Joannis Keill, ... Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De legibus attractionis

발행: 1742년

분량: 759페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

per labitur tenore. Tempus relativum, seu apparens est sensibilis durationis cujusvis per morum mensiara ; cum enimi plius temporis fluxus aequabilis sensus non afficiat, advocandus .est in sublidium motus i aequabilis , ut mensura aliqua sensibilis . quae illius quantitatem determinet, cujus partes temporis partibus semper respondeant, dc proportionales sint.' Motus autem ille uniformis , qui ad menturam temporis adhibenbus ell, debet esse maxime notabilis, cunctis obvius. Je in omnium sensus incurrens, qualis vulgo censetur apparens ille solis , & lunae, & reliquorum siderum revolutiones , per quas tempus partimur in horas, dies, menses, &annos . Et sicut ea tempora aequalia judicamus, quae prae terlabuntur , dum mobile aliquod aequabili velocitate latum aequalia spatia percurrit, sic aequalia etiam dicenda sunt tem pora , quae fluunt, dum sol, vel luna revolutiones suas adsensum aequales peragunt. Verum cum , ut hactenus dictum est, temporis fluxus accelerari, aut retardari nequit, corpora autem omnia Runc in- Citatius , nunc segnius moveri postini nec fortasse datur in rerum natura motus perfecte aequibilis ; necesse est; ut tem

pus absolutum sit aliquid a motu vere, & realiter distinctum;

nec illius natura magis a motu corporum , quam ab eorundem quiete dependet. Ponamus enim, coelum, & sidera ab

ipso mundi exordio immobilia perstitisse , at non ideo sisti

potuit temporis cursus , sed illius quiescentis status duratio aequalis esset tempori, quod jam movendo elapsum est. Praeterea cum constat ex. Sacra Historia , tempore Issuae solem in eodem coeli visibilis puncto , per aliquod tempus imm tum . mansisse ; non tamen ideo tempus absolutum perii iti Q,& cum sole rursus progredi coepit, sed eoderi, quo prius celeri praeterlabebatur cursu , quamvis omnia horologia sciaterica eandem diei horam , per omne illud stationis tempus indicabant: & sic quidem substitit tempus apparens, ad solis nempe motum relatum, dum absolutum interim uniformiter progrediebatur . Sic etiam cum & hodie solis motus apparens uni sermis non est , nec ejus revolutio diurna aequabilis erit, ut omnes

82쪽

agnoscunt astrono mi, sed aliquando celeriore aliquandolentiore procedit gradu , ac proinde dies naturalis,

seu spatium temporis una revolutione diurna elapsum nunet minus , nunc malus evadet; adeoque tempus apparens non eodem, quo tempusvbsolutum, progreditur tenore; unde,ut

ab illo dii linguatur , necesse est . Cum tempus absolutum sit Quantum uniformiter extensum ct sva natura sueticissimum , potest per magnitudines simplicissimas rite repraesentari, seu imaginationi nostrae proponi r quales imprimis videntur esse rediae lineae, & circulares, quibuscum, & tempori quaedam intercedunt analogiae. Nam

tam temporis, quam rectarum, & circularium linearum partes omnes sunt tibi ubique similes , & uniformes ; & sicut linea per motum , seu fluxum punati generatur, cujus quantitas au unica pendet longitudine per motum determinata; sic etiam tempus quodammodo censeri potest instantis continuo labentis vestigium , cuius quantitas ab unica profluit velut in longum exporrecta successione , quam spatii percursi longitudo demonstrat; & proinde optime per fluxum puncti seu rectam lineam repraesentari potest , quod in sequentibus saepius fiet. Observandum autem, nos per temporis vocem intelligere spatium illud temporis, quo motus transigitur; adeoque cum cie rebus physicis , & motu agendum est, rite cum Aristotele definiri potest : Mensura motus fecundum prius di posterius ;non quidem absolutam temporis naturam spectando, sed

connexionem illam, quam motus cum eo habet, ut scit. nullum spatium a mobili in instanti percurri possit, sed successive , & juxta fluxum temporis omnis motus peragatur , qui igitur cum temporis quantitate comparari potest , & ab esus

Buxu mensurari.

