Joannis Keill, ... Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De legibus attractionis

발행: 1742년

분량: 759페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

AD VERAM PHYSICA M. LECT. VII l. 77

ex illa disseremia oritur, omnino insentibilis evadit, uti expe rientia testatur. Sic etiam in lignis Philosophus & Geometra D. Gregorius in Hementis Catoptricis o Dioptricis , laxiorem Geometriam adhibet,lineas & angulos tanquam aequales assumendo , qui revera inaequales ad aequalitatem quam proxime accedunt. Atque sic pulcherrima solvit problemata physica , quae alias intricatissima futura sunt. Sed etiam ipsi Neistono aliquando arridet haec methodus; ut videre est in

Prop. 3 lib. a Philosophiae Naturalis Princip. Matb. Si qui vero sint, qui contra istiusmodi principia, &demonstrationes pertinacem obfirmant animum, & propositionibus satis mani restis se expugnari non patiuntur, hos, ut supina sua ignorantia gaudeant, relinquimus , nec dignos esse , qui ad

veram Physicam admittantur, censemuS .

I. Non entis , aut nihili nusse sunt proprietates aut asstationes. II. Nullum eorpus potest naturaliter in nihilum abire. III. Omnis mutatio corpori naturali inducta ab agente externo procedit; corpur enim omne es iners materiae moles, O nullam sibi iis mutationem inducere Dalet.

IV. Essectus sunt eaulis suis adaequatis proportionales. V. Causa rerum naturalium eae sunt, quae simplici mae sunt, opbanomenis explicandis susciunt: nam natura methodo semplieissima , di maxime expedita semper progreditur ; hisce enim operandi modis se melius prodit Sapientia Divina. VI. Effectuum naturalium ejusdem generis eaedem sunt ea in ; ut descensus lapidis o Iuni ab eadem causa procedit; eadem quoques ea a meis ct ealoris in sese di in igne eulinari; reflexionis

lucis in terra o planetis . VII. Qua duae res ita inter se connexae sunt, ut sese perpetuo

comitentur, quarum und murat , υel sublat , altera quoque smiliter mutetur vel tollatur , vel harum una alterius causas , vel utraque ab eadem causa communi proυenit. Sic si sit acus magnetica circa axem versatilis , cui magnes admoveatur , & circa eandem revolvatur ; acus etiam

92쪽

8 INTRODUCTIO

continuo eoclem tenore movebitur , & si sitititur magnetis motus , lubsiuet quoque ipsius acus circulatio, & rursus cum ipso magnete revolvi incipiet: unde nemo dubitat, quin arcus vertigo ab ipsius magnetis motu dependeat. Sic etiam cum fluxus, & refluxus maris in eodem loco semper fiat, scit. cum luna ad eundem circulum horarium. pervenerit, de ejus motum continuo comitetur; periodus nempe aestuum periodo motuum lunarium ita praecise rei pondet, ut nulla I tot seculis notata sit aberratio: retardatur enim minutis 48 in

singulos dies ; & in syzygiis lunae cum sole semper fit aestus maximus, in quadraturis minimus; unde agnoscendum est , maris fluxum 1 motu lunae, de ipsius situ respectu solis

pendere. . . '

VIII. Moto corpore quovis secundum quamcunque plagam, omnes ejusdem particulae , quae in ipso relatiυe quiescunt, eadem vel eitate simul secundum eandem plagam progrediuntur ἔ hoc est, moto loco relativo, movebitur quoque Iocatum . IX. . uales materia quantitaIes eadem velocitate Iata aequalia habebunt momenta , seu motuum quantitateS . Nam momentum cujusque corporis est summa moment rum omnium particularum corpus illud componentium ; &proinde ubi aequales sunt particularum magnitudines & numeri , aequalia erunt momenta . X. Vires aequales o contraria in idem corpus agentes mutuum effectum tollunt. XI. Ab inaequalibus autem , ct eontrariis viribus producitur motus aequipollens excessi ιι praepollentis . XII. Motus a υrribus conspirantibus , hoe est, fecundum eandem directionem agentibus productus aequinuet earundem summae .XIII. AEquipouens se vel augeatur , vel contrarium minuatur sit praepollens .

Qui mechanice philosophari volunt, duo sequentia adhibent effata. XIV. Omnis Materia est ejusdem utique naturae , ct eadem ha- ora essentialia attributa , sue in caelis sit, me in terris , sue appareat sub forma corporis fluidi, sis duri , aut alterius cu

i vis;

93쪽

AD VERAM PHYSICA M. LECT. VIII. 73

1 vis ; hoe es , materia cujusvis .corporis , e. g. ligni, a

' materia alterius cujusvis non essentialiter dissert.

XV. Diversae autem corporum forma non sunt nisi diversae modificationes ejusdem materiae ; ct a varia particulariam coporaeomponentium magnitudine , figura , textura , postisne , dieaeteris modis pendent. XVI. Sic etiam qualitates , seu a Mnes , vel potentia quorndam corporum in alia e pora oriuntur solum ex prioribus assectionibus , di moria conjunctim . Ponunt autem philosophi, materiam ella omnium formarum, δι qualitatum commune substratum , quae ad omnes se indifferenter habet , cum sit omnium capax, & eadem sem-Pei. manet sub quibuscunque appareat sormis , unde & p

ripateticis materia prima nuncupatur.

Quamvis vero formae , de qualitates ipsi materiae sunt prorsus accidentales , ad corpus tamen, quod ex forma & materia simul junctis coalescit, necessario & ementialiter pertinent ; υ. x. quamvis materia ligni prorsus sit indisserens ad hane vel illam formam , seu particularum figuram, de texturam , quibus infinitis modis variatis eadem semper manet; non tamen potest lisnum subsistere sine determinata illa particularum modificatione, quae formam lignei corporis constituit, qua sublata perit lignum , & eadem materia in alterius generis corpus transit. Quod autem in particularum modificatione forma corporis lignei consistit, patet, ubi lignum igni immittitur , & materia forma illa privatur : nam per vim ignis di Tolvitur particularum nexus , & textura, de harum pars quaedam in fumum, dc vapores transit, altera in

cineres reducitur.

Multa a philosophis proseruntur exempla , ut ostendant,

varias particularum ejusdem materiae magnitudines, figuras,& i exturas varias producere corporum 1ormas , & ex variis etiam ipsarum motu, & positione varias oriri qualitates; quorum aliqua hic adducemus . Primo , cum per calorem solis aquae particulae rarefiant, ex mari ad supremum fere aera sub forma vaporum evehuntur; at recens haec forma non aliunde provenit, quam ex partium Diqitigod by Corale

94쪽

86 INTRODUCTIO

tium mutato situ: per rarefactionem autem fit, ut aquear particulae plura, & patentiora sorte contineant in se spatio la, vel omnino vacua , vel purissimo tantum aethere repleta : unde harum materia majus occupans spatium , quam aequalis materiae aeriar quantitas , aere redditur minus intensive fravis ,&proinde sursu in trudetur, eodem modo, quo suber sub aqua demersum: nec unquam considunt vapores, donec ad aerem

ejusdem gravitatis perveniunt , ubi relative qui eicunt , &nubes mille figuras induentes Componunt. Max ubi per ventorum cursum aer minus gravis redditur Vapores eandem retinentes gravitatem necessario subsident ,

& in casu suo per aeris resilyentiam condensati, & in minus spatium coaeli formam priorem amittunt, & in terram cadentis pluviae speciem recipiunt. Multo maxima huius pars per fluvio, ad mare deducitur , iterum in vapores abitura ; pars vero aliqua terrae se immiscet, & ibi deposita arborum, herbarumque radices, & se inina ingreditur , e quibus in alias plane , & novas corporum species assurgit. Et eadem quidem pluvialis aqua diverta Corpora componit, prout diversa ingreditur rerum semina ;quaedam scit. transit in plantagines, quaedam in gramina, aliqua in flores, aliqua in quercus, ornos , fagos , & alias quam plurimas arborum & plantarum species . Nec in eadem planta omninoe limitaris manet eadem plu-Via , cum plantae omnes ex innumeris heterogeneis constent Partibus ; sic in lino e. g. alia est forma radicis , alia caulis , alia tenuium fibrarum , alia florum , alia seminis , alia capsularum semen continentis in . Varia quoque est in eodem lino vasorum structura, non aliter enim ac in corpore animato , quie libet planta sua ha bet vasa hutnorum circulationi inservientia γ sed & divellis omnino gaudent hae partes proprietatibus: cautis e. g. est corpus lignosum & post exsiccationem valde friabile , dum cortex , seu membranula caulem operiens ex oblongis, tenuissimis , & plicabilibus constat fibris varie inter se connexis. Hanc membranam a caule sua separant lini fices , & postquam mille tractaverunt modis , fibras ejus in oblonga contorquerit Dissilirso by Coral

95쪽

AD VERAM PHYSICA M. LECT. VIII. 1 r

torvent fila ; mutat que particularum positione & situ , aliam sane, & longe diversam subeunt fibrillae formam ab ea, quam in viridi habebant planta . Mox in se convoluta fila , iisdem manentibus particulis ipsorum minimis , glomorum species praebent. Fila haec vari h inter se connectunt, de texunt linteones, & arte sua telas ex illis componunt , quae vestimenta hominibus praebent. Haec denique in linteola redacta aquae immitium tur , & malleis ligneis in mollem quasi pulpam rediguntur, quae tandem, exliccato humore aqueo, in formam papyri transmutatur, quae, si igni immittatur, partim in tenuissimum pulverem , partim in tumum evanescit. Λt lue omnes tam multifariae, sub quibus eadem materia apparet, formae non nisi ex particularum mutata figura, magnitudine , textura proveniunt, di ab iis solummodo pendent. Sic si metalla liquantur, ignis vi partium cohaerentia dissiluitur , & particulae metallicae se invicem separatae rapidissimo cientur motu , quo fit, ut formam corporis fluidi

induant.

Hinc etiam c ut videtur oritur illa salium , de metallo. rum in menstruis dissolutio ; per fermentationem enim s parantur partes a se invicem , & in minima resolutae ipsius fiuidi agitantur motu , unde tanquam corpora fluida apparebunt . Ex hisce corporum , ipsorumque partium figuris,& reliquis modificationibus plurimi oriuntur effectus, plu- Timae qualitates si reulis corporum generibus propriae , quaSperire necesse est, si partium constitutio muletur . Sic ex e dem materia in gr. serro formamur claves, cultri, limae , serrae, & alia innumera instrumenta ad varios usus accommodata , quorum qualitates , de effectus ex solis pendent e rundem figuris et unde enim clavi potentia sua ad ollium resera.idum , nisi ab ipsius figura , magnitudine , & partium congruitate cum partibus serae, cui immittitur Unde cuneis,& cultris potentia ad corpora findenda Nonne hanc ex sola iplarum figura provenire demoni iratum eli a Mechanicae scriptoribus Unde fiunt motus in automatis tam regul F rcs,

96쪽

res, nisi ex rotis inter te dispositis , sibi invicem adaptatis& commissis; unde denique fit, ut per machinas artificia-.Ies tanti esseetus producantur Cetth ratio non aliunde, quam ab ipsarum labrica petenda est . x Nec minus partium suarum constitutioni, & modificationi

debent corpora naturalia , quam artificialia: omnes enim ipsorum merationes non nisi ex motu , situ , ordine , figura , & positione corpusculorum proveniunt, quibus in quo Vis corpore mutalis , mutantur etiam eo ipso illius corporis

qualitates . . l .. i

Si corporis superficies sit scabra & aspera , lucem in 'ipsam incidentem undequaque refleetit, propterea quod par tes superficiales lucem excipientes, & remittentes non omties in una atque eadem superficie regulari sed infinitis fere , iisque diversis locantur planis r unde lucem tu varia haec plana incidentem undique etiam reflecti necesse eli. Hinc gla- CieS , quae, cum integra, & polita sit, nullius sere est coloris , in partes tamen contusa , seu asperam , & angulosam habens superficiem , alba apparet, scit. cum lumen copiose , & in

omnes partes reflectit. Eadem quoque est ratio albescentis aquae , cum in spumam vertitur. Ea autem est plerorumque corporum visibilium structura , ut eorum superficies partem radiorum in se incidentem suffocare , partem remittere possint. Si superficies ita sint coni, Paratae, ut omnia radiorum genera aequaliter reflectaent, vel aequaliter latacent, erit illorum color vel albus , vel niger , vel subfuscus , inter album , & nigrum medius : nam color albus non aliter differt a nigro , quam quod alba corpora plurimos reflectant omne genus radios, nigra autem paucissimos . Hoc patet ex umbra corporis opaci , quae sole lucente in parietem album projicitur ; pars enim, in qua umbra ver- latur , Cum multo pauciores , quam reliqui Omnes excipiat radios , multo pauciores quoque reflectit, adeoque reliquarum respeelu nigra apparet. At si partes illae reliquae non plures reciperent radios, quam ea, ubi umbra projicitur, tunc ubique is em foret color , nempe albuS .

Si talis sit superficiei textura , ut aliquod radiorum ge-

97쪽

AD VERAM PHYSICA M. LECT. VIII. 8

nus copiositus , & reliqua omnia parcius refle stat , supei ficiei color ad eum accedet , qui ex radiis magis copiose reflexis oti lup ; hoc exinde demonstrari poteli, quod ejusdern obieeti varius erit eolor , prout varia excipit radiorum g nera, reliquis interceptis , ut primus invenit sagacissimus Neumtonus. Sic si per trigonum vitreum radii rubri sic. enim 'vocitare licet colorem rubrum producentes in obje- .elum caeruleum projiciantiar , objectum suum mutabit colo rem , & rubrum induet; sin flavos tantum exci piat radios tunc ejus color in flavedinem vertetur; si caerulei. incidant radii caeruleus apparebit, & color ille caeteris omnibus colaribus vividior erit , eo quod horum radiorum multo plum res reflectit, dc pauciores suffocat quam reliquorum Si superficies corporis sit exacte polita , hoc est, nulla asperitate dc stabilite impedii a , & radios satis confertos re

flectat ; haec radios ab objecto quovis prodeuntes , & in

ipsam incidentes ita reflectet, ut obsecti illius imaginem conspiciendans praebeat: & ob eam causam corpora illiusmodi superficies habentia Specula vocantur . Si speculum sit fla- num , imago erit objecto aequalis , & pone speculum invenietur , ad dillantiam aequalem ei, quam habet radians ante

ipsum ; si superficies sit concava sphaerica, & objectum radians magis diitet ab ipso quam i diametri sphaerae , imago

in aere pendula inter radians speculum apparebit , dc ipso quidem objecto minor erit ; si radians in centro locetur , ibi quoque erit ejus imago ipsi aequalis ; si ultra centrum versus . speculum progreditur radians , ita scit . ut maior sit ipsius diliantia ab eo quam diametri, imago a speculo ultra cen-.trum transcurret, & radiante major erit: cum autem radians

ad dillantiam aequalem ἰ diametri pervenerit, tum imaginis dii tantia infinita evadit ; si autem tantillo propius ad

speculum accedat, imago erit pone speculum ipso radiante major . Omnia haec tam diversa phaenomena ex sola muta ta di ilantia proveniunt, caeteris omnibus in eodem statu manentibus . iVideamus iam varios , & illos prorsus contrarios effectus , qui ex solo mutato situ seu positione oriuntur , aliis rebus

98쪽

84 INTRODUCTIO

omnibus in eodem statu existentibus, Praeter ea, quae ex mutatione situs dependent. Omnes jam agnoscunt philosophi, solem in centro hujus systematis quiescere , terram autem , reliquorum planetarum instar, circa ipsum spatio annuo deferri ; ita autem terra circa solem movetur, ut axis ejus non ad orbitae suae planum normalis , sed ad ipsum inclinatus angulo 66 i trisibi semper parallelus maneat. Et propter hunc parallesia - smum , & inclinationem necesse eit, ut terra auquando unum ipsius polum soli obvertat , aliquando alterum, de proinde terrae partes omnes Varios subibunt ad solem situs . Ex hac situs mutatione dependent omnes illae tempestatum vicissitudines, quae singulis annis obveniunt , scit. aestas, hyems , ver, & autumnus : si enim axis terrae ad planum suae orbitae normalis esset, tunc nullae forent temporum mutationes , nullae dierum & noctium differentiae , sed quaelibet terrae pars radiorum solarium aequales vires eodem semper

exciperet modo.

Cum autem singulae terrae partes solis respectu situm suum continuo mutent, & eiusdem radios nunc magis obliquos , nunc minus , nunc breviore , nunc diuturniore tempore excipiant , diversae, di prosius Contrariae exinde oriuntur phases. Autumno scit. exarescunt segetes, & fructus maturescunt, paulatim tamen Viridem , & amoenam iaciem deponunt campi , & decidunt arboribus folia. Mox ingruente hyeme frigent & horrent omnia , uix tegit alta montes , Cuius onere depressae laborant sylvar ; imo quod mirum est , ipsae maris aquae stabiles & firme redduntur , quodque prius fuit navibus tantum penetrinile , nune exercitus; & castra gerit. Terra autem orbem suum Continuo percurrente , quaelibet ejus pars lolis respectu situm mutat , dc quae prius aversa, nunc solem respicere incipit; quod dum tit , diffugiunt ni-veS , redeunt gramina campis, de sua arboribus folia , nec stabulis jam gaudet equus , nec arator igne , sed nova prorsus , & heta apparet rerum iacies , & aunus per aellatem ad

autumnum revertitur .

Cum Diuitiaco by GO le

99쪽

AD VERAM PHYSICA M. LECT VIII. 8s

Cum jam tot diversi, tot contrarii eveniant este dius ex sola litus mutatione , & tam varia ex hac consequantur Phaenomena , c eteris omnibus causis iisdem manentibuS , Cerie

ex politione , dillantia , magnitudine , figura , & i ructura Partium Corpora componentium , ex effluviorum motu , &i ubtilitate , ex corporum congruitate , & eorum ad alia Co POra rei pectu ; ex hisce inquam omnibus varie , & infinitistere modis junetis , & limul combinatis , infinitar propemodum divertar provenire possunt corporum formae, assectiones, &in se invicem operationes, nec quicquam in natura Cori spiciendum est, quod ex hisce non pendeat. Si enim haec mutemur , mutabuntur simul corporum formae, qualitates ,&Operationes. e. Constat, attractiones, & directiones magneticas ex partium structura oriri; nam si ictu satis valido magnes percutiatur , quo partium internarum positio mute Iur , mutabitur etiam eo ipso magnetis polus. Et si igni immittatur magnes , quo interna partium structura mutetur , Vel prorsus deliruatur, tunc amittit omnem priorem Virtum aem , & ab aliis vix disteri lapidibuς . . . Etiamsi autem generaliter oIlensum sit, operationes magne licas ab interna partium constitutione quodammodo provinDire, modus tamen operandi ex mechanicis , & intellactu facillimis principiis. deductus non adhuc inventus est . QModque nonnulli de emulis, materia lubtili, particulis poris magnetis adaptaris, &c. generaliter praedicant, nainimo nos ad claram & distinctam harum operationum explicationem . deducit dised omnibus hisce non obstantibus virtubes magneticae inter occultas qualitates reponendae sunt. Ex dictis sequitur , qualitates corporum, quae a formis non pendent, quaeque eadem manente materiae quinti tale intem di, ec remitti nequeunt ι sed omnibus msunt corporum gene ribus, in quibus experimenta initituere liceat , elle qualitat

.mnium corporum universales. Cum enim ex forma, leti m dificationibus corporum iuγn proveniant, oportet ut ab ipsi dependeant materia r sed cum omnis materiae eadem sit na-xura , & ροrs letius quaevis ab alia non nisi per monos disie- at , erunt qualitates ex hisce modis nota productae in omni materia eaedem . F a LE-

100쪽

At s.

8s INTRODUCTIO LECTIO IX.

Theoremata de Motus quantitate , o Spatiis a mis tibus percursis.

T H E O R. I. IN comparandis eorporum motibus , se mobilium quantitat

materiae aequales su , erumst momenta , seu motuum quam litates , in velaritates.

Sint Α & B duo mobilia aequales habentia materiae quantitates, de moveatur Α celeritate C, B vero celeritate e; dico , momentum, seu quantitatem motus in mobili A esse ad momentum , seu quantitatem motus in mobili B, ut celeritas C ad celeritatem et si enim vis aliqua imprimenda sit corpori Α, ad illud movendum cum data velocitate C dupla nabenda eii vis ad movendum corpus B cum dupla velocitate , & tripla adhibenda est vis ad illud movendum cum tripla velocitate, & dimidia tantum vis necessaria est ad movendum B cum dimidia velocitate ; & sic de caeteris multuplicibus vel submultiplicibus ; i. e. cum c per axioma qua tum in effectus sint causis suis adaequatis proportionales, si vis, quae adhibetur ad corpus B movendum , sit dupla istisus, quae apelicatur ad A movendum, erit ciuoque illius m mentum huius momenti duplum ; si tripla nabenda est vis , erit quoque motus corporis B motus ipsius Λ triplus; si dimidia tantum vis corpori B imprimatur , erit ejus momen tum dimidium momenti ipsius Λ: hoc est, cum velocitas corporis A sit universaliter ad velocitatem ipsius B , ut vis impressa corpori A ad vim ipsi B impressam ; & ut vis impressa mobili Α ad vim impressam corpori B; ita momentum, seu quantitas motus in Α ad momentum, seu quantitatem motus in B; erit velocitas mobilis A ad velocitatem mobilis B, ut motus ipsius A ad motum mobilis B. E. nor. Si momenta sint, ut velocitates, erunt quantitates m teriae in corporibus motis aequales .

In eomparatis motibus , se celeritater At aequatis , erunt e p rum momenta , seu motuum quantιtales , ut quantitates mar

SEARCH

MENU NAVIGATION