in duobus diversis locis obse tuetur initium Eclipseos cujusvis c Jovialibus , & notentur horae , quibus in diversiisl cis accidit Eclipsis, Horarum di fibrentia , si in gradus &minuta AEquatoris vertatur, dabit differentiam Longitudinum

locorum .

Si habeantur Ephemerides motuum & Eclipsium Iovialium pro Meridiano alicuius loci accurath supputatae; vice observatoris in uno locorum, Ephemerides sunt consulendae. hora & horae scrupula, quilias initium vel finis Eclipseos ac cidit, ex iis sunt eximenda, & tempus in loco dato comparatum cum hora loci, in quo observatur Eclipsis , dabit horarum disserentiam, & exinde Longitudo loci innotescet. Longitudo quoque habetur per observationem Eclipseos Lunaris, aut appulsus Lunae ad aliquam Fixam , sed hae Phases rarius conspiciuntur , quIm Eclipses Satellitum Iovis .

In Terra & Solo stabili facile observantur Eclipses ; & si

idem in mari praestare licuerit, Ars Nautica emet fere perfecta ; & nulli ferε errori obnoxia r verum in mari, Molus &Jactati ines navis omnem observationem Ecliptam impediunt . Adeoque si aliquis methodum traderet, qua Longitudo navis in medio maris quovis tempore inveniri possit , is solveret Problema Nautis exoptatissimum , & Reipublicae adeo utile , ut sanctione Senatus nuper facta , Praemia larga inventori tribuenda sint: exinde plurimi ingenia tua in illo

excolendo exercuere & tortere. At nemini hactenus palmam in medio positam rapere licuit, etsi varias vias methodosque tentaverunt & proposuerunt , Sc plurimi suarum in entionum amore Capti, rem a se confectam existimantes , Praemia postulaverunt, quorum tamen plerique nesciebam

demum quid sit Longitudinem invenire .

LECTIO

427쪽

313 DE COMETIS.

PRaeter Planetas ordinarios, qui semper in vicinia nostra civi. is discurrunt, est & aliud quoddam Planetarum genus, Qui temporanei appellari merentur, utpote aliquando in noliro coelo sunt conspicui , & post aliquod apparitionis tempuS rursus a nostro visu se sudilucunt Eos in coelesti regione Collocabant veteres philosophi & longh supra Lunam 'evehebant . Nam testibus Aristotele , Seneca, Plistarcho aliisque , Pythagorici & Italica seeta asserebant, Cometam esse unam ex stellis errantibus, sed longis post temporum i tervallis apparere. Idem sensit H ppocrates Chius, ut ex e dem Aristotele . constat. Idem quoque sensit Democritus, ut auctor est Seneca in Naturalium quaestionum lib. VII. cap. 3 , sic enim inquit; Democritus Ribtilissimus antiquorum omnlum , suspieari ait se , plures Rellas esse , quae currunt, intelligens Cometas . Sed nec numerum illorum posuit, nec nomina , nondum comprehensis quinque siderum cursibus . Et r8rtus Seneca dicit, Apollonium Myndium peritissimum inspiciendorum naturalium asserere, Cometas in numero Stellarum errantium poni 1 Chaldaeis , tenerique cursus e Tum . Apollonius ipse aiebat, quω proprium Sidus est C metes , sicut Solis & Lunae. Caeterum non est illi palam Cursus . Altiora mundi secat, & tum demum apparet, cum in imum cursus sui venit. Huic sententiae accedit ipse Seneca . Non existimo, inquit ille, Cometem subitaneum esse innem , sed inter aeterna opera 'Naturae . Cometes habet suam sedem , & ideo non cito expellitur , sed emetitur spatium suum , nec extinguitur , sed excedit. Si erratica , inquit , Stella esset, in Signifero esset, sed quis unum Stellis lim tem ponit Quis in angustum divina compellit 3 Nempe haec ipsa , quae sola moveri credis , alios & alios circulos habent ;quἀre ergo non aliqua sunt , quae in proprium iter & ab istis

remotum secesserint Ut vero cognostantur, necessarium Moesesse dicit , veteres ortus Cometarum habere collaetos , de- Pxςbς si enim Propter raritatem eorum cursus adhuc non ''

428쪽

Potest, nec explorari an vices servent, de illos ad suum diem Certus ordo producat Tandem sic vaticinatur; Veniet Tempus, Quo ipsa, quae nunc latent, dies extrahet & longioris aevi alligentia. Ad inquisitionem tantorum aetas non una sufficit. Veniet tempus , quo pol teri nostri tam aperianos nescisse mirabuntur; erit qui demouitret aliquando , in quibus Cometas partibus errant, cur tam seducti a caueris eant, quanti qualesque sint. Sed his non obstantibus tota Peripateticorum secta metuens , ne generationes & corruptiones in coelis admitterentur , Cometas inter sublunaria corpora posuit, illosque esse Meteoron genus contendit. Sed ne hic locus iis Concedatur, repugnant eorum Phaenomena, nam non in aere nostro illos penerari exinde patet, quod longe supra aerem evehuntur; . . in locis enim Telluris maximh dissitis eodem temporis m pisu aissi. mento videntur; quod si humilem aeris locum nuru corpori aerio contingere potest. At non tantum supra aerem, ted etiam supra Lunam ascendere Cometas , exinde constat, qudd ex diversis locis vili eandem fere observantur sortiri distantiam a Stella aliqua vicina. Exemplum sit Cometes ille, quem Tycho Bra' he Uranoburgi, & Hagecius Pragae in Bohemia eodem tem-Pore observarunt, quae duo loca latitudine differunt sex gradibus. & praeterea sunt ferε sub eodem Meridiano. Ute 'ue observabat, quantum Cometa distabat a Stella , quae Vultur appellatur, id est quot Gradibus esset infra eam, erat enim in eodem verticali cum illa, & uterque reperit, eandem esse distantiam , & conlequenter uterque inspexit illum in eodem coeli puncto , quod fieri non potuit , nisi Cometa esset supra Lunam . Circulus A B G exponat orbem Terrae, in quo sit A Ura--.- 3. noburgum, B oppidum Pragadi, D locus Cometae. Sit FCE supra - Fixarum coelum , & F qtelia Vulturis. Ex Uranoburgo i cus Cometae ad punctum E in coelo refertur , ejusque ili stantia a Vulture erit F E; ex Praga autem spectatus Cometa in C videbitur , distabitque I Uulture arcu F C , qui arcu F E erit minor; verum deprehensum est, Cometam ex du

Cometa

su t supra

429쪽

hus hisce locis visum eandem obtinuisse distantiam visibilem a Stella Vulturis , arcus proinde F Κ, F C fuisse aequales .

Tanta itaque est distantia Cometae a Tellure, ut arcus C Eevanescat. Ad hoc non quidem Lunae contingit, adeoque Ioditor abest a nobis Cometa , qu m Luna . E centro Telluris viso Cometa , locus ejus in coelis est G, at ex Terrae superficie in A spectatus locum E occupare vide- rus, υ tur . Prior dicitur locus ejus venu , posterior - , & duitantia G F, qua humi lior apparet dicitur Parallaxis , et semia ' 'per deprimitur Phaenomenon versus Horizontem Est autem Parallaxis Phaenomeni, ut superius dictum suit de Luna , semper aequalis angulo sub quo semidiameter Terrae per i

cum tranuens E Phaenomeno videtur .

. Quod si nulla fuerit Parallaxis sensibilis , neque anylus ,

sub quo semidiameter Telluris E Cometa apparet, erit se sibilis . Adeoque oportet, ut Cometa longissime a Gllure distet ; nempe ut aiameter Terrae, ut punctum ex Com

ta videatur.

Unico .fila in tantae subtilitatis negotium advocat Parallaxis , si modo sit sensibilia , deprehendi potest. Nam cum Cometa in fine apparitionis adeo lentescat proprio m 'tis , ut vix incedere videatur , his observandus est per Humhoc modo; prirno, cum valde ab Horizonte sublimis fuerit, notentur binae stellae ei viciniores , inter quas ipse is coli Catus in recta linea , cinae sit mrletonti parallela , quod per filum indirectum itellis assumptis expositum , atque oculis

sinensum experiri oportet. Postea cum occa surus prope- orizontem fuerit, iterum praetenso filo, expendendum est,

an in eadem recta Iinea eum iisdem stellis videatur ; nam si mrallaxis adsit sensibilis, quae deprimit fidus , non in eadem Tecta, quaestellas coniungit, apparebit; sin secus, & in eadem Positione quoad Stellas maneat. indicium est , Cometam nullam subire Parallarim , & Iongissime 1 nobis distare Nec quicquam hic a refractione timendum est , quae prope Ho

1izontem lolet sidera supra verum eorum lacum elevare, quia ruret ipsius halucinatio, tam Stellas quam Cometas aequali ter elevabit , ac proincte eorundem mutuam distantiam ac

430쪽

positionem non mutabit refractio. . . 'i

I., - ObserVari etiam - potest Cometa iuxta. Horizontem orti... ,-T vum intra binas Stellas , in circulo Harizonti perpendicu- Parallaxeilari, & pollea cum sublimior evaserit, & non in eodem verticali cum dictis ilellis , si apparuerit in ea in 'rectitudine, nullam patietur Parallaxim , & proinde in alto coelo spatia- rur ; si verb assumptis stellis fuerit depressior quam in recta linea fieri debet, habet Cometa Parallaxim . Quod si in his observationibus adsit Cometae motus proprius , is de trabem dus erit pro ratione ejus, dc temporis a prima observatioae usque ad secundum elapsi . - Ut Desectus Parallaxis diurnae extulit Cometas supra

bis an turregiones Lunares, sic ex .Parallaxi orbis . annui evincitur delaensus in regiones Planetarum . Nam Cometae,

qui progrediuntur secundum ordinem signorum , sunt omnes sub exitu apparitionis aut solito tardiores aut retrogradi, si modo Terra se inter ip s & Solem , aut iusto celeriores, si Terra vergat ad oppositionem , hoc est, si in conjunctione cum Sole videantur , uti fieri in Planetarum motibus obser-Vamus . E contra qui pergunt Cometae contra ordinem signorum , sunt iusto celeriores in fine apparitionis , si Terra versatur inter ipsos & Solem , aut justo tardiores aut retro' gradi , si Terra sita sit ad contrarias partes . Contingit hoc maxime ex motu Terrae in vario ipsius situ ; perinde ut stin Planetis , qui pro motu Terrae vel conspirante , vel contrario , nunc retrogradi sunt, nunc tardius progredi videmtur , nunc vero Celerius .

Si Terra pergat ad eandem partem cum Cometa , & m tu angulari tanto celerius feratur circa Solem , ut reeta per Terram & Cometam perpetuo ducta convergat ad partes ut tra Cometam, Cometa is Terra spectatus ob motum. suum tardiorem , apparet esse retrogradus . Sin Terra tardius Cο- meta feratur , ille detracto motu Terrae in. tardius incedere videbitur . At si Terra pergat ad contrarias partes , Comet exinde vel Ocior apparebit. Idem colligitur ex curvatura viae Cometarum . Pergunt haec corpora propemodum in circulis maximis, quamdiu

SEARCH

MENU NAVIGATION