83쪽

I. Ir OTUs est eoistinara , ct saepessiva Ioci mutatio . 'II. Gιeriras es lectio motus , qua mobile datum D

ritim in dato tempore percurrit. III. Quies autem est corporis esu is in eodem Ioco permanentia . . 'Hinc sequitur, blatetem, motum , & celeritatem secundum duplicem loci distinctionem duplices esse, ablatinos scit. ,& relativOS . . IV. Amtus Ussolutiu es mutaris Dei insuti , ct illius eeleritas secundum spatium abolarum mensuratur .. V. Quies esselata es permanentia eorporis in eodem Ioco abs

v l. Motus relativus est mntatio loci resaries , cujus talaritas δε-- cuutam spatium relativum mensuratur . vii. Quies vero relatιυa es permanentia eorporis in eodem lo

. Ex hisce sequitur primo , posset aliquem relative quiescere', qui tamen secundum spatium absolutum vere , dc a solute moveatur; v. gr. si aliquis in nave sedeat, cum eumdem retinet locum relativam , eundem servat situm , & di-aantiam ad reliquas navis partes , quae tanquan; quiescenteS spectantur , illae relative quiescit; cum tamen interea eodem provehitur motu , eadem celeritate , & lecundum eandem . plagam , qua ipsa navis a ventis desertur; in quo casu omneS navis parteS eundem inter se situm servantes speetatori intra navem posito tanquam quiescentes apparebant: e CO tra , dura ipsi navis movetur , spectatori in navi locato littor , aliaque corpora extra navem circumiacentia moveri videbuntur ea celeritate , at versus contrariam plagana , qua-- ad ea revera accedit navis, vel ab iisdem recedit. Huius apparentiae. ratio ex principiis opticis facile ostenditur e ea enim Corpora ut quiescentia videmus , quae ad ipsum Oculum easdem semper servant positrones, & distantias . quae autem

84쪽

moveri videmus corpora , ea distantias suas & positiones ocuit respeetu mutare deprehendimus; vel ut paulo altius rem

deducamus .

Cum Optica nos doceat, omne corpus, quod videtur, im ginem suam ope radiorum a visibili prodeuntium in ipso Iundo oculi seu in retina depicta in habere ; sequit ut, ut e obieeta moveri videantur, quorum imagines in retina m ventur ; hoc est , quae diverias retinae partes successive pertranseunt, dum quis oculum suum immotum supponit: at ea objecta tanquam quiescentia cernuntur, quorum imagines eandem semper occupant retinae partem . Cuni scit. im

ginum motus in oculi funda non sentitur . Atque hinc est, quod in nave sedentes ipsius navis motum non percipiant ;omnes quippe navis partes inter se relative quiescentes , eandem positionem. & distantiam quoad oculum servantes, imagines fias in iisdem retinae partibus semper depictas habebunt;

earum igitur motus non videbitur : at cum ad littora oculos vertat spectator, dum ipsa navis msetur, necesse ell, ut Objectum quodlibet externum situm suum oculi respectit mutet, '& proinde eius imago alias atque alias retinae partes successive occupabit; hoc est, obiectum externum moveri videbitur . Ob eandem rationem , si terra circa solem vel suum axem moveatur, illius motus ab ipsius terrae incolis neutiquam percipietur , cum scit. aedificia , & omnia in terra obiecta visibilia iisdem semper terrae partibus insidebita , eandem semper inter se & oculum positionem servabunt sinastra, aliaque omnia corpora terrae non adhaerentia adspiciantur , ea ob eandem causam , qua prius littora , moveri videbuntur ; hoc est , si terra circa suum axem rotetur ab occidente in orientem , sol, & reliqua sidera ab oriente in occidentem moveri conspicientur.

Sed terrae motu paulisper dimisso , ad exemplum navis redeamus; si navis lecuncium quamcumque directionem fer tur, ingri versus orientem, & aliquis in prora sedens lapidem versus occidentem eadem velocitate projiciat, qua ipsa navis ad orietilem progreditur ; lapis in hoc casu spectatori intra navem moveri videbitur versus occidentem , & ejus ve-

85쪽

AD VERAM PHYSICA M. LECT. VII. 72

Iocitas 'relativa aequalis erit ipsius navis celeritati absolutae; revera tam ea lapis quiescet in spatio ablatuto , abstrahendo terrae motu, & eo omni, qui ex gravitate oriri potest . Et si Ponamus aliquem extra navem in aere pendulum , ille lapidem quiescentem spectabit; cum vero gravis sit lapis, videbit illum perpendiculariter tantum deor tum motum , nec

masis versus ortum , quam occasum tendentem : vis enim a

proficiente in lapidem impressa nihil aliud agit, quam deliruit aequalem vim molus , quae a navi verIus contrariam plagam ipsi communicabatur . Moto enim quolibet corpore vel spatio , etiam omnia corpora vel corporum particulae, intra illud relative quiescentia, eadem celeritate, secundum

eandem plagam moventur . .

At objiciat aliquis . lapidem e manu projicientis emissium in ipsam puppim impingere , eique ictum imprimere, adeoque, ςum lapis in ipsam puppim irruit, non potest non m

vexi r respondeo, verum quidem esse, eos, qui intra navel . yersantur, lapidem in puppim irruentem, eamque percutientem conspicere; at si ponatur aliquis extra navem in aere pendulus ille non lapidem versus puppim , sed puppim in lapidem impingeniem videbit; & ielus magnitudo, qui in

utrovis corpore recipitur, eadem omnino erit, ac si navis qui sceret, & lapis revera verius puppim impelleretur eadem

celeritate , qua puppis ad lapidem accedebat. Si enim duo TAB , siat corpora Λ & B, utcunque aequalia, vel inaequalia; eadem figerit percussionis vis. sive B cum data celeritate in corpus Aquie*ens impingat; vel si quiescat B, & A eadem celeritare in ipsum irruit; vel si utrumque corpus versus eandem Plagam moveretur, & subsequens Α celerius motum in ipsum B impingeret; eadem erit quantitas ictus, ac si B omnino quiesceret, & Α solum latum esset disseremit celeritatum, qua scit. ipsius celeritas celeritatem corporis B superabat; vel denique , si tam A quam B versus contrarias partes ferantur , ictus magnitudo eadem fiet, ac si unum quiesceret , & alterum motum esset cum ea celeritate, quae sit summae priorum velocitatum aequalis. Verbo dicam , eadem semper manente velocitate relativa corporum , qua ad se invicem accedunt, E ea-

86쪽

eadem suoque erit percussionis quantitas, quomodocunque verae velocitates partitae sint, ut in sequentibus dunionstrabitur . Sed rursus ad navem redeamus . iSi vis, qua lapis a projiciente emittitur , minor sit ea, quae ex navis motu in hoc Casu recipitur , lapis ipse revera inti eandem, qua ipsa navis, plagam, motu scit. abloluto, deseretur ; hoc eii, a spectatore , quem extra navem in aere Co sistentem posuimus , versus orientem moveri videbitur ea celeritate, qua celeritas navis celeritatem modius ab impellentis dextra impressi superabat; at in ipsa navi sedentibus lapis versus occasu D moveri apparebit eadem prorsus celeritatu, quam a projicientis manu accepit, qua etiam in puppim impingere videbitur. . . e

Sed si quis in puppi sedens lapidem versus proram projiciat ; verus, & absolutus illius motus erit versus proram, seu orientem ; & a spectatore nostro extra navem posito ei cel ritate ferri conspicietur ; quae aequalis sit summae duarum cs .leritatum , illius scit. , quam a projiciente accepit , & illius , quae per motum navis ipsi communicabatur . - ΤH ec omnia hypothesi terrae motae possunt applicari . Si enim terra solummodo circa axem suum revolvat ut ab occi idente versus orientem , & lapis, vel globus e tormento projiciatur ad occidentem ea celeritate, qua terra circa ax m Ver ritur ; impetus , quem globus ex tormento recipit contrarium impetum, qui ex terra illi imprimebatur, deliruet; adeo que in spatio absoluto quiesceret globus , secluso motu ex gravitate orto Nihilominus, qui in terrae luperficie degunt.& una cum ea revolvuntur, lapidem, vel globum versus occasum celeriter ferri conspicient; & si murus aliquis ejus motui apparenti objiciatur, globum vi eadem murum ferientem videbunt, ac si murus revera quiesceret, & globus contra illum ea celeritate impingeret , quam in eo casu ab explosione reciperet: nam eadem , ut dictum est , erit ictus quantitas, si ve globus cum determinata celeritate in murum qui stentem projiciatur , sive murus in globum quiescentem e

dem celeritate irruat . t

Si minor sit vis, quae in globum per bombardae explosi

87쪽

AD VERAM PHYSICA M. LECTVII. 73nem imprimitur, e quae per diurnum motum terrae illi communicatur , globus revera versus orientem seretur ; at quia ejus velocitas minor eli ea , qua nos versus Orientem revolsuimur , globus a nobis ad occidentem tendere conspicietur:& obstaculum quodcunque ejus motui apparenti oppositum ea vi ferire videbitur , ac si revera obstaculum in eodem spatio absoluto permansisset, & globus in ipsum ea vi, quam bombarda accepit, impegissiet. Si deinceps globus versus orientem explociatur , motus ejus absolutus erit in orientem,& ejus velocitas in tantum superabit velocitatem , qua ipla tellus lamir , quanta est ea, quae globo per bombardam im . Irimitur, adeoque ea sola velocitatis disserentia in obstacu um quodcunque irruit, & illud percutiet. Verum universaliter, corporum in dato intio inclusorum iidem erunt motus inter se, idem congressus, eadem perculsionis vis , sive spatium illud quiescat, 'sive moveatur uniformiter in directum. Motu , quiete , celeritate, tam absolutis quam , relativis prolixe satis explicatis, ad alios terminos definiendos accedo.

omnes langitudinis, seu spatii pereurs partes describit. XiI: Motus aeceleratus est , esus velocitas continuo crescit.

XIV. i Maus requabiliter arceterarus est , cui temporibus semper aquatibus aeqv .lta accedunt vel ιratis inerementa .

arquatibus ad quietem usque aequalitιν dι crescit. XVI. Momentum quod st quamlitas motin , saepe etiam sMIἰμι citer motus dici solat est potentia, si v vis illa corporuus motis insita , qua e locis Iuis continuo tendunt' ι .

88쪽

4 INTRODUCTIO ,

XVII. Impedimentum vero est , quod motui . Gstat vel resulit , atque ilium destruit , veι saltem mitiuit, XVI il. Vis motrix est potentia agentis ad motum esciendum . iXI K Vis impressa es actio in eorpus exercιta, as ejus satum υeι

Si corpus A quiescat, & movendum sit cum data celeritate , vis illa , quae ipsi imprimitur , quaque accepta cum data velocitate moveri incipit, dicitur vis impressa ; in quo casu a vi motrici non nisi in concipiendi modo diueret: ea dem enim vis , quatenus ab agente procedit, dicitur vis mOtrix , & quatenus a patiente recipitur, dicitur vis impreisa . lSic etiam , si corpus B moveatur, quaedam determinata re- isuiritur vis ad illius motum minuendum , & quaedam et- liam determinata vis necessario habenda eli ad illius motum omnino sistendum ; quae cum in corpus B exercetur, Vis

impressa dicitur . . I lNon ignoro , quosdam philosophos quantitatem motus ab illius celeritate non distinguere ; ea quippe cor ra aequales motus habere dicunt, quae aequali celeritate moventur , lsive ipsa corpora aequalia , live inaequalia existant, sive unum

sit exiguum admodum , alterum vero utcunque magnum ;modo eadem velocitate utrumque corpus latum sit, in uir que semper eandem motus quantitatem permanere volunt. At non ratio solum, verum & experientia docet, motum noumodo augeri in ratione velocitatis , sed & etiam in ratione molis seu magnitudinis . positis corporibus homogeneis seu eiuldem speciei; v. g. sint duo corpora Α & B , quorum A majus corpus , & B minus ; ,& momentum seu quantitas motus ipsius A non tantum majus erit momento thlius B , si Λ velocius feratur ipso B ; verum si utrumque aequali celeritate feratur , erit vis , seu energia , qua corpus majub Afertur , major ea, quam habet corpus B ad suum locum mutandum ; quia scit. vis contraria obstaculi veli impedimemimaior requiritur ad sistendum motum majoris corporis Λ , quam ea, quae necessaria est ad motum corporis minoris Broulendum : quippe , si sit corpus A centum librarum , pondus

vero Diuiligod by Cooste

89쪽

vero ipsius B unius librae , & si aequalis sit in utroque cor Pore celeritas, vis , quam corpus A exercet, quaque obstaculum quodvis removere conabitur & proinde vis impedi menti retinentis , & motum illius deiuventis in multo major erit vi motus corporis B , qua scit. impedimentum removerenititur : & illius impedimenti vis , quae necessario requiritur ad morum ipsius B destruendum, minor erit vi impedimenti . quae sufficiens erit ad motum mobilis A auferendum. Verum in sequentibus theoremata dabimus , quibus motus quantitasaest mari, dc ejus mensura determinari potest. XX. VTres motrices aequales sunt, quae fimiliter agenter delusermotuum quantitates in dato tempore producunt. - iXXI. Vires contraria sunt,quarum linea directionissint contraris.

XXII. Gravitas es vis feror deorsum , qua corpora recta ad

terram tendunt. t

XXIII. eentripeta es Dis illa , qua eorpus ad punctum cI

quod tanquam centrum continuo ingerur ; atque hi, sequitur , gravitatem esse vim quandam centripetam . XXIV. Per vim eentrifugam aiarem intelligimus vim , qua e puraliquod comtinuo urgetur , ut d eentro recedat.

Vires aute mi hae semper aestimantur per vires contrarias, quae corpora in eodem statu retinere possunt; sic si corpus aliquod filo alligatum circa centrum immobile revolvatur , vis, qua 1 centro recedere conatur, est vis centrifuga ;aetio autem fili renitentis, & corpus versus centrum continuo retrahentis, qua fit, ut corpus in eodem semper circulo retineatur , erit tanquam vis centripeta vi centrifugae aequalis; adeoque harum virium una per alteram rite aestimari potest. Sic etiam vis gravitatis alicujus corporis innotescit per vim

ipsi contrariam & aequalem , qua ipsius descensus impediti potest. Potest autem vis illa vel esse alterius corporis pondus per mechanicum aliquod initrumentum, e. g. libram Contrarie agentis, vel vis centriiuga , quae orietur , si corpus illud cum certa quadam, & determinata velocitate in circulo circa centrum terrae revolvatur ἱ vel denique potest esse auterius

90쪽

terius coporis firmitudo , dc resistentia, supra quod pondus,

premens incumbit. XXV. Quantitas aecelaratrix es υis υis est mensura velocitatis, quam in dato tempore vis illa generat. . In. eadem a terra dillantia corpora omnia , utcunque ina

qualium ponderum , aequivelociter descendunt ; dc proinde aequalea sunt ipsorum vires acceleratrices ; in distantiis autem inaequalibus inaequaliter , in majori scit. minus , in minore

kagis. accelerantur.

FINITIs definitionibus ad res minus claras, vel ter, minos minus usitatos explicandos inservientibus , ad , . a iomata physica accedimus. Cum autem Philosophiae narturalis objectum sint corpora , corporumque in se invicem actiones, quae non tam facile,& di istincte concipiuntur, 'uam simplices illae magnitudinum species, de quibus tractat Geometria; nollem, us quisquam in materia physica, tam rigidae demon trandi meth lao inlistat, ut principia demonstrationum , hoc est ., Axiomata adeo clara,& per se evidentia postulet , ac illa sunt, quae in Geometriae elementis traduntur: talia quidem clari rei natura non permittit. Verum lassiciat, si ea adhibeantur,quae rationi&experientia congrua esse deprehendimus quὀrum veritas primo quasi intuitu elucet, quae sibi ipsius fidem apud non obsti natos conci liant, de quibus assensu iuiuum nemo denegabit, nisi se omnino Scepti cum profiteatur: Verum ςtiam in demonii rationibus laxiore aliquando arissumentationis genere utendum est,& propositiones adhibendae si non abiblute verae , sed ad veritatem quam proxime Accedentes, e. g. cum demoni ratur, omnes ejusdem penduli vibrationes in arcubus circuli minorihus factas aequi diuturnas fore ; supponitur, arcum circuli parvom, ipsiusque chordani esse declivitatis, & longitudinis ejusdem, quod tamen, si rigidam veritatem spe Remus admittendum non eli: at in Physica lim hypothesis tantillam a vero abludit : ut disserentia metito is negligenda, & discrepantia vibrationum,quae

x ex

SEARCH

MENU NAVIGATION