장음표시 사용
101쪽
rint , haec libertas vana et inanis species
Ex hac vero de libertate sententia antiquitus jam alia fluxit . qua scilicet hominem aliquid ab illa sua quidvis faciendi facultate remisisse Et
Iinibus sese subjecisse opinabantur, ut ita tutus et securus vivere posset. et quum constitisset πλεονεκακω , ἡ αγαθῶ τὸ αδικελ. δοκεῖ λυσιτελειν ἀλλήλοιὸς ἀδικεῖν μήτ' ἀδικεῖσθαι' κδ Aτευθευ δέ φασιν ἄρξασθαι νόμους τiD-
σθαι καὶ ξυνθήκας αὐτων si . Ita pactum quoddam civile tingebant, quo communibus legibus sese homines submitterent, et is, qui illud violasset,
poenas lueret, ουκουν ἄσα δ' απειρηται ὐπο τωvvόμων, μηδὸ προσέτακται, o περὶ τουτων ἔχων αὐτὸς τῆν ἐξουσιαν του πραττει . βουλεται, ἐλεύθερος, ὁ δὲ τοὐναυτιον αδυνατος, δουλος s . Haec sententia
Sopbistis maxime, iisque, qui jus esse uatnractnegarent, Placuisse videtur , illamque antiquitus jam a Platone inde multi impugnarunt, qui civitatum originem non e pacto quodam, Sed ex ipso societatis studio, quod homini inest, Tepetiverunt, monentes tum saepe obvenire, ut turpia, quae lege non prohibentur, iaciendi facultas libe fas sit dicenda, atque hanc tandem inane nomen fieri. cum sit ita libertas
nil aliud, nisi facultas hujus faciendi, quod
se Plato de Reptibi. II. p. 359 A. Gor Das p. 483 B. Mq. 2 Dio Chrysost. XIV. U. I. p. 443. Reigk. Μoiitesq. Expri dea inix L. XI. 3: La Liberte est te stroit de faire lout ee quo Iea Iinix permettent. Rousseau contr. Social. I. 8. Jongstra de praeeip. argum. quihua variae de fund. civit. selii. uitantur.
102쪽
tibi sacere perauittitur, ql ue Sane omnibus Communis , non ita est magni facienda. Alii vero inter veteres libertatem tanquam
ius quoddam considerarunt, et quidem jus illud, quod civibus proprium fuit apud antiquos. Itaque, inquit Cicero, in nulla alia civitate , nisi in qua populi potestas summa est, ullum domicilium libertas habete qua quidem morte nillil potest esse dulcius, et quae, si aequa non est, ne libertas quidem est. Qui autem aequa potest esse 2 omitto dicere in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus, in quibus verbo sunt liberi omnes; serunt enim sussea gia. mandaut imperia, magistratus ambiuntur, rogantur; sed ea dant magis, quae, etiamsi nolint .. danda sint, et quae ipsi non habent, unde alii potiant: sunt enim expertes imperii,
consilii putilici, iudicii delectorum iudicum t).
Significat igitur hoc loco libertatem positam esse in libero usu illorum iurium, quae in rebuspublicis cives habebant . quae sententia apud Graecos et Romanos haud fuit infrequens. Atherienses imprimis acerrimi suerunt
illius juris uiudices, quo publici imperii participes florent, et cum quadringenti illi instituerentur , qui rempublicam administrarent, v τον Αθηναίων δῆμον ἐλευθερίας παύσαι et .
103쪽
Hinc Democratiam inducere et populo libertatem reddere saepe idem sonat; si si Polysperchon, bellum cum Cassandro gesturus, decrevisse dicitur: κατα τηυ 'Eλλάδα πόλεις λευε. ουν. -ν ἐν αυταῖς ὀλιγαρχuις κατ ιτα κενας καταλυε I) , et αὐτονομία eadem atque ε υθερία
habebatur, uti in decreto Senatus, quo Graeeos , Macedonibus devictis , liberos, immunes . suis legibus esse jussit 2 3 unde ελεύθεροe et αὐτόγοπις haud raro conjunguntur, uti Antigoni
decreto constitutum narratur, τούς Ελληνας ἄπαvτας αφρουρητους, αὐτονόμους Πναι 3 .
Sed apud Romanos maxime haec libertatis significatio recepta fuit, apud quos hoc uno
Verbo Continentur omnia iura, quae cives Romani habent, sussragiorum serendorum , hono- Tum omnium petendorum, Provocandi. et quidquid jus civile universum et leges Tribuniciae et Consulares sanxerunt pro populi commodas. Hoc sensu saepe apud Livium Tribuni dicuntur pugnare pro aequa libertate, et eodem sensu apud illum civitas et libertas eripi dici
tur έ . Atque sic de libertate disputantes
veteres, omnes illos, qui non sui juris essent, servos putarunt, nec tantum eos, qui sub unius imperio viverent, Verum omnes etiam, qui non
104쪽
eadem iura haberent, quae in antiquis reb publicis civibus concedi solebant. Sic igitur libertas prorsus a iuribus pendet, quae aliquis habere possit.
Tandem antiqui libertatem tanquam praecipuum quoddam bonum nonnumquam conside rabant, maxime ubi eam opponebant servituti. Et profecto simplicem libertatis notionem nimis neglexisse videntur, nec moralis libertatis naturam satis attendisse, quo factum, ut tam diverse de libertate vulgo existimaretur. Scilicet non distinxerunt causas, quae liberum hominem reddunt, ab ipsa libertatis notione, quae non iacultatem quandaIn aut jus, sed couditionem et statum indicat si). Quod quidem
nonnulli eximii viri inter antiquos, cum jam perspicerent , non tamen Satis explicuerunt, vulgaribus sere de libertate opinionibus inhaerentes. Sed uti felices bene multi dicuntur, et omnibus est illud commune nomen, qui selicitate fruuntur; procul tamen abest, ut omnes eandem ob rem felices dicamus, cum alii quia sorte iis lucrum, vel alia doptata res obvenerit, alii. quia suis rebus contetiti sunt, felices habeantur, nemo autem ipsa felicitate proprie sat selix, sed, quum felix est, tum in ea conditione versatur, quam felicitatem dicere consuevimus. Ita quoque libertas sese habet . si quis liber et, propterea quod liber
105쪽
1, in libertate versatur, eaqtie mi itur, sed numquam ipsa libertate libor evadit, scd mill tis Variis Pie caussis eo pervenit. Cum exempli gratia servus apud Romanos manumitteretur,
liber fiebat, quia jura civium adeptus Iibertate fruebatur; atque ita distinguenda ipsa libertas, ipsa haec conditio, ab iis, quae ad hunc statum homines deducere possunt, et hoc est, quod neglectum in errores Saepe antiquos induxit . qui nunipe sacultatoni. vel jus quale eittique illud tandem, quod liberos lio itines reddere possit, ipsam libertatem habuerint.
Otialia sit Libertatis εlattis inqtiiritur. Duplici ratione antiqui hominem considerare solebant, ea Dcnipe qua sese quod ad se ipsum habet, et qua res Pectu aliorum hominum
comparatus est. Primum e teraim animadverterunt hominem animo non solum, sed ratione etiam et mente esse instaractum, quo es sciatur, ut non, pro uti cetora animalia, naturali quodam impetu , ducatur et agat, qui ipsum impellat
vel retinent. verum eX Sua Voluntate ngere
possit, et pio arbitrio optare rationis ne ductui obsequi, an co, quo cupiditates ipsum trahunt, progredi inniti. Quod pulchre expressum est illa narratione de Hercule, quam e Prodici
106쪽
libro Xenophon attulit i , in qua etiam omnia
maximaque virtutis bona recenSentur, quae attingeve tantum licet, si rationis imperio obsequutus sis. Antiquorum autem philosophorum fuit haec una et communis vox, ratio Di subji-eiendas esse cupiditates, ut felix homo sit et animus a cupiditatum imperio et vehementia liberatus, virtutem attingere possit, quae totius vitae scopus esse debeat, nec aliud quid sit, atque persecta maxime et ad summum per
ducta natura 27. Sic igitur hominem sui ipsius
ratione sibi proposuerunt, neque minus etiam tanquam civilis societatis participem ipsum contemplati sunt antiqui. Cum enim sua natura vivere solus non possit, nee sacultates nau-ino insitas sine aliorum auxilio explicare, oritur societatis studium, unde civitates existunt, uti supra vidimus, cum sese cum aliis conjungere inceperit. Vivit ita homo cum aliis sociatus, et ossicia existunt, quae et erga se ipsum et erga hos, quibuscum est civitatis vinculo colligatus, praestare debeat. Ex hoc, quo hominem considerabant modo, dupliconi etiam Libertatem memorarunt veteres , moralem et civilem. cujus nolio negativa propria esset. Scilicet haec libertatis conditio, sive ea ad civitatem, sive ad ipsum homi-
Aelioph. memor. II. I. 21 sqq. e . CI. Heusdii Soerat. Seli. U. I l. p.
107쪽
nem Iesmatur, non tum obtinet. quum certa
adsit facultas homini vel jus, sed tum, eum non adsunt, quae ipsum impedire possint, quominus ossicia ipse sua peragat. Quae negativa libertatis vis in ipso vocabulo inest rsunt enim nomina et voces. uti Plato iam vidit , notionum imagines , quibus menS no&tra in cogitando uti solet i) , et quae rem melius saepe, quam 'olixae disputationes ,
exprimunt. Libertas auium nomen ab homine , qui ire possit , quo velit, accepit , quiquo ab omnibus vinculis solutus, nulla re agere prohibeaturo Quod idem Graegovuna notat 'Eλευθερία ab , atque recentiorum quoqua Vrkheia, Freedom significat. Universo itaque Libertatem dicendam putamus eam mond itionem. qua homo est, in nullo impedimento Prohibeatur. quominus faciat, quod debeat. nee aliorum ullo modo sit obnoxius iniuriis, qui quidem status. quia non sollam ab Aliis homi uibus . sed etiam ab insitis cupiditatibus retineri potest, moralis et ciuilis Libertas dicitur. Particeps est igitur linextatis homo, quia rationem habet, cui potest cupiditates , quae animo insunt, subjicere. Praetereae societatis habet studium. quo ad civilem societatem fertur, cumque ex hac conditione homo
108쪽
versetur, re Vera solix est, quia illa maxime suae naturae est consentanea et apta, Inulto magis
sine dubio, quam status ille naturalis, quem philosophi excogitarunt, ubi homo omnium cou-SOrtio exutus viveret. Quare igitur Athenien-SCS , Spartanos, alias antiquitatis gentes liberas dicimus 3 Non profecto ob aliquod , quo fruebantur, jus, sed quia nemo prohibebatur, quominus sua Ossicia exsequeretur, ne alterum quisquam impune laedere poterat. Tutum et securam ab aliis vitam singuli agebant , et omnes propugnabant , si quis ipsos subigere auderet, uti Persae expexti sunt: sed cum Lysander Athenas cepisset, tum Servitute opprimebantur Athenienses, et omnia tyrannorum violentiae patebant; nullus erat lo-Cus sacer sive profanus, ubi eorum injurias quis itare posset, plurimos cives, quibus in bello fortuna pepercerat, partim patria expulerunt, Partim intersecerunt 1 ; ab ossicio illi homines impediebant, imo saepe cogebant ad contra-
et gravis civibus suit tyrannis, donec Thrasybulus eos denuo in libertatem vindicavit. Romani autem diu liberi manserunt, et nemo eos Contra ossicium agere coegit. sed cum, Marii S3llaeque jussu. filius patrem morti offerre debuit, soror fratrem indicare, cum ossicium sacere scelus et
i Nepos. Thrasyli. E. I. 23 Plato Apolog. v. 32 C.
109쪽
maleficium habebatur , tum servierunt Romani, et licet liberi dicerentur, Diallii in suit libertatis doinici liuin in civitato. Serviit Caesari et imperatoribus postea Senatus, non quid bonum, quid decens, quid esset ossicium curans, Sed quid illis placeret observare coactus. Itaque non Pendet a certa quadam regiminis soria libertas , neque proprium suit aliquod rerumpublit arum bonum. sed in Orienti etiam obtinero illa potuit, si bonus et pius Princeps imperium teneret, qui judicio suo et sua aequitate omnes felices reddere vellet ). Cuius rei exemplum nobis Salomonis tempora Praebent, Subcujus auspiciis tuto in agris suis et vinetis populus habitabat a), quia ille justitiam propugnabat, et providebat, nequis injuste habe vetur
aut a suo detin cretur ossicio. Veruntamen haud unice liberum ab aliorum injuriis hominem esse oportere, Tite PerSPE-xexunt antiqui, sed aliam etiam libertatem exstare arbitrabantur, siquidem οἱ ινγαθοὶ οἰκέται ἐλεύθεροι, οἱ πονηροὶ ἐλευθεροι δουλοιμιων n). Quicunque enim animum non ita comparatum habet, ut Tatio imperium teneat,
ille quidem non e principe quodam aut legibus,
i a triaudianun de Iaud. Stiliouia III. 113 sqq.
110쪽
neque ab alio impeditur, quominus exsequatur officium, sed ab insitis illis cupiditatibus et libidinibus abducitur, quae a bono abstrahcntes , sibi eum subjiciunt; tum etiam praejudicatae Opiniones, quas ratione e X animo expellere non didicit, ejus mentem ob coecant, et a vero ipsam aberrare iaciunt: a quibus demum liberatus dominis homo liber sit et sui juris. Ad hane libertatem Socrates et Plato hominem adducere conati sunt, cum philosophiae opei pSum purgare , et animum ejus praejudicatis omnibus opinionibus liberare vellent; huc κάθαρme illa spectabat, quam memorarunt, eum tantum felicem praedicantes, qui a saevissima illa et turpissima cupiditatum servitute solutus viveret. Hac ratione Stoici deinde solum sapientem liberum habuerunt, quippe qui omni camreret cupiditate et assectu 1 . Et Horatio quidni nos etiam assentiremus , dicenti rQui melior servo, qui luerire sit avarus, In triviis fixum cum se demittit ob assem, Non video; nam, qui mpiet, metuet quoqMe, porrestui metuens vivet, liber mihi non erit unquam sa).
Itaque liber Socrates fuit, licet vinctus in
carcere teneretur, et mors ipsi immineret, cum De mortis quidem metus ipsum ab ossicio tantillum abducere posset, et . quod justum bonumque sciebat, constanti animo tueretur A . Ser